Dan
14.47.1 (p. 497,8 )
[1] Rex deinde, Rugiam advectus,
Circipanensem statuit attentare provinciam.
[2] Quam dum peteret, eximiam vastae caenulentaeque paludis difficultatem
offendit.
[3] Cuius superficies, tenero vestita caespite, graminis quidem ferax, sed
vestigii ita impatiens erat, ut plerumque calcantes obrueret.
[4] Nam, limo funditus subsidente, in luteas voragines sordidamque
colluviem prolabebantur.
[5] Haud aliud progressuris iter patebat.
[6] Tunc equites extenuandae difficultatis vitandaeque lassitudinis gratia
arma sibi detracta equis imponunt eosque praevii ductare coeperunt.
[7] Quos ut altius caeno obrutos sustentabant, ita, cum et ipsi ductando
subsiderent, equorum comam amplexi fulciebantur; rivulos quoque, qui in ea
palude crebri admodum discurrebant, nexis virgarum compagibus superant.
Dan
14.47.2 (p. 497,19 )
[1] Tunc vero insignis quorundam probitas
fuit: nam quidam ex equitibus armis onusti, ductis post se equis, passibus
incedebant, agilitatis fiducia onera abicere recusantes.
[2] Quorum factum hoc illustrius, quo inusitatius exstitit.
[3] Sed et equi, dum corpus lacunis immersum avidius erigunt, interdum
ductores ungulis obruunt.
[4] Rex ipse, duorum militum humeris innixus, omnibus praeter proximam
corpori vestem reiectis, aegre limi mollitiem superat.
[5] Raro umquam plus sudoris Danica virtus expendit.
[6] Ingentem hostibus peragratae paludis admiratio stuporem invexit, neque
illis resistere tutum ducebant, a quibus et ipsam rerum naturam superatam
cernebant.
[7] Victor tantae difficultatis exercitus, haud secus quam si hostem
fudisset, alacer incedebat.
Dan
14.47.3 (p. 497,29 )
[1] Ingentes deinde silvas emensus,
animadvertit vicum apta navigiis palude circumdatum.
[2] Is aquarum natura quam arte munitior erat eaque dumtaxat parte vallum
habebat, quam pons inter ipsum et continentem porrectus tangebat.
[3] Hunc princeps urbis Otimarus prohibendi aditus gratia, adventante
exercitu, undis illico exaequare curavit, solis stipitum reliquiis infra
aquam manentibus.
[4] Quas nostri ceu quaedam alterius pontis faciendi fundamenta sortiti,
propinquae villae saepibus applicatis, paulatim intermeandae paludis
compendium moliuntur.
[5] Huius itaque loci oppugnationem rex, hortante moenium inopia,
aggressus, Absalone cum maiore equitatus parte praedatum misso, quaecumque
exaedificandi pontis instrumento opportuna animadvertit, summo negotio
contrahit.
Dan
14.47.4 (p. 497,40 )
[1] Huius operis contextum verentes
oppidani, contractis undique sudibus, ligneam turrim instituunt, cuius
praesidio hostem tamquam arce vetarent, eiusque propugnaculis freti
nostros, promovendo operi quam protegendo corpori intentiores, immissis
subito funditoribus, incessere coeperunt.
[2] Contra Dani sagittis decernere adorsi, quia propius accedere nequibant,
rem eminus tentant; nec minus Otimarus novi pontis progressu territus,
stagnum rate transgressus, regem petebat ac, prout nostrorum operam aut
segnem aut vegetam animadvertit, ita nunc parcius nunc impensius pacis
supplicationes agebat semperque pro oppugnationis habitu deditionis verba
concipiebat.
Dan
14.47.5 (p. 498,8 )
[1] Tunc vero remissior operis exsecutio
fuit; sciebant enim milites, si bellum revocari deberet, pontem a se
conseri non oportere.
[2] In quem tanta iam armatorum moles concesserat, ut ne locus quidem
suppeditandis, quae structurae necessaria forent, suppeteret.
[3] Adeo vincendi avida multitudo operandi angustias sibi ipsa conscivit.
[4] Sed nec aliter allatae saepium moles, quam super militum vertices
eorundem manibus ductatae, proferri poterant.
[5] Nec inutilis ea necessitas fuit, cum saepes in altum libratae non minus
coporibus muniendis proficerent, quam aquis sternendis prodessent.
[6] Eodem exemplo vulneribus saucii referebantur.
Dan
14.47.6 (p. 498,17 )
[1] Tum vero rarior tenuiorque pontis
contextus fiebat, militibus plus eius incrementis quam firmitati
studentibus.
[2] Et iam paene eundem insulae commiserant, cum hostes, partim arte partim
viribus freti, novo pugnandi genere bellum exaggerant: siquidem hastatas
falces e turri directas ad militum nostrorum scuta tendebant eaque
pertinacius apprehensa proeliantibus detrahebant.
[3] Obnitentes interdum violentiore tractu ponte excussos profundum petere
cogebant.
[4] Cui malo ni maturius occursum fuisset, Danorum iuventus propemodum
scutis vacua occubuisset: nam ex nostris quidam, lignei unci adminiculo
iniecta sibi falce potitus, eodem ceteras occupando hostem subsidio
spoliabat.
Dan
14.47.7 (p. 498,26 )
[1] Iamque dies occiduus erat, cum rex
contiguae noctis metu, quid potissimum ageret, incertus, seram oppidi
captionem futurumque pontis incendium verebatur.
[2] Quis rebus cum se urgeri animadverteret, ne victo similis magno cum
ignaviae rubore ab oppugnatione discederet, ad intuendas Otimari preces
paulatim animum deflexit.
[3] Quem desperationis errorem Absalon, cum ingenti praeda superveniens,
consilii sagacitate mire discussit: siquidem regem, si se ignaro Otimari
votis annueret, exsecratus, interpretemque secretius abductum, quaecumque a
barbaro pacifice tractarentur, contrario modo exponere hortatus, armatus in
pontem descendit militisque eum prohibendae pugnae gratia adesse ratos
acrius instare compellit, praedam, si vincerent, eorum iuris futuram
pollicitus.
[4] Grata militibus promissio fuit.
[5] Iamque, explicito opere, alacres non solum telluris aditum, sed et
turris fastigium occupant; quam scalis gratibusque adorti, fundunt obvios,
resistentes obtruncant.
Dan
14.47.8 (p. 498,39 )
[1] Tunc Herborthus, eques Danicus, ne,
pontis angustiis officientibus ac turba sociorum obstante, tardior
superveniret, facilem ad hostes transitum novo irruptionis genere
quaesivit.
[2] Etenim, armorum onere retento, profundo se credidit, quosque gradu non
poterat, incredibili nandi virtute praecessit.
[3] Quod factum aemulantibus ceteris, teneram pontis compaginem militum
concursus repente subsidere coegit.
[4] Cuius ruina Absalonem quoque inter alios excussum pessumdedit; qui cum
nandi usu calleret, tametsi armis obsitus esset, non solum inter undas
securus emersit, verum etiam alios eius artis ignaros ab imminenti periculo
tutos praestitit.
Dan
14.47.9 (p. 499,8 )
[1] Interea Sclavi, non suppetentibus ad
fugam navigiis, doliis committere ausi, iisdem pro rotunditatis habitu
circumvolventibus, ab insequentibus occupantur; qui nimirum ob inusitatum
navigandi genus, ut suis miserabiles, ita nostris ridiculi fuere.
[2] Itaque ludibrio permixta eorum infelicitas erat.
[3] Capto vico, trucidantur mares, feminae captivantur.
[4] Fuere etiam, qui regi capiendi Otimari consilium instillarent; quem, ne
recentis victoriae gloriam unius hominis perfida captione corrumperet,
inviolatum dimisit hostique parcere quam famae nocere maluit.
[5] Cum omni deinde exercitu pristinum iter remensus, prius classem, mox
patriam repetivit.