link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.48.0 (p. 499,17 )
[1] Postera aestate Henricus, Bavaria reversus, apud Eydoram sollemne cum Danis colloquium habuit. [2] In quo ob prosperos rerum successus adeo se insolenter ac tumide egit, ut medium pontis, sicut ante consueverat, visendi regis causa transgredi recusaret, ne sibi dignitate praestare, quem peteret, fateretur, immemor prorsus illum paternum avitumque regimen gerere, sibi alieni imperii praefecturam cessisse. [3] Quam insolentiam rex adeo patienter ac moderate tulit, ut in eius occursum, exaequatis pontis spatiis, tamquam par, non maior, descenderet, honoratiorem se ratus, si cum indignantis viri fastu humilitate certasset. [4] Siquidem praeditus mansuetudine animus celsitudinem suam citra debitam maiestati venerationem submittere quam alienae superbiae exemplo insolescere maluit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek