Dan
14.40.1 (p. 477,11 )
[1] Per idem tempus legati regis, quos, ut
sibi paternae animae sanctitatem sacris honoribus venerari liceret, Romam
transmiserat, consentaneas voto litteras retulerunt.
[2] Quibus cognitis rex, omni Danica nobilitate sub edicto Ryngstadium
evocata, circa solemne Ioannis, quod in aestivo solstitio colitur, et
parenti caelestes honores et filio regios celebrare constituit, maxima
claritatis incrementa accepturum se ratus, si una eademque luce ex iis
alterum ara, alterum corona donasset, ut et huius infantia regnum reciperet
et illius spiritum publica religio consecraret.
[3] Sed neque se ulla alia ex re tantum voluptatis hausturum credebat, quam
si in filio maiestatis suae insignia vivus conspicere potuisset.
Dan
14.40.2 (p. 477,21 )
[1] Quin etiam naves a propinqua statione
revocatas longinquam agere iussit, quo citius profundae barbariae piratas
offenderent, ante feriam, quae Ioannis censetur, participandae
sollemnitatis gratia reversuras.
[2] Discedentes quoque praemonuit, ne huius generis piratas, callidius quam
fortius confligere solitos, repente lacesserent, ut quibus id consuetudinis
sit, ut, hostili classe superveniente, navigiis suis in litus subductis, de
industria citato cursu latebram petant hostibusque liberum instandi locum
tribuant, sed mox ut eorum navigia ardenti remigum studio passim litoribus
applicata conspexerint, improviso recursu latebris erumpentes, eadem
brachiis per foros iniectis apprehensa subducant subductaque, nautis partim
lapidum, partim telorum nimbo obrutis, ferro perfodiant ac crebris
foraminibus absumant.
[3] Hos itaque, tametsi fugere videantur, avidius insequendos non esse,
quorum non minus fuga quam impetus metui debeat; neque terga praebentibus
praepropere innitendum, sed potius et litus composito navigationis genere
petendum et in aciem iunctis patienter ordinibus descendendum.
[4] Haec agentibus in expedito victoriam fore, quod inermes illi nudisque
paene corporibus dimicantes plus astu quam apparatu niti soleant.
[5] His monitis incalescentes se in Olandiam appulerunt.
Dan
14.40.3 (p. 477,38 )
[1] Verum quamquam Sueones ac Dani
inimicitias gererent, ne destinatam paganis cladem Christianis infligerent,
insulae parcendum duxerunt, religionis concordiam regnorum odiis
praeferentes.
[2] Hic ab indigenis permixtos Estonibus Curos propinquo in portu piraticam
exercere perdocti, indicatum sibi locum, ut cuique navigationis celeritas
suppetebat, cum contemptu hostium, regii monitus immemores, certatim
subintrant.
[3] Quo viso, speculatrix Estonum ratis remigio in altum excessit deviaque
navigatione diffugere quam sociae classi visorum nuntium afferre maluit.
Dan
14.40.4 (p. 478,6 )
[1] Quod reliqui piratarum experti,
subductis in continentem navigiis, de industria se propinquae silvae
fructibus occultare coeperunt.
[2] Quorum commentum Sueno Scølingus et Nicolaus Wendilensis haud
callide aestimantes, vehementi remorum impulsu concitatis navigiis, cum
universis remigibus litus insiliunt, ubi protinus fallaci barbarorum
recursu excepti diuque cum iisdem strenue proeliati, neglecti regalis
consilii poenas exitio pependerunt.
[3] Quibus dum Tovo Longus et Esgerus, insignes Absalonis equites, auxilio
fore gestiunt, quorum spiritum protegere student, sociantur funeribus.
[4] Talibus sociorum periculis Magnus Scaniensis irritatus magis quam
territus, diverso litoris aditu similem pugnae eventum habuit.
[5] Horum omnium navigia barbari remigibus viduata, mox securibus perfossa
profundo merserunt.
Dan
14.40.5 (p. 478,17 )
[1] Has militum strages Christoforus
contemplatus, temperato remigii cursu terris navem abstinuit.
[2] Quae cum, fluctuante prora, litori latus adverteret, tanta saxorum vi
ab hoste petita est, ut remiges, sua tantum corpora munire contenti, aliena
attentare nequirent nec iam inferendis ictibus sed vitandis vacarent.
[3] Haec postquam Esbernus animadvertit, ne sanguis regius frustra sibi
creditus videretur, strenua navigatione continentem petendo mediis se
iaculantium saxis immersit oneratumque periculis iuvenem ab imminenti
exitio navigii sui interiectu servavit.
[4] Quod protinus barbari magnis viribus apprehensum, vulneratis, qui
prorae praeerant, in litus haud segniter pertrahendum curarunt.
Dan
14.40.6 (p. 478,27 )
[1] Esbernus cum se, tribus spiculis
ballista emissis, toties ictu fraudatum videret, confracto tormento, cuius
usum frustra tentaverat, a puppi in proram armatus concessit solusque tot
hostes aliquanto diei spatio mira animi corporisque virtute sustinuit.
[2] Tandem silicibus adeo contusus telisque perstrictus, ut pedibus quoque
deficeretur, aegre puppi repetita consedit.
[3] Iamque a comitibus desertus (nam cuncti praeter unum, pellente metu,
profundo se dederant), postquam barbaros navigium, cuius iam latera
dolabris perfregerant, insilire conspexit, virtutis pristinae non oblitus,
viribus recollectis, semel iterumque ac tertio exceptos fugavit telaque in
se congesta acerrime in hostem retorsit, auxilio sibi vertens, quod in eius
perniciem vis aliena contulerat.
Dan
14.40.7 (p. 478,37 )
[1] Ad ultimum, hebetatis nervis,
lassitudinis nimietate confectus, cum, potius debilitati quam hosti cedens,
resumendarum virium gratia paululum gradum referre coepisset, tam gravem
lapidis ictum capite excepit, ut ante puppim paene exanimis collaberetur.
[2] Quem cum barbari, conscenso navigio, iacentem obtruncaturi
concurrerent, unicus eius comes, cum voce semianimem suscitare non posset,
dextera comprehensum erexit solaque consistentis imagine propinquas hostium
catervas repulit.
[3] Tanta quippe fortitudinis eius experimenta fuerant, ut aspectu non
minus quam viribus hostem terreret.
[4] Postremo, sensibus redditis, comitem percontatus, curnam ab eo
fatigaretur, postquam navigium barbaris completum audivit, pristino animi
vigore, pulsis omnibus, in proram concessit, pugnaque strenue edita, cum,
viribus propemodum absumptis, ad malum regredi vellet, rursum semianimis
concidit perissetque, ni eum Christofori remiges ocius nave exceptum
servassent.
Dan
14.40.8 (p. 479,11 )
[1] Quae res ceteros in litoris accessione
cautiores effecit.
[2] Eo namque prospectius abstinentes, eminus rem fundis iaculisque
gessere.
[3] Et quoniam rebus ulterius attentandis noctis propinquitas officere
videbatur, sumpto differendae pugnae consilio, ne qua barbarorum ratis
nocturno portus egressu clandestina fuga dilaberetur, excubiis observandum
duxerunt.
[4] Igitur barbari, cum se tantae classis obiectu conclusos viderent,
fortitudinem ex desperatione capientes, iam non de fuga, sed victoria
cogitare coeperunt.
[5] Itaque partim propriis hostiumque navigiis, quibus potiti fuerant,
partim silvestribus truncis arboreisque molibus munitionem ad urbis instar
aedificant, binos habentem introitus artos admodum angustiisque difficiles,
quibus quis veluti posticis submissus irreperet; latera quoque, quae ex
navigiis compegerant, velis in multiplices ordines convolutis exterius
muniebant, propugnaculorum usum a telarum consertionibus mutuantes.
[6] Praeterea aliis sectos stipites figendis ictibus exacuere, aliis
litoralia saxa iactibus idonea legere curae fuerat, et ne ulla ex parte
remissi animis viderentur, bacchantium more cantu choreisque laetitiam
simulabant, Danis tristem silentio noctem ducentibus.
Dan
14.40.9 (p. 479,27 )
[1] Tunc Lucas, Christofori scriba,
nationis Britannicae, litteris quidem tenuiter instructus, sed historiarum
scientia apprime eruditus, cum infractos exercitus nostri animos videret,
maestum ac lugubre silentium clara voce perrumpens, sollicitudinem
alacritate mutavit.
[2] Siquidem memoratis veterum virtutibus nostros ad exigendam a sociorum
interfectoribus ultionem tanta disserendi peritia concitavit, ut non solum
maestitiam discuteret, verum etiam cunctorum pectoribus fortitudinem
ingeneraret, dictuque incredibile fuerit, quantum virium in nostrorum
animos ab alienigenae hominis sermone manaverit.
Dan
14.40.10 (p. 479,35 )
[1] Diluculo reddito, paucis ad
prohibendam hostium elapsionem relictis, remoto ab eorum castris spatio
litus conscendunt, ne in ipso apparatu repentinos supervenientium
paterentur incursus.
[2] Itaque cultius armatis in acie praeire iussis, ignobilibus quibusque
subsequendi locum attribuunt.
[3] At barbari non per acies, sed passim munitione delapsi, ingenti clamore
edito, in pugnam prosilire coeperunt, existimantes Danos, strepitus viribus
perterrefactos, primo congressionis impetu superandos.
[4] Tantus autem clamoris eorum horror increbruit, ut in postrema acie
collocatis non solum metum, sed fugam incuteret.
[5] Verum a praecedentibus secus ac rebantur excepti, non minore impetu
castra, quam reliquerant, repetebant.
[6] Complures ex iis caesi, solus e nostris Olavus, guttur telo traiectus
multoque sanguinis profluvio debilitatus, semianimis in litus refertur.
Dan
14.40.11 (p. 480,7 )
[1] Primus Nicolaus Stigonis filius, vir
genere et viribus iuxta splendidus, defensam a barbaris munitionem irrupit,
sed in ipso mox aditu vehementi fustis ictu exceptus procubuit.
[2] Quem Ako frater proprii corporis obiectu protegere cupiens, dirum in
gutture vulnus excepit.
[3] Quorum fortitudinis vestigia ceteri insecuti, facto irruptionis gradu,
cum contemptu periculorum atrocius in hostem grassantur.
[4] Quibus etiam, qui excubiis praeerant, supervenientes opem tulere, alii,
malis appositis munimenti fastigium transscendentes, ferendi sociis auxilii
studio hostilibus sese globis immergunt.
[5] Tanta autem in barbaros strages exercita est, ut ex ipsorum multitudine
ne cladis quidem nuntius superstes reperiretur.
[6] At nostri, praedae partitione acta refectisque navigiis, nobilium
sociorum cadavera salientes, ignobilibus ibidem tumulatis, in patriam
referenda curabant.
Dan
14.40.12 (p. 480,19 )
[1] Qua inita, Waldemarum apud Ryngstadium
magna cum optimatum frequentia regio apparatu feriantem reperiunt; ubi
Lundensis pontificis ministerio, cuius id exsequendi officium erat, et
patris eius ossa arae traduntur et filius, septem annos natus, regia in
sella purpura venustatur.