link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.39.1 (p. 464,17 )
[1] Interea, dum haec geruntur, Rugianorum ex regis longius agentis occupatione fidentium defectio incidit. [2] Qui cum, finita hieme, expeditionem adversum se destinari cognoscerent, quendam conspectioris ingenii ac facundiae politioris subornant, qui regis propositum exquisita adulationis arte subverteret. [3] Quod cum minime efficere quivisset, reditu suo hostium adventum praecurrere noluit, ne aut civibus bellum dissuadendo suspectus aut concitando perniciosus exsisteret. [4] Igitur Absalonem, uti se comitem pateretur, oravit, quoad eius consilium a civibus posceretur, quod stolidae mentis hominibus plus requisita quam oblata consilia placere soleant. [5] Rex, varias Rugiae partes adortus, cum ubique praedae, nusquam vero pugnae materiam repperisset, fundendi sanguinis aviditate perductus, urbem Arkon obsidione tentavit.

Dan  14.39.2 (p. 464,29 )
[1] Haec, in excelso promontorii cuiusdam vertice collocata, ab ortu, meridie et aquilone non manu factis, sed naturalibus praesidiis munitur, praecipitiis moenium speciem praeferentibus, quorum cacumen excussae tormento sagittae iactus aequare non possit. [2] Ab iisdem quoque plagis circumfluo mari saepitur, ab occasu vero vallo quinquaginta cubitos alto concluditur, cuius inferior medietas terrea erat, superior ligna glaebis intersita continebat. [3] Septentrionale eius latus fonte irriguo scatet, ad quem muniti callis beneficio oppidanis iter patebat. [4] Huius quondam Ericus usu violentius intercluso, non levius siti quam armis obsessos premebat. [5] Medium urbis planities habebat, in qua delubrum materia ligneum, opere elegantissimum visebatur, non solum magnificentia cultus, sed etiam simulacri in eo collocati numine reverendum. [6] Exterior aedis ambitus accurato caelamine renitebat, rudi atque impolito picturae artificio varias rerum formas complectens. [7] Unicum in eo ostium intraturis patebat. [8] Ipsum vero fanum duplex saeptorum ordo claudebat, e quibus exterior parietibus contextus puniceo culmine tegebatur, interior vero, quattuor subnixus postibus, parietum loco pensilibus aulaeis nitebat nec quicquam cum exteriore praeter tectum et pauca laquearia communicabat.

Dan  14.39.3 (p. 465,5 )
[1] Ingens in aede simulacrum, omnem humani corporis habitum granditate transscendens, quattuor capitibus totidemque cervicibus mirandum perstabat, e quibus duo pectus totidemque tergum respicere videbantur. [2] Ceterum tam ante quam retro collocatorum unum dextrorsum, alterum laevorsum contemplationem dirigere videbatur. [3] Corrasae barbae, crines attonsi figurabantur, ut artificis industriam Rugianorum ritum in cultu capitum aemulatam putares. [4] In dextra cornu vario metalli genere excultum gestabat, quod sacerdos sacrorum eius peritus annuatim mero perfundere consueverat, ex ipso liquoris habitu sequentis anni copias prospecturus. [5] Laeva arcum reflexo in latus brachio figurabat. [6] Tunica ad tibias prominens fingebatur, quae ex diversa ligni materia creatae tam arcano nexu genibus iungebantur, ut compaginis locus non nisi curiosiori contemplatione deprehendi potuerit. [7] Pedes humo contigui cernebantur, eorum basi intra solum latente. [8] Haud procul frenum ac sella simulacri compluraque divinitatis insignia visebantur. [9] Quorum admirationem conspicuae granditatis ensis augebat, cuius vaginam ac capulum praeter excellentem caelaturae decorem exterior argenti species commendabat.

Dan  14.39.4 (p. 465,21 )
[1] Sollemnis eidem cultus hoc ordine pendebatur: Semel quotannis post lectas fruges promiscua totius insulae frequentia ante aedem simulacri, litatis pecudum hostiis, sollemne epulum religionis nomine celebrabat. [2] Huius sacerdos, praeter communem patriae ritum barbae comaeque prolixitate spectandus, pridie quam rem divinam facere debuisset, sacellum, quod ei soli intrandi fas erat, adhibito scoparum usu diligentissime purgare solebat, observato, ne intra aedem halitum funderet; quo quoties capessendo vel emittendo opus habebat, toties ad ianuam procurrebat, ne videlicet dei praesentia mortalis spiritus contagio pollueretur.

Dan  14.39.5 (p. 465,30 )
[1] Postero die, populo prae foribus excubante, detractum simulacro poculum curiosius speculatus, si quid ex inditi liquoris mensura subtractum fuisset, ad sequentis anni inopiam pertinere putabat. [2] Quo annotato, praesentes fruges in posterum tempus asservari iubebat. [3] Si nihil ex consuetae fecunditatis habitu deminutum vidisset, ventura agrorum ubertatis tempora praedicabat. [4] Iuxta quod auspicium instantis anni copiis nunc parcius, nunc profusius utendum monebat. [5] Veteri deinde mero ad pedes simulacri libamenti nomine defuso, vacuefactum poculum recenti imbuit, simulatoque propinandi officio statuam veneratus, tum sibi, tum patriae bona civibusque opum ac victoriarum incrementa sollemnium verborum nuncupatione poscebat. [6] Qua finita, admotum ori poculum nimia bibendi celeritate continuo haustu siccavit repletumque mero simulacri dexterae restituit. [7] Placenta quoque mulso confecta, rotundae formae, granditatis vero tantae, ut paene hominis staturam aequaret, sacrificio admovebatur. [8] Quam sacerdos sibi ac populo mediam interponens, an a Rugianis cerneretur, percontari solebat. [9] Quibus illum a se videri respondentibus, ne post annum ab iisdem cerni posset, optabat. [10] Quo precationis more non suum aut populi fatum, sed futura messis incrementa poscebat.

Dan  14.39.6 (p. 466,6 )
[1] Consequenter sub simulacri nomine praesentem turbam consalutabat, eamque diutius ad huius numinis venerationem sedulo sacrificii ritu peragendam hortatus, certissimum cultus praemium terra marique victoriam promittebat. [2] His ita peractis, reliquum diei plenis luxuriae epulis exigentes, ipsas sacrificii dapes in usum convivii et gulae nutrimenta vertere, consecratas numini victimas intemperantiae suae servire cogentes. [3] In quo epulo sobrietatem violare pium aestimatum est, servare nefas habitum.

Dan  14.39.7 (p. 466,13 )
[1] Nummus ab unoquoque mare vel femina annuatim in huius simulacri cultum doni nomine pendebatur. [2] Eidem quoque spoliorum ac praedarum pars tertia deputabatur, perinde atque eius praesidio parta obtentaque fuissent. [3] Hoc quoque numen trecentos equos descriptos totidemque satellites in iis militantes habebat, quorum omne lucrum, seu armis seu furto quaesitum, sacerdotis custodiae subdebatur, qui ex earum rerum manubiis diversi generis insignia ac varia templorum ornamenta conflabat eaque obseratis arcarum claustris mandabat, in quibus praeter abundantem pecuniam multa purpura vetustate exesa congesta fuerat. [4] Illic quoque publicorum munerum ac privatorum ingens copia visebatur, studiosis beneficia poscentium votis collata.

Dan  14.39.8 (p. 466,23 )
[1] Hanc itaque statuam, totius Sclaviae pensionibus cultam, finitimi quoque reges absque sacrilegii respectu donis prosequebantur. [2] Quam inter ceteros etiam rex Danorum Sueno propitiandi gratia exquisiti cultus poculo veneratus est, alienigenae religionis studium domesticae praeferendo, cuius postmodum sacrilegii infelici nece poenas persolvit.

Dan  14.39.9 (p. 466,28 )
[1] alia quoque fana compluribus in locis hoc numen habebat, quae per supparis dignitatis ac minoris potentiae flamines regebantur. [2] Praeterea peculiarem albi coloris equum titulo possidebat, cuius iubae aut caudae pilos convellere nefarium ducebatur. [3] Hunc soli sacerdoti pascendi insidendique ius erat, ne divini animalis usus, quo frequentior, hoc vilior haberetur. [4] In hoc equo opinione Rugiae Suantovitus (id simulacro vocabulum erat) adversum sacrorum suorum hostes bella gerere credebatur. [5] Cuius rei praecipuum argumentum exstabat, quod is nocturno tempore stabulo insistens adeo plerumque mane sudore ac luto respersus videbatur, tamquam ab exercitatione veniendo magnorum itinerum spatia percurrisset.

Dan  14.39.10 (p. 466,38 )
[1] Auspicia quoque per eundem equum huiusmodi sumebantur: Cum bellum adversum aliquam provinciam suscipi placuisset, ante fanum triplex hastarum ordo ministrorum opera disponi solebat, in quorum quolibet binae e transverso iunctae conversis in terram cuspidibus figebantur, aequali spatiorum magnitudine ordines disparante. [2] Ad quos equus ductandae expeditionis tempore, sollemni precatione praemissa, a sacerdote e vestibulo cum loramentis productus, si propositos ordines ante dextro quam laevo pede transscenderet, faustum gerendi belli omen accipiebatur; sin laevum vel semel dextro praetulisset, petendae provinciae propositum mutabatur, nec prius certa navigatio praefigebatur, quam tria continue potioris incessus vestigia cernerentur.

Dan  14.39.11 (p. 467,8 )
[1] Ad varia quoque negotia profecturi ex primo animalis occursu votorum auspicia capiebant; quae si laeta fuissent, coeptum alacres iter carpebant; sin tristia, reflexo cursu propria repetebant. [2] Nec sortium iis usus ignotus exstitit; siquidem tribus ligni particulis, parte altera albis, altera nigris, in gremium sortium loco coniectis, candidis prospera, furvis adversa signabant. [3] Sed ne feminae quidem ab hoc scientiae genere immunes fuere; quippe foco assidentes absque supputatione fortuitas in cinere lineas describebant; quas si pares numerassent, prosperae rei praescias arbitrabantur; si impares, sinistrae praenuntias autumabant.

Dan  14.39.12 (p. 467,17 )
[1] Huius igitur urbis non magis rex munimenta quam ritus evertere cupiens, universae Rugiae profanos cultus eius excidio deleri posse arbitrabatur. [2] Neque enim dubium habebat, quin exstante simulacro facilius gentis moenia quam sacrilegia domarentur. [3] Itaque quo ocius expugnationem perageret, ingentem lignorum materiam faciendis machinis opportunam magna cum totius exercitus fatigatione propinquis e silvis petendam curavit.

Dan  14.39.13 (p. 467,23 )
[1] Quibus dum artifices coaptandis intenderent, frustra his rebus operam dare asseverabat, sperato citius urbem capturos. [2] Interrogatus, quonam id augurio deprehensum haberet, ex hoc potissimum augurari se dixit, quod Rugiani, quondam a Karolo Caesare expugnati sanctumque Vitum Corwegiensem religiosa nece insignem tributis colere iussi, defuncto victore libertatem reposcere cupientes, servitutem superstitione mutarunt, instituto domi simulacro, quod sancti Viti vocabulo censuerunt; ad cuius cultum, contemptis Corwegiensibus, pensionis summam transferre coeperunt, affirmantes domestico Vito contentos externo obsequi non oportere. [3] Quamobrem Vitum, veniente sui sollemnis tempore, eorum moenia turpaturum, a quibus tam similem monstro figuram acceperit. [4] Merito namque eum ab his iniuriam poenas exigere debere, qui venerabilem eius memoriam sacrilego cultu complexi fuerant. [5] Hoc se non ex somniorum aut rerum accidentium coniecturis, sed sola praesagientis animi sagacitate colligere testabatur. [6] Admirabilior cunctis quam credibilior praedictio exstitit.

Dan  14.39.14 (p. 467,38 )
[1] Et quoniam insula Archonensis, quae Withova dicitur, a Rugiae complexu parvula freti interrivatione, quae vix fluminis magnitudinem aequare videatur, abrumpitur, ne eo loci ulla Archonensibus auxilia porrigerentur, missis, qui transitum observarent hostemque traiectu prohiberent, cetera manu urbis obsidionem arripuit ac primum operam tormentis vallo applicandis exhibuit. [2] Absalon, inter manipulos castrorum loca distribuere iussus, designandi officium mensurato inter maria spatio exsequebatur.

Dan  14.39.15 (p. 468,5 )
[1] Interea oppidani portam urbis, quo minor eam attentandi facultas pateret, ingenti glaebarum acervo praestruxerant, aditumque coacta caespitum compage claudentes, tantum ex eo opere fiduciae contrahebant, ut turrim, quae supra portam sita fuerat, signis tantum aquilisque protegerent. [2] Inter quas erat Stanitia magnitudine ac colore insignis, cui tantum venerationis a populo Rugiano tributum est, quantum omnium paene deorum maiestas obtinuit. [3] Eam enim prae se ferentes in humana divinaque grassandi potestatem habebant, nec quicquam iis, quod libitum foret, illicitum habebatur: populari urbes, aras demoliri, fas ac nefas in aequo ponere, cunctosque Rugiae penates aut ruinis aut incendiis evertere potuissent, tantumque superstitioni indultum est, ut exigui panni auctoritas regiae potestatis vires transscenderet. [4] Plectenti se signo perinde ac divino gestamini honorem habebant, officiis damna, iniurias obsequiis rependentes.

Dan  14.39.16 (p. 468,18 )
[1] Interea variis inchoandae obsidionis operibus insistente exercitu, aliisque stabula, aliis tentoria ad necessarios usus militari procuratione versantibus, rege vero diurni caloris intemperantiam otio atque umbraculis leniente, Danorum forte pueri, plenis petulantiae excursibus ad vallum perducti, contortos funda lapillos in propugnacula iacere coeperunt. [2] Quorum ingenio delectati magis Archonenses quam territi, similes lusui nisus armis excipere erubescebant ob idque eos spectare quam repellere maluerunt. [3] Adolescentibus subinde puerorum coeptum in consimili provocationis genere aemulantibus, spectandi voluptate deposita, aegre pugnam capessunt. [4] Iuvenes quoque nostri, relictis variae occupationis officiis, ad auxilia sociis ferenda concurrunt, equitibus ista puerilium exercitiorum loco ducentibus.

Dan  14.39.17 (p. 468,29 )
[1] Ita res, parvulis ac paene despicabilibus initiis coepta, grandem haud levi in momento ponendi certaminis progressum accepit, paulatimque puerilis ludi incitamentum ad serium virilis pugnae modum prorepsit. [2] Forte autem aggesta portae humus in antri sive crepidinis formam, subsidente glaebarum mole, concesserat, vastusque inter turrim et caespites hiatus patebat. [3] Quem cum egregii animi ignotus iuvenis gerendarum rerum proposito opportunum animadverteret, attingendi eius opem a sociis imploravit, quo si ipsorum auxilio processisset, expugnationem illico subsecuturam seque victoriae gradum facturum spondebat. [4] Quibus, quonam modo iuvari posset, percontantibus, telorum cuspides, quis tamquam scalis evaderet, mediis caespitum locis immergi praecepit, eoque negotio subvectus, postquam animadvertit ita se undique eius antri praesidio vallatum, ut ab hostibus laedi non posset, exstruendi ignis gratia stramentum poposcit. [5] Interrogatus, an accendendi eius materiam haberet, ferrum sibi ac silices suppetere respondit, praemonito, ut, aestuante incendio, ab iisdem descensurus exciperetur.

Dan  14.39.18 (p. 469,7 )
[1] Igitur foci nutrimenta circumspicientibus fors materiam obtulit. [2] Forte enim quidam ad necessarios usus onustum stipula currum agebat; qua direpta, alius alii fasciculos iacientes eosque cuspidibus affixos iuveni porrigentes, brevi patulum replevere cavum, turris desertione tutos aditus dante. [3] Nam oppidanos partim rei ignorantia, partim turris immanitas fefellit, cuius etiam prominens latitudo oppugnatoribus ab utroque latere praesidio fuit. [4] Quae cum, repentino igne correpta, conflagrare coepisset, incendii auctor, facto victoriae gradu, excipientibus sociis solo illabitur.

Dan  14.39.19 (p. 469,15 )
[1] Conspecto fumo, oppidani, improviso periculo attoniti, igni prius an hosti resisterent, ambigebant. [2] Tandem, collectis animis, summa vi incendio occurrunt omissoque hoste bellum cum flammis gerere coeperunt, nostris exstinctionem prohibere conantibus, ut ex pari his reprimendi incendii, illis protegendi cupido incessisse videretur. [3] Tandem aqua defecti flammas lacte sparsere, quae tanto vehementius incendium concepere, quanto hoc liquoris genere saepius perfundebantur. [4] Ea res plurimum incrementi incendio adiecit.

Dan  14.39.20 (p. 469,22 )
[1] Orto deinde clamore, rex spectandi gratia extra castra progressus simulque eventus admiratione concussus, cum dubium haberet, an ignis ullum expugnationi momentum adiceret, quid factu potissimum foret, ex Absalone perquirere institit. [2] Ille regem, ne se puerilibus coeptis insereret aut quicquam inexplorato negotio repente aggrederetur, hortatus, magnopere rogare coepit, ut sibi primum, an ignis potiendae urbi efficax esset, speculari permitteret; nec rem perscrutari cunctatus, clipeo dumtaxat ac galea tectus, portam accessit iuvenesque eam oppugnare conantes hortari ad confovendum incendium coepit. [3] Quod, aggestis undique nutrimentis evectum postiumque ac columnarum roboribus alitum, ligneum turris pavimentum absumpsit, ac deinde summa corripiens, singulare simulacri signum aliaque domesticae religionis insignia cineri aequavit. [4] Quod postquam rex nuntiante Absalone accepit, eiusdem monitu urbem corona cingi praecepit ac protinus, sella extra castra posita, pugnae spectator consedit.

Dan  14.39.21 (p. 469,36 )
[1] Tunc quidam Danicae militiae fortissimus adolescens, dum ad propugnacula ante alios eximia capessendae laudis aviditate evadere niteretur letalemque ictum corpore excepisset, ita collabendo se gessit, ut non fato oppressus ruere, sed de industria saltum edere videretur. [2] Qua virtute, pulchrius dimicaverit an occiderit, incertum reliquit.

Dan  14.39.22 (p. 470,1 )
[1] Pomerani quoque sub Kazimaro et Bugiszlavo ducibus, spectante rege, dimicare egregium rati, audacissima urbis oppugnatione singulare virtutis specimen ediderunt. [2] Quorum excellens opera grata admiratione regis oculos permulsit.

Dan  14.39.23 (p. 470,5 )
[1] Ex oppidanis complures, ancipiti periculo circumventi, partim incendio, partim hostilium telorum impulsu prostrati cadebant, incertumque erat, plus ignem an hostem metui oporteret. [2] Quidam vero, salute postposita, adeo obstinatam ac perseverantem urbis defensionem egerunt, ut simul deflagrati aggeris excidio obruerentur seque super moenium suorum rogum proiectos communibus flammis cremandos praeberent. [3] Tanta siquidem patrii munimenti caritate tenebantur, ut eius ruinarum socii quam superstites exsistere praeoptarent.

Dan  14.39.24 (p. 470,13 )
[1] Ita desperatis oppidanorum rebus excidioque et morti propinquantibus, quidam e propugnaculis excelsa voce clamitans, Absalonis alloquium postulabat. [2] Quem Absalon in tranquillissimam urbis partem, quae scilicet a caede plurimum strepituque distaret, secedere iussum, quidnam afferret, interrogat. [3] Ille, vocis affectum manu ac gestibus prosecutus, bellica nostrorum opera relaxari poscebat, quoad oppidanis deditionem arripere liceat. [4] Negat Absalon ullam oppugnationis remissionem fore, ni et ipsi pariter a prohibendo incendio operam retraxissent. [5] Quam condicionem barbaro comprobante, acceptas preces illico regi porrexit, eoque protinus hac de re evocatos pugna principes consulente, barbari votis annuendum subiunxit, dicendo oppidanos grassantis incendii impetum hoc difficilius, quo tardius sopituros; quod si reprimere destitissent, etiam remoto hoste victoriam igni daturos; nostros vero, tametsi otio indulgerent, id propugnantium flammarum viribus obtenturos, quod ne propriis quidem assequi valuissent. [6] Quos, quamquam ad horam armis abstineant, otiosos existimandos non esse, praesertim alieno ministerio sine ullo sui discrimine proeliantes.

Dan  14.39.25 (p. 470,29 )
[1] Probato consilio, rex oppidanos in fidem hac lege recepit, ut, simulacro cum omni sacra pecunia tradito, captivos Christianos ergastulo liberatos absque redemptione dimitterent omniaque verae religionis momenta Danico ritu celebranda susciperent; quin etiam ut agros ac latifundia deorum in sacerdotiorum usus converterent seque, quoties res posceret, Danicae expeditionis comites exhiberent nec umquam accersiti regis militiam prosequi supersederent; praeterea annuatim ex singulis boum iugis quadragenos argenteos tributi nomine penderent totidemque obsides in earum condicionum firmamentum praestarent.

Dan  14.39.26 (p. 470,38 )
[1] Quo audito, populus, repentinis seditionis facibus inflammatus hostilisque praedae ac sanguinis cupidus, magnopere queri coepit, quod propinquae victoriae praemiis spoliatus nihil ex tanta fatigatione praeter ictus et vulnera retulisset, quodque sibi de paene victo hoste tot iniuriarum ultionem proprio arbitrio exigere non licuerit, praefatus illorum saluti iam consuli, de quibus tot spoliorum, tot domesticarum cladium minimo negotio speciosissima vindicta accipi potuisset. [2] Praeterea deserturum se regem, quod urbem capi passus non sit exiguamque pecuniam ingenti victoriae praetulerit, minitatus est. [3] Talibus rex obtrectationis sibilis vexatus, quo longius strepitu abessent, principes extra castra perductos, deditionem urbis an direptionem probent, perquirit.

Dan  14.39.27 (p. 471,7 )
[1] A quibus Absalon, quidnam ea de re sentiret, disserere iussus, munitionem quidem capi, sed non sine diuturno obsidionis impendio posse asseverabat. [2] Quamquam enim studia sua sinistra vulgi interpretatione exciperentur, malle se tamen apud malignos eorum aestimatores ob salutares monitus displicere quam sociorum salutem, tacita rerum utilitate, subvertere. [3] Nam etsi ignis, potius caelesti miraculo quam ulla mortalium opera accensus, superiores aggeris partes, quae lignis humoque constabant, propemodum in cineres redegisset, inferiorum tamen solidiorem compagem incendio non cessuram, quae altitudine sua haud facile hostium incursui pateat. [4] Ad haec oppidanos cuncta paene incendii loca luteis refecisse figmentis, eosque partim flammarum viribus urgeri, partim praesidio muniri, quarum asperitas nostris non minus oppugnationis quam illis defensionis impedimentum ingerere videatur. [5] Praeterea, si incolumitas Arkonensibus negaretur, fore, ut ceterae Rugianorum urbes, necessitate in virtutem conversa, hoc acrius quo desperatius rebellarent. [6] Quos si in fidem recipi comperissent, facile eodem exemplo salutis consilia circumspicerent. [7] Cum ergo multarum urbium expugnationem sola expeditione concludere quam unius obsidione pertinacius inhaerere praestantius ducatur, deditionis oblata respui non oportere. [8] Sin ceteris secus videatur, inviolatos obsides dimitti debere, ne parum sincera fide cum iis actum existimari posset aut gentis nostrae promissioni praeter solitum ulla lubricitatis labes accederet.

Dan  14.39.28 (p. 471,27 )
[1] Hanc sententiam maximus pontifex Eskillus consentaneis suffragiis fraudari passus non est, dicendo plebem patribus, non plebi patres obtemperare debere, neque par esse maiores minorum arbitrio cedere. [2] Qui autem optabiliorem victoriam acquiri posse quam alienae religionis populum non solum tributis, verum etiam Christianis sacris subiectum efficere? [3] Sed etiam potius Arkonensium opera adversum reliquos hostes utendum quam caedibus inhiandum monebat, quippe subiurgare hostem quam necare tanto praestantius esse, quantum pietas a severitate distare cognoscitur. [4] Insuper aliquanto satius fore complurium munitionum praesidia pariter occupare quam unius obsidionem omnium expugnationi praeponere. [5] Ea monitorum ratione permotos principes tam suae quam Absalonis sententiae assensores effecit. [6] Rex quoque, eodem consilii vigore firmatus, infestas populi voces clausis patientia auribus respuit.

Dan  14.39.29 (p. 472,1 )
[1] Quibus ad curanda corpora dimissis, Absalon, suscipiendorum obsidum mandatum amplexus, partim liberorum pignora recipiebat, partim parentes in crastinum usque pro liberis admittebat. [2] Eodem proximae noctis hora concubia quietem capiente, ingens barbari clamor insonuit, Guthskalki, quo Absalon apud Sclavos interprete utebatur, copiam flagitantis. [3] Qui hac voce excitus, quidnam barbarus afferret, mutuo clamore perquirit. [4] Ille, postulato Absalonis aditu, propius accedere permissus eumque extra tentorium ad se progressum per interpretem allocutus, impensius orare coepit, permitteret sibi Karentinis Arkonensium fortunae nuntium afferre hortarique, ut similibus pactis exitium praecurrentes suam atque urbis incolumitatem pacisci non differant, praefatus se voluntatis eorum indicium postridie relaturum. [5] Praeterea se patre Littogo Karentiae natum Granzamque dici asseverabat; praesentis urbis non civem, sed advenam esse nec in eam sponte profectum, sed cum aliis inter supplementa transmissum. [6] Quod ne fraudulenter asserere putaretur, debilitatum vulnere lacertum ostendit, sine cuius usu civibus opem ferre non posset.

Dan  14.39.30 (p. 472,16 )
[1] Absalon, in homine tam graviter affecto parum momenti hostium viribus accedere iudicans parvique ducens, pugnae an deditionis hortator exsisteret, petitionem eius ad regis arbitrium relegavit ac protinus Waldemarum e somno excitatum consuluit. [2] A quo rem arbitrio suo tractare iussus, expectanti barbaro omnia a rege praeter tridui indutias concessa respondit, sollicite providens, ne hostibus longum muniendae urbis tempus daretur. [3] Ceterum insequentis diei spatium, ne omnino indutiarum expertem dimitteret, pollicetur, praefatus, ni in litore, quod urbi suae proximum foret, se cum omni Rugiae primatu tempore praedicto obvium praebuisset, ulteriore pactionis aditu cariturum.

Dan  14.39.31 (p. 472,25 )
[1] postero die Esbernus ac Suno, iubente rege simulacrum eversuri, quod sine ferri ministerio convelli nequibat, aulaeis, quibus sacellum tegebatur, abstractis, famulos succidendi officium arripere iussos attentius monere coeperunt, ut adversum tantae molis ruinam cautius se gererent, ne eius pondere oppressi infesto numini poenas luere putarentur. [2] Interea fanum ingens oppidanorum frequentia circumstabat, Suantovitum talium iniuriarum auctores infestis numinis sui viribus insecuturum sperantium.

Dan  14.39.32 (p. 472,32 )
[1] Iamque statua, extrema tibiarum parte praecisa, propinquo parieti supina incidit. [2] Cuius extrahendae gratia Suno ministros ad eiusdem parietis deiectionem hortatus, cavere iussit, ne succidendi aviditate pericula sua parum dispicerent neu se labenti statuae per incuriam proterendos obicerent. [3] Ruinam simulacri non sine fragore humus excepit. [4] Praeterea frequens aedem purpura circumpendebat, nitore quidem praedita, sed situ tam putris, ut tactum ferre non posset. [5] Nec silvestrium bestiarum inusitata cornua defuere, non minus suapte natura quam cultu miranda. [6] Daemon, in furvi animalis figura penetralibus excedere visus, subito se circumstantium luminibus abstulit.

Dan  14.39.33 (p. 472,41 )
[1] Igitur oppidani simulacro urbe egerendo funes inicere iussi, cum id pristinae religionis metu per se ipsos exsequi non auderent, captivis exterisque quaestum in urbe petentibus, ut illud egererent, imperabant, ignobilium hominum capita divinae irae potissimum obiectanda ducentes. [2] Quippe domestici numinis maiestatem, quam tanto cultu prosequi consueverant, graves e vestigio poenas a suis violatoribus exacturam putabant. [3] Tum vero variae incolarum voces exaudiebantur, aliis dei sui iniurias lamento, aliis risu prosequentibus. [4] Nec dubium, quin ingens prudentiori oppidanorum parti rubor incesserit, simplicitatem suam tot annis tam stolido cultu delusam cernenti. [5] Pertractum in castra simulacrum admirantis exercitus concursus excepit, nec prius sibi principes spectandi licentiam indulserunt, quam plebem visendi satietas amovisset.

Dan  14.39.34 (p. 473,12 )
[1] Reliquum diei in obsidibus, qui pridie remanserant, accipiendis deductum est. [2] Sed et scribae principum in urbem mittuntur, qui sacerdotali ministerio rudem religionis populum Christianis sacris assuefacerent eiusque sacrilegis sensibus sanctitatis disciplinam ingenerarent. [3] Vespera appetente, omnes, qui culinis praeerant, simulacrum attentatum securibus in exigua frusta aptosque foculo stipites redegerunt. [4] Crediderim tunc Rugianos pristinae piguisse culturae, cum patrium avitumque numen, quod maxima religione celebrare solebant, igni deformiter applicatum concoquendis hostium alimentis famulari conspicerent. [5] Post haec nostri pariter et fanum cremandum et basilicam lignis machinamentorum exaedificandam curabant, belli instrumenta pacis domicilio permutantes. [6] Itaque, quod obterendis hostium corporibus excogitaverant, salvandis eorum spiritibus impendebant. [7] Dies quoque, quo thesaurus Suantovito votorum nomine consecratus a Rugianis traderetur, praefigitur.

Dan  14.39.35 (p. 473,25 )
[1] His expletis, Absalon, Granzae Karentinensis promissione ducibus exposita, cunctisque eius experimentum sumi debere iudicantibus, cum triginta navigiis noctu discessit, rege sub primam lucem insequi monito. [2] Tantus autem Karentinis Arkonensis expugnationis nuntio terror incesserat, ut locum, qui ab Absalone praenotatus erat, ante praefixum tempus accederent. [3] Illic Granza equo insidens, voce eminus missa, quisnam classi praeesset, rogabat. [4] Quam postquam ab Absalone ductari cognovit, Granzam se esse confessus, regem Tetiszlavum cum Iarimaro fratre et universis Rugianae nobilitatis proceribus advenisse perdocuit. [5] Quos Absalon interposita fide nave exceptos ac per omnia Arkonensium exemplo deditionem pactos ad regis adventum usque detinuit.

Dan  14.39.36 (p. 473,35 )
[1] Quo per omnia pactionibus assentiente, solo Iarimaro ex Rugianorum optimatibus assumpto, una cum Suenone Arusiensi Karentiam pergit; reliquos, quo tutius urbem peteret, per Esbernum fratrem epulis allectos non ante reditum suum dimittendos curavit. [2] Triginta solos domesticos milites secum habebat, quorum maiorem partem, orantibus Karentinis, ne quid rixae per eius comites in urbe concitaretur, remisit fiduciaque quam familia abundantior ad urbem contendit. [3] Haec, undiquesecus voraginibus ac lacunis vallata, unicum palustri ac difficili vado aditum habet, a quo si quis incautis viae excessibus aberraverit, in profundum paludis incidat necesse est. [4] Hoc vadum emensis praetentus urbi callis occurrit; hic ad portam ducit mediusque vallum et paludem interiacet.

Dan  14.39.37 (p. 474,6 )
[1] Itaque Karentini, quo deditionem suam concinniorem efficerent, sex millium numerum explentes, armati sese portis effundunt viamque nostrorum progressui opportunam, suffixis humo cuspidibus, diversa acie circumstare coeperunt. [2] Quo aspectu stupentem Suenonem rogantemque, quidnam sibi hostium vellet excursus, Absalon metu carere praecepit, eorum egressionem ab obsequendi studio profectam docendo; qui si nocendi animum gererent, facilius intra urbem facinus exsequi potuissent. [3] Quanta porro illum fiducia praeditum aestimemus, qui capitis sui potestatem armati hostis ancipiti arbitrio tam facile credere non dubitavit! [4] Sed et milites, eius exemplo firmati, nec vultu nec ordine mutato, parem procedendi constantiam servaverunt, plus spei in unius Absalonis praesidio quam metus in hostium multitudine reponentes. [5] Transgressos vadum viamque vallo citeriorem aggressos Karentini, qui se hinc inde centuriaverant, humi prostratis corporibus, perinde ac superos adorandi officio venerati sunt exsurgentesque eorum vestigia benevolo studio consectari coeperunt. [6] Iucundus Absalonis ingressus avido egressionis populo exstitit; neque enim ut privatae rei legatus, sed tamquam publicae pacis minister excipitur.

Dan  14.39.38 (p. 474,22 )
[1] Insignis hic vicus trium praepollentium fanorum aedificiis erat, ingenuae artis nitore visendis; iis tantum paene venerationis privatorum deorum dignitas conciliaverat, quantum apud Arkonenses publici numinis auctoritas possidebat. [2] Sed et hic locus, ut pacis tempore desertus, ita tunc frequentibus habitaculis consertus patebat. [3] Quorum altitudinis tres ordines fuere, infimo medii supremique ponderibus sustentamentum praebente. [4] Quin etiam tantae consertionis angustiae fuere, ut, si tormentis in urbem lapides iacerentur, nudam humum, in quam conciderent, non offenderent. [5] Super haec natus immunditiis foetor cunctos urbis penates asperserat nec minus corpora quam metus animos cruciabat. [6] Unde nostris Karentinos obsidioni resistere nequivisse conspicuum fuit; neque enim eorum tam promptam deditionem ulterius mirari voluerunt, quorum tam artam necessitatem liquido perviderunt.

Dan  14.39.39 (p. 474,34 )
[1] Maius fanum vestibuli sui medio continebatur, sed ambo parietum loco purpura claudebantur, tecti fastigio solis dumtaxat columnis imposito. [2] Itaque ministri, direpto vestibuli cultu, tandem manus ad interiora fani velamina porrexerunt. [3] Quibus amotis, factum quercu simulacrum, quod Rugiaevitum vocabant, ab omni parte magno cum deformitatis ludibrio spectandum patebat. [4] Nam hirundines, quae sub oris eius lineamentis nidos molitae fuerant, in eiusdem pectus crebras stercorum sordes congesserant. [5] Dignum numen, cuius effigies tam deformiter a volucribus foedaretur. [6] Praeterea in eius capite septem humanae similitudinis facies consedere, quae omnes unius verticis superficie claudebantur. [7] Totidem quoque veros gladios cum vaginis uni cingulo appensos eius lateri artifex conciliaverat, octavum in dextra destrictum tenebat. [8] Hunc pugno insertum firmissimo nexu ferreus clavus astrinxerat nec manui nisi praecisae evelli poterat; quae res truncandae eius occasio exstitit. [9] Spissitudo illi supra humani corporis habitum erat, longitudo vero tanta, ut Absalon, supra primam pedum partem consistens, aegre mentum securicula, quam manu gestare consueverat, aequaret.

Dan  14.39.40 (p. 475,11 )
[1] Hoc numen, perinde ac Martis viribus praeditum, bellis praeesse crediderant. [2] Nihil in hoc simulacro iucundum visentibus fuit, lineamentis impoliti caelaminis deformitate sordentibus. [3] Iamque famuli maxima cum totius urbis exanimatione tibiis eius secures applicare coeperunt. [4] Quibus abscissis, comitante sono, lapsus terrae truncus impingitur. [5] Hoc viso oppidani, dei sui viribus insultantes, religionem mutavere contemptu.

Dan  14.39.41 (p. 475,17 )
[1] Nec eius excidio contentae satellitum manus ad Porevitum simulacrum, quod in proxima aede colebatur, avidius porriguntur. [2] Id quinque capitibus consitum, sed armis vacuum fingebatur. [3] Quo succiso,Porenutii templum appetitur. [4] Haec statua, quattuor facies repraesentans, quintam pectori insertam habebat, cuius frontem laeva, mentum dextera tangebat. [5] Haec famulorum ministerio securibus icta concidit.

Dan  14.39.42 (p. 475,23 )
[1] Has statuas oppidani Absalonis edicto intra moenia cremare iussi, preces imperio opponere coeperunt, orantes, misereatur confertae urbis nec incendio obiciat, quorum iugulo parcat. [2] Nam si ignis ad vicina prolapsus unum e tabernaculis corripuisset, ob eximiam consertionem universa indubitanter convelleret. [3] Quapropter eas urbe egerere rogati, diu repugnaverunt, quod se membrorum, quorum ministerium imperio exhibuissent, numine poenas exigente, usum amissuros metuerent, contemptumque religione excusare pergebant. [4] Ad ultimum Absalonis monitu dei, qui sibimet opitulari non posset, potentiam floccipendere docti, spe impunitatis accepta, imperio ocius paruerunt.

Dan  14.39.43 (p. 475,32 )
[1] Nec mirum, si illorum numinum potentiam formidabant, a quibus stupra sua saepenumero punita meminerant. [2] Siquidem mares in ea urbe cum feminis in concubitum ascitis canum exemplo cohaerere solebant nec ab ipsis morando divelli poterant, interdumque utrique, perticis e diverso appensi, inusitato nexu ridiculum populo spectaculum praebuere. [3] Ea miraculi foeditate sollemnis ignobilibus statuis cultus accessit, creditumque est earum viribus effectum, quod daemonum erat praestigiis adumbratum.

Dan  14.39.44 (p. 475,39 )
[1] Sueno vero, quo magis simulacra aspernanda doceret, super ea, cum a Karentinis egererentur, sublimis consistere voluit. [2] Quo facto pondus contumelia auxit nec minus trahentes rubore quam onere vexavit, domestica numina alienigenae pontificis pedibus subiecta cernentes.

Dan  14.39.45 (p. 476,3 )
[1] Dum haec a Suenone geruntur, Absalon, tribus coemeteriis in agro Karentino dedicatis, vespere Karentiam rediit, deletisque simulacris, una cum Iarimaro profunda nocte ad naves pervenit eumque secum cenitare coegit. [2] Iamque Absalon ternas continue noctes absque somno exegerat, adeoque oculorum eius aciem vigiliae debilitaverant, ut paene videndi usum exstinguerent. [3] Sequenti luce scribae, et qui privata principum sacra tractabant, sacerdotiorum ornamentis donati, regenerandae per aquam provinciae ministerium praebuerunt. [4] Item basilicas compluribus in locis moliti, privatae superstitionis tuguria publicae religionis domiciliis mutaverunt. [5] Eodem die pariter accipiendis obsidum reliquiis vacatum est.

Dan  14.39.46 (p. 476,13 )
[1] Quo tempore Pomeranorum duces, qui Tetiszlavum regno exuendum seque Rugianae rei dominium in praemium militiae recepturos putabant, postulata abeundi licentia, amicitias hostilitate mutarunt. [2] Quae res ipsis postmodum ac Danis longam belli discordiam interiecit. [3] Vespere portu solventes se ad proximam continenti insulam appulerunt. [4] Illic regi septem aequalis magnitudinis arcae, consecrata deorum numini pecunia refertae, a Rugianis allatae sunt. [5] His peractis, remittendae expeditionis decretum vulgatur.

Dan  14.39.47 (p. 476,20 )
[1] Qua reversa, Absalon novos sacerdotes non solum ordinis sui insignibus, verum etiam commeatibus instructos, revocatis prioribus, in Rugiam delegavit, ne alienis impensis utendo populum, quem sacris documentis erudituri erant, in exigendis vitae necessariis onerarent. [2] Nec praedicationis eorum ministerio miracula defuere: siquidem compluribus debilitate corporis resolutis per eorum salutares preces bonae valetudinis habitus recuperatus est, quod potius lucrandae gentis respectui quam sacerdotum sanctitati divinitus concessum videri potest. [3] A quibusdam etiam detractae religionis supplicia varia membrorum strage graviter exigebantur, ut manifeste Deum et cultus sui praemium et contemptus vindictam afferre putares.

Dan  14.39.48 (p. 476,30 )
[1] Ibidem quoque nuper clarum inauditi generis miraculum incidit: matrona quaedam, a viro immerens adulterii insimulata, cum purgandae infamiae gratia candenti laminae dexteram obtulisset, subito ferrum, quod exceptura erat, perinde atque innoxiae manus contactum fugiens, neglecto pondere, sublime se extulit, penduloque motu gradientis feminae incessum comitans, cum ante aram iactandum erat, inter religiosam astantium admirationem proprio impulsu humi decidit. [2] Ea res et mulieris infamiam levavit et visentium animos religioni proniores effecit. [3] Nec temere quidem pudicitiam suam tam ancipitis argumenti iudicio credidit, cui corporis animique fiduciam certae sinceritatis conscientia ministravit.

Dan  14.39.49 (p. 477,1 )
[1] Capta Rugia, cum adhuc piraticae labes cunctos maris nostri secessus foedaret, sollerti Danorum instituto provisum est, ut, eorum classe recensita, quarta quaeque navis adversum maritimos praedones, quoad temporum habitus sineret, excubandi officio fungeretur, sicque quorundam assiduitas universorum laborem absolveret. [2] Tantum enim commodi gens nostra in paucitatis continua quantum in multitudinis intercisa militia reponebat. [3] In quod munus potissimum iuvenes coniugiorum expertes legi placuit, ne militiae studium tori caritate torpesceret. [4] Iisdem Absalon et Christophorus duces adduntur. [5] Qui domestici freti liminibus non contenti, etiam Rugiana litora ac Leuticios scrutabantur anfractus.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek