link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  6.5.1 (p. 151,19 )
[1] Iisdem temporibus Starcatherus quidam, Storwerki filius, periclitatis naufragio sociis, solus vi aut fortuna delapsus ob incredibilem corporis animique praestantiam hospes a Frothone colligitur. [2] Cuius cum aliquamdiu contubernalem egisset, in dies cultius ac decentius habitus, tandem specioso donatus navigio maritimas excubias procurando piraticum munus agitare praecipitur. [3] Siquidem excellentius humano habitu corpus a natura sortitus, ita id animi magnitudine aequabat, ut nulli mortalium virtute cedere putaretur. [4] Cuius tam late patens claritas fuit, ut adhuc quoque celeberrima factorum eius ac nominis opinio perseveret. [5] Neque enim solum apud nostros egregiis operum titulis coruscabat, verum etiam apud omnes Sueonum Saxonumque provincias speciosissima sibi monumenta pepererat.

Dan  6.5.2 (p. 151,30 )
[1] Hunc in ea regione, quae Suetiam ab Oriente complectitur quamque nunc Estonum aliarumque gentium numerosa barbaries latis sedibus tenet, originem duxisse memoriae proditum constat. [2] Fabulosa autem et vulgaris opinio quaedam super ipsius ortu rationi inconsentanea atque a veri fide penitus aliena confinxit. [3] Tradunt enim quidam, quod a gigantibus editus monstruosi generis habitum inusitata manuum numerositate prodiderit, asseruntque Thor deum quattuor ex his affluentis naturae vitio procreatas, elisis nervorum compagibus, avulsisse atque ab integritate corporis prodigiales digitorum eruisse complexus, ita ut, duabus tantum relictis, corpus, quod ante in giganteae granditatis statum effluxerat eiusque formam informi membrorum multitudine repraesentabat, postmodum meliore castigatum simulacro brevitatis humanae modulo caperetur.

Dan  6.5.3 (p. 152,3 )
[1] Olim enim quidam magicae artis imbuti, Thor videlicet et Othinus aliique complures miranda praestigiorum machinatione callentes, obtentis simplicium animis, divinitatis sibi fastigium arrogare coeperunt. [2] Quippe Norvagiam, Suetiam ac Daniam vanissimae credulitatis laqueis circumventas ad cultus sibi pendendi studium concitantes praecipuo ludificationis suae contagio resperserunt. [3] Adeo namque fallaciae eorum effectus percrebuit, ut in ipsis ceteri quandam numinum potentiam venerantes eosque deos vel deorum complices autumantes veneficiorum auctoribus sollemnia vota dependerent et errori sacrilego respectum sacris debitum exhiberent.

Dan  6.5.4 (p. 152,12 )
[1] Quo evenit, ut legitima feriarum series apud nos eorundem nominibus censeatur, cum ipsis Latinorum veteres sive a deorum suorum vocabulis sive a septeno planetarum numero nuncupationem singulatim adaptasse noscantur. [2] Eos tamen, qui a nostris colebantur, non esse, quos Romanorum vetustissimi Iovem Mercuriumque dixere, vel quibus Graecia Latiumque plenum superstitionis obsequium exsolverunt, ex ipsa liquido feriarum appellatione colligitur. [3] Ea enim, quae apud nostros Thor vel Othini dies dicitur, apud illos Iovis vel Mercurii feria nuncupatur. [4] Si ergo Thor Iovem, Othinum Mercurium iuxta designatae interpretationis distinctionem accipimus, manente nostrorum assertione Iovem Mercurii filium exstitisse convincitur, apud quos Thor Othini genitus vulgari sententia perhibetur. [5] Cum ergo Latini contrario opinionis tenore Mercurium Iove editum asseverent, restat, ut constante eorum affirmatione Thor alium quam Iovem, Othinum quoque Mercurio sentiamus exstitisse diversum.

Dan  6.5.5 (p. 152,26 )
[1] Sunt qui dicant deos, quos nostri coluere, cum iis, quos Graecia vel Latium celebrabat, solum participasse vocabulum, sed istos tamquam maiestate suppares ab illis cultum cum nomine mutuatos fuisse. [2] Et haec super Danicae vetustatis numinibus disseruisse sufficiat; quae ideo paulisper a me in commune deducta sunt, ut legentibus liquidum fiat, quibus patria nostra ritibus pagana superstitione paruerit. [3] Nunc propositum a deverticulo repetam.

Dan  6.5.6 (p. 152,32 )
[1] Tradunt veteres Starcatherum, cuius supra memini, in Wicari Norvagiensium regis iugulo deorum favori facinorum suorum principia dedicasse, cuius rei tenor tali quorundam assertione contexitur: Volens quondam Othinus Wicarum funesto interire supplicio, cum id aperte exsequi nollet, Starcatherum, inusitata prius granditate conspicuum, non solum animi fortitudine, sed etiam condendorum carminum peritia illustravit, quo promptiore eius opera ad peragendum regis exitium uteretur. [2] Hanc quippe eum dignationi suae gratiam relaturum sperabat. [3] Quem etiam ob hoc ternis aetatis humanae curriculis donavit, ut in his totidem exsecrabilium operum auctor evaderet. [4] Adeo illi consequente flagitio vitae tempora proroganda constituit.

Dan  6.5.7 (p. 153,3 )
[1] Qui mox Wicarum adiens inque eius aliquamdiu contubernio deversatus insidias obsequito texit. [2] Tandem piraticum cum eo opus ingreditur. [3] Cumque quodam in loco diutina tempestatum saevitia vexarentur, ita ventis navigationem frustrantibus, ut maiorem anni partem quieti tribuerent, deos humano sanguine propitiandos duxerunt. [4] Itaque coniectis in urnam sortibus, regiae necis victimam deposci contigit. [5] Tunc Starcatherus facto ex viminibus laqueo regem implicuit, poena speciem dumtaxat exiguo temporis momento daturum. [6] Sed nodi rigor suum ius exsequens supremum pendentis halitum rapuit. [7] Cui Starcatherus adhuc palpitanti ferro spiritus reliquias evulsit, cumque remedium afferre deberet, perfidiam detexit. [8] Neque enim illa mihi recensenda videtur opinio, quae viminum mollitiem subitis solidatam complexibus ferrei morem laquei peregisse commemorat.

Dan  6.5.8 (p. 153,15 )
[1] Deinde, capto Wicari navigio, Bemonum quendam cunctis Daniae piratis virtute praestantem maritimum praedonem gesturus accedit. [2] Bemoni namque collega, Fraccus nomine, piratici laboris taedio nuper se eius societati, interposita pecuniae pactione, subduxerat. [3] Tantam autem Starcatherus ac Bemonus servandae sobrietatis curam habebant, ut numquam ebriosam sibi potionem indulsisse dicantur, ne praecipuum fortitudinis vinculum continentia luxuriae viribus elideretur.

Dan  6.5.9 (p. 153,22 )
[1] Cum ergo, profligatis late provinciis, ardore quoque tyrannico Rusciam invasissent, incolae parum moenibus armisve confisi prohibendis hostium incessibus inusitati acuminis clavos obicere coeperunt, ut, quorum reprimere nequirent impetum, morarentur excursum, taciteque plantas humus elideret, quibus palam acies resistere trepidasset. [2] Sed ne id quidem impedimenti genus arcendis hostibus efficax fuit. [3] Neque enim Danis ad eludendam Rutenorum operam calliditas defuit. [4] Continuo namque lignea pedibus tegmina submittentes subiectos plantis aculeos innocuis pressere vestigiis. [5] Est autem ferrum hoc quattuor dispertitum stilis iisdemque taliter constitutis, ut in quamcumque illud partem casus eiciat, trium incunctanter pedum aequalitate subsistat. [6] Tum saltus invios ac nemorum densissima quaeque penetrantes Rutenorum principem Floccum montanis, quibus irrepserat, latebris eiecere. [7] Quo in loco tanto praedae potiti sunt, ut ne unus quidem exstaret, qui non auro argentoque onustus classem repeteret.

Dan  6.5.10 (p. 153,36 )
[1] Mortuo autem Bemono, Starcatherus ab athletis Biarmensibus ob virtutem accitus, cum plurima apud eos memoratu digna edidisset facinora, Sueonum fines ingreditur. [2] Ubi cum filiis Frø septennio feriatus ab his tandem ad Haconem Daniae tyrannum se contulit, quod apud Upsalam sacrificiorum tempore constitutus effeminatos corporum motus scaenicosque mimorum plausus ac mollia nolarum crepitacula fastidiret. [3] Unde patet, quam remotum a lascivia animum habuerit, qui ne eius quidem spectator esse sustinuit. [4] Adeo virtus luxui resistit. [5] Itaque cum Hacone classem in Hiberniam extulit, ne vel ultima rerum humanarum imperia Danicis armis intacta consisterent.

Dan  6.5.11 (p. 154,9 )
[1] Ea tempestate rex insulae Huglecus exstabat. [2] Qui cum frequens opibus aerarium haberet, adeo tamen avaritiae obnoxius exstitit, ut datis aliquando calceis, quos studiosi manus commendasset opificis, ligamenta detraheret summotisque loco suo corrigiis donum ad iniuriam transferret. [3] Cuius rei deformitate tantum muneri criminis afferebat, ut odium pro gratia percipere videretur. [4] Itaque neminem ex honestis liberalitate prosequi sollicitus circa mimos ac ioculatores munificentiae studiis uti consuevit. [5] Oportebat namque, ut turpis turpibus commercia familiaritatis impenderet et vitiorum tabo obsitus culpae socios blandimentorum lenocinio demulceret. [6] Fuere tamen ei spectatae virtutis proceres Gegathus et Suibdavus, qui inter effeminatorum consortia veluti gemmae stercoribus insitae conspicuo militarium operum fulgore pollebant. Itaque soli regiarum opum defensores exstabant.

Dan  6.5.12 (p. 154,21 )
[1] Igitur proelio inter Huglecum et Haconem coepto, mimorum greges, quibus instabilitatem corporum levitas peperit animorum, trepidis aciem solvere decursibus tantaque regis beneficia sola fugae deformitate pensarunt. [2] tunc Gegathus et Suibdavus soli tot hostium millibus obiecti incredibili bellum virtute gesserunt, ut non duorum modo militum, sed universi agminis partes agere viderentur. [3] Sed et Gegathus Haconem sibi pertinacius imminentem tanto pectoris vulnere affecit, ut iocinoris suprema detegeret. [4] Illic Starcatherus, dum ferro Gegathum petit, acerbissimum capite vulnus excepit; unde postmodum in quodam carmine non alias tristiorem sibi plagam incidisse perhibuit, quod, licet discissi capitis partes exteriore pellis ambitu necterentur, latens tamen in vulnere livor clausum putredinis contagium occultabat.

Dan  6.5.13 (p. 154,32 )
[1] Victo occisoque Hugleco, sed et Hiberniensibus in fugam actis, Starcatherus, quoscumque ex histrionibus captioni casus obtulit, caedendos curavit, satius ratus in scurrarum agmen cuticulae damno ridiculum dictare supplicium quam poena capitis funestum imperare discrimen. [2] Ita iocularis ministerii sordidaeque condicionis catervam probroso animadversionis genere insecutus obsceno verberum ludibrio multare contentus exstitit. [3] Tum Dani apud urbem Duflinam regias opes aerario egestas publico raptu convelli iusserunt. [4] Tantae siquidem magnitudinis pecunia reperta fuerat, ut minor partitionis cura cunctis exsisteret.

Dan  6.5.14 (p. 155,6 )
[1] Post haec Starcatherus ad inhibendam Orientalum defectionem una cum Wino Sclavorum principe delegatur. [2] Qui simul adversum Curetum, Semborum, Samgalorum omniumque postremo Orientalum exercitus proeliati claras late victorias edidere. [3] Eximiae opinionis gladiator, nomine Wisinnus, apud Rusciam rupem, quae Anafial dicitur, sede et mansione complexus vicinas longinquasque provincias omni inuriae genere vexavit. [4] Hic omnem telorum aciem ad hebetudinis habitum solo conspectu redigere solebat. [5] Quamobrem tantam viribus eius audaciam peperit exclusus vulnerum metus, ut etiam illustrium virorum coniuges, maritis spectantibus, raptas ad stuprum pertraheret. [6] Cuius sceleris Starcatherus rumore excitus tollendi auctoris gratia Rusciam petit. [7] Qui quoniam nihil expugnatu difficile habuit, petitum ex provocatione Wisinnum etiam artis suae beneficio spoliatum oppressit. [8] Ferrum quippe, ne praestigiatori conspicuum foret, tenui admodum pelle contexit; neque Wisinno aut praestigii virtus aut virium magnitudo, quo minus Starcathero cederet, auxilio fuit.

Dan  6.5.15 (p. 155,21 )
[1] Deinde apud Byzantium invictae opinionis gigantem, Tannam nomine, corporis viribus fretus colluctando devicit ignotasque terrarum partes proscripti titulo petere coegit. [2] Igitur cum nulla fortunae saevitia vires eius victoria fraudare potuisset, Poloniae partes aggressus athletam, quem nostri Wasce, Theutones vero diverso litterarum schemate Wilzce nominant, duelli certamine superavit.

Dan  6.5.16 (p. 155,27 )
[1] Interea Saxones defectionem moliri idque maxime in animo habere coeperunt, qualiter invictum bello Frothonem praeter publici conflictus morem opprimerent. [2] Quod optime duello gerendum rati, mittunt, qui regem ex provocatione lacesserent, scientes eum discrimen omne prompta semper mente complecti, animique eius magnitudinem nulli prorsus exhortationi cessuram. [3] Quem tunc temporis maxime adoriendum putabant, cum Starcatherum, cuius plerisque formidolosa virtus exstabat, negotiosum abesse cognoscerent. [4] Cunctante vero Frothone seque cum amicis super dando responso collocuturum dicente, supervenit Starcatherus piratica iam regressus; qui ex hoc maxime provocationis habitum reprehendit, quod diceret regibus non nisi in compares arma congruere eademque adversum populares capienda non esse; per se vero tamquam obscuriore loco natum pugnam rectius administrandam exsistere.

Dan  6.5.17 (p. 156,3 )
[1] Igitur Saxones Hamam, qui apud eos gymnicis palmis clarissimus habebatur, multis aggressi pollicitationibus, si duello operam commodaret, molem corporis eius auro se repensuros esse promittunt illectumque pecunia pugilem ad campum conflictui deputatum militaris pompae tripudio prosequuntur. [2] Hinc Dani Starcatherum regis sui partes exsecuturum ad certaminis locum militiae insignibus ornati perducunt. [3] Quem Hama aetate marcidum iuventae fiducia despicatus defunctum viribus senem lucta quam armis excipere praeoptavit. [4] Eundem adortus terrae nutabundum adegerat, ni fortunae, quae vinci vetulum non sinebat, iniuriae restitisset. [5] Ita enim impellentis Hamae pugno obrutus memoratur, ut genibus nixus humum mento contingeret. [6] Quam corporis nutationem egregia ultione pensavit: nam ubi resuscitato poplite manum expedire ferrumque destringere licuit, medium Hamae corpus dissecuit. [7] Complures agri sexagenaque mancipia victoriae praemium exstitere.

Dan  6.5.18 (p. 156,16 )
[1] In Saxones vero post Hamae caedem adeo Danorum insolevit imperium, ut pro cubitalium membrorum quolibet indicem servitutis stipem quotannis pendere cogerentur. [2] Quod aegre ferens Hanef bellum demendae pensionis cupidine cum animo volutabat. [3] Cumque pertinax amor patriae mentem in dies oppressorum miseratione perfunderet, spiritum pro libertate civium erogare cupiens, rebellionis studium patefecit. [4] Quem Frotho, traiectis per Albiam copiis, apud vicum Hanofra, taliter ab eo nuncupatum, occidit.

Dan  6.5.19 (p. 156,23 )
[1] Suertingus vero, quamquam non minus civium afflictatione moveretur, dissimulato patriae malo, pervicaciori quam Hanef ingenio libertatis propositum agitabat. [2] Quod quidem studium dubitari potest virtuti an vitio propius fuerit. [3] Ego vero plane id sceleris arguo, quod insidiosa defectionis cupiditas edidit. [4] Nam etsi patriae libertatem quaerere perutile videbatur, ad hanc tamen dolo ac proditione contendere non licebat. [5] Cum ergo Suertingi facinus plane ab honesto desciverit, ne utile id quidem exstitisse constabit. [6] Nam speciosius est aperte quem velis incessere odiumque in propatulo exercere quam adulterina familiaritate veram nocendi cupidinem obscurare. [7] Sed quicquid scelere paritur, gloria vacuum est brevesque et occiduos fructus habet. [8] Nam sicut lubricus animus est, qui fallendi supercilium clandestinis artibus tegit, ita quicquid dolo affine est, fluxum ac fragile esse convenit. [9] Plerumque enim crimen in auctorem recidere cognitum est; quod et Suertingo evenisse fama compertum habetur. [10] Qui cum convivii simulatione exceptum regem incendio consumere statuisset, ab eodem occupatus, tametsi ipsum mutuo peremisset, occiditur. [11] Quo evenit, ut alterius scelus amborum interitus foret. [12] Itaque etsi dolus in hostem efficax fuerit, auctorem tamen impunitatis praesidio non donavit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek