Dan
7.6.1 (p. 190,26 )
[1] Post haec Sywaldo filius Sygarus
succedit, cui filii Sywaldus, Alf et Algerus fuere filiaque Sygne.
[2] E quibus Alf, ceteris animo formaque praestantior, piraticis incumbebat
officiis.
[3] Cuius etiam insignem candore caesariem tantus comae decor asperserat,
ut argenteo crine nitere putaretur.
[4] Eodem tempore Gothorum rex Sywardus filios habuisse fertur Wemundum et
Ostenum filiamque Alvildam, quae tantam verecundiae fidem ab ipsis
propemodum incunabilis praeferebat, ut os peplo iugiter obnuptum haberet,
quo minus formam suam alienae libidinis irritamentum efficeret.
[5] Huic pater in artam admodum custodiam relegatae viperam anguemque
educandos commisit, pudicitiam eius adultorum tandem reptilium custodia
vallaturus.
[6] Neque enim facile thalamus investigari poterat, quem tanti discriminis
pessulus obserabat.
[7] Statuit etiam, ut, si quis eius aditum frustra tentasset, protinus
amputandum caput paloque refigendum praeberet.
[8] Ita adnexus petulantiae metus concitata iuvenum ingenia castigabat.
Dan
7.6.2 (p. 191,1 )
[1] Tunc Alf, Sygari filius, rem hoc
illustrius quo periculosius tentandam existimans, proci titulum professus,
animalia propter virginis conclave excubantia debellare iubetur, quod
edicti ratione eorum victori virgineus deberetur amplexus.
[2] Quorum ut acrius adversum se rabiem excitaret, cruenta corpus pelle
contexit.
[3] Qua succinctus, mox ut saepti valvas subiit, torridam chalybem forcipe
comprehensam hiantis viperae faucibus immersit eamque exanimem prostravit.
[4] Anguem deinde sinuosa volubilitate prolapsum inter medios rictus telum
iaculatus absumpsit.
[5] Cumque pacti condicione connexum victoriae pignus expeteret, refert
Siwardus hunc sibi generum acceptari, in quem filia solidum optionis
arbitrium contulisset.
Dan
7.6.3 (p. 191,11 )
[1] Cumque sola puellae mater proci votum
difficulter exciperet, mentem filiae secreto perlustrat alloquio.
[2] Qua procum impensius ob nitorem laudante, conviciis eam acrius lacerat,
quod, elisis pudicitiae nervis, specierum illecebra caperetur, omissaque
virtutis censura, adulantibus formae blanditiis lascivae mentis intuitum
exhiberet.
Dan
7.6.4 (p. 191,16 )
[1] Ita Alvilda ad Danici iuvenis contemptum
adducta, virili veste femineam permutavit atque ex pudica admodum puella
ferocem piratam agere coepit.
[2] Compluribus quoque eiusdem voti puellis in commilitium ascitis, eo
forte loci pervenit, ubi piratarum agmen amissi bello ducis interitum
deplorabat.
[3] A quibus ob formae pulchritudinem piraticae princeps creata, maiores
muliebri virtute res edidit.
Dan
7.6.5 (p. 191,22 )
[1] Quam Alf crebris navigationis laboribus
insectari conatus, in Blacmannorum forte classem hieme incidit.
[2] Quo tempore, densatis aquarum coactibus, tanta glaciei moles naves
corripuit, ut iis nulla remigandi vis processum struere potuisset.
[3] Cumque frigoris diuturnitas tutiorem conclusis sponderet incessum,
iubet Alf suos concretum pelagi sinum caligatis tentare vestigiis,
calceorum lubricitate deposita glaciale planum firmius percursuros.
[4] Quos Blacmanni succincta pedem agilitate fugae consulere rati, inita
cum iis pugna, vacillantibus nimirum incessere vestigiis, utpote quorum
ancipites gradus subiectum plantis lubricum impellebat.
[5] Dani vero crustatum algore pelagus passu tutiore permensi, infirmos
hostium elisere progressus.
Dan
7.6.6 (p. 191,32 )
[1] Quibus devictis, navigationem in Finniam
vertunt.
[2] Ubi contractiorem forte sinum ingressi, missis, qui rerum habitum
explorarent, paucis navibus portum occupari cognoscunt.
[3] Alvilda quippe easdem faucium angustias prior classe petiverat.
[4] Quae cum ignotas eminus puppes adesse conspiceret, praepeti remigio
velox in eorum defertur occursum, irrumpere hostem quam opperiri satius
iudicans.
[5] Tunc Alf, prohibentibus sociis plures naves paucioribus attentari,
indignum respondit, ut Alvildae quis perferat paucarum puppium obiectu
procursus sui studia deturbari, praefatus parvae rei momento magnorum
operum titulos respergendos non esse.
[6] Nec parva Danis admiratio fuit, unde hostium corporibus talis formae
decor tantaque membrorum aptitudo suppeteret.
Dan
7.6.7 (p. 192,3 )
[1] Ut ergo navalem committere pugnam
coeperunt, Alf iuvenis Alvildae proram insiliens in puppim usque, facta
resistentium strage, progreditur.
[2] Cuius comes Borcarus, decussa Alvildae galea mentique eius levitate
conspecta, animadvertit osculis, non armis agendum esse, telorumque rigore
deposito blandioribus hostem officiis attrectandam.
[3] Igitur Alf, quam terra marique, tot obstantibus periculis, indefesso
labore quaesierat, supra spem offerri gavisus, cupidius apprehensam virilem
cultum in muliebrem convertere coegit; ex qua postmodum filiam Guritham
procreavit.
[4] Sed et Borcarus Alvildae comitem, Gro nomine, matrimonio complexus
filium ex ea Haraldum suscepit.
Dan
7.6.8 (p. 192,12 )
[1] Et ne quis hunc bellis sexum insudasse
miretur, quaedam de talium feminarum condicione et moribus compendio
modicae digressionis expediam.
[2] Fuere quondam apud Danos feminae, quae formam suam in virilem habitum
convertentes omnia paene temporum momenta ad excolendam militiam
conferebant, ne virtutis nervos luxuriae contagione hebetari paterentur.
[3] Siquidem delicatum vivendi genus perosae corpus animumque patientia ac
labore durare solebant totamque femineae levitatis mollitiem abdicantes
muliebre ingenium virili uti saevitia cogebant.
[4] Sed et tanta cura rei militaris notitiam captabant, ut feminas exuisse
quivis putaret.
[5] Praecipue vero, quibus aut ingenii vigor aut decora corporum proceritas
erat, id vitae genus incedere consueverant.
[6] Hae ergo, perinde ac nativae condicionis immemores rigoremque
blanditiis anteferentes, bella pro basiis intentabant sanguinemque, non
oscula delibantes armorum potius quam amorum officia frequentabant
manusque, quas in telas aptare debuerant, telorum obsequiis exhibebant, ut
iam non lecto, sed leto studentes spiculis appeterent, quos mulcere specie
potuissent.
[7] Nunc a deverticulo propositum repetam.