Dan
7.5.0 (p. 190,11 )
[1] Post haec inter Sywaldum Regnaldumque,
exquisitae probitatis militibus utrobique delectis, apud Syalandiam
proelium agitur.
[2] In quo cum, triduo mutuis caedibus exacto, ob summam utrisque partis
virtutem incerti victoriae procursus exsisterent, Otharus, sive diutinae
pugnae taedio sive gloriae aemulatione correptus, cum mortis contemptu
consertissimos hostes irrumpit, Regnaldoque inter fortissimas militum acies
obtruncato, subitam Danis victoriam peperit.
[3] Insigne hoc proelium maximorum procerum ignavia fuit: adeo siquidem rei
summa perhorruit, ut fortissimi Sueonum quadraginta terga fugae dedisse
dicantur.
[4] Quorum praecipuus Starcatherus, nulla saevitia rerum aut periculorum
magnitudine quati solitus, nescio qua nunc obrepente formidine, sociorum
fugam sequi quam spernere praeoptavit.
[5] Crediderim hunc metum ei divinis viribus iniectum, ne supra humanam
fortitudinem virtute sibi praeditus videretur.
[6] Adeo nihil perfecti mortalium felicitas habere consuevit.
[7] Tunc hi omnes maximi piratarum Hakonis, quasi quaedam belli reliquiae
ad eum delapsae, commilitium amplectuntur.