link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  7.4.1 (p. 188,3 )
[1] Huius filia Syritha adeo spectatae pudicitiae erat, ut, cum ob formae pulchritudinem ingenti procorum frequentia peteretur, ad neminem ex iis inspectandum adduci posse videretur. [2] Cuius continentiae fiducia a patre coniugem depoposcit, qui delenimentorum dulcedine mutuum eius conspectum impetrare quivisset. [3] Olim siquidem apud nos puellarum continentia magnopere visus petulantiam edomare solebat, ne mentis integritas oculorum libertate corrumperetur, affectabaturque, ut cordis castimoniam oris modestia fateretur. [4] Tunc Otharus quidam, Ebbonis filius, sive gestarum rerum magnitudine sive comitatis et facundiae fiducia accensus, pertinacius postulandae virginis ignibus aestuabat. [5] Cuius obtutum omnibus ingenii nervis emollire connisus, cum demissum oculorum eius habitum nulla penitus arte flexisset, invictae severitatis perseverantiam miratus abscedit.

Dan  7.4.2 (p. 188,15 )
[1] Eiusdem rei cupidus gigas, cum aeque se effectu vacuum animadverteret, feminam subornat, quae, cum obtenta virginis familiaritate eius aliquamdiu pedissequam egisset, hanc tandem a paternis procul penatibus, quaesita callidius digressione, seduxit; quam ipse mox irruens in artiora montanae crepidinis saepta devexit. [2] Opinantur alii, quod femineam mentitus effigiem, cum insidiosa arte protractionis domesticis puellam aedibus abduxisset, partes demum raptoris impleverit.

Dan  7.4.3 (p. 188,22 )
[1] Quod ut comperit Otharus, indagandae virginis gratia montis penita perscrutatus, inventam, oppresso gigante, secum abduxit. [2] Adeo autem gigantea sedulitas puellae caesariem nexili comarum astrictione revinxerat, ut pilorum perplexa congeries crispata quadam cohaerentia teneretur, nec facile praeter ferrum quis posset consertos crinium extricare complexus. [3] Denuo igitur variis rerum irritamentis aggressus puellarem in se provocare conspectum, cum diu torpentes nequicquam oculos attentasset, proposito parum ex sententia cedente, coeptum reliquit. [4] Sed neque puellam stupro violare sustinuit, ne splendido loco natam obscuro concubitus genere macularet.

Dan  7.4.4 (p. 188,31 )
[1] Quae cum varios solitudinum anfractus diutius errabunda percurreret, contigit, ut ad silvestris cuiusdam immanisque feminae tugurium perveniret. [2] A qua pascendi caprarum gregis officio deputata, sum denuo per Otharum libertatis auxilium impetrasset, talibus eius tentatur alloquiis:

Dan  7.4.5 (p. 188,35 )
                     [1] 'Num meis mavis monitis adesse
                     et pares votis sociare nexus
                     quam gregi praesens olidisque curam
                     ferre capellis?
                     [2] Impiae dextram dominae refelle
                     et trucem praeceps fugito magistram,
                     ut rates mecum socias revisens
                     libera degas!
                     [3] Linque commissae studium bidentis,
                     sperne caprinos agitare gressus,
                     et tori consors refer apta nostris
                     praemia votis!
                     [4] O mihi tantis studiis petita,
                     torpidos sursum radios reflecte,
                     paululum motu facili pudicos
                     erige vultus!
                     [5] Ad lares hinc te statuam paternos,
                     et piae laetam sociabo matri,
                     si semel blandis agitata votis
                     lumina pandas.
                     [6] Quam tuli claustris toties gigantum,
                     confer antique meritum labori
                     et graves rerum miserata nisus
                     parce rigori!
[7] Quare etenim cerebrosa adeo dementire coepisti, ut alienum ductare pecus et in monstrorum famulitio numerari praeoptes quam pari consensus aptitudine mutuum tori promovere contractum?'

Dan  7.4.6 (p. 189,22 )
[1] Illa nihilo minus, ne pudicae mentis constantia ad externos titubaret aspectus, luminum habitum, inmoto palpebrarum rigore, continuit. [2] Quantae porro pudicitiae saeculi illius feminas exstitisse putemus, quae ne ad levem quidem oculorum motum maximis amatorum irritamentis adduci potuerunt? [3] Cum ergo Otharus ne gemini quidem beneficii meritis virgineum in se visum concitare quivisset, pudore et aegritudine fatigatus classem repetiit.

Dan  7.4.7 (p. 189,28 )
[1] Cumque Syritha, more pristino decursis late scopulis, in Ebbonis forte sedes erronea pervenisset, nuditatis et inopiae rubore egentium se filiam astruebat. [2] Animadvertens autem hanc Othari mater, quamvis marcore illitam inopique contectam amiculo, a generosis pullulasse ramalibus, honorato sedendi loco susceptam reverenti secum comitate detinuit. [3] Nobilitatem quippe virginis index forma prodebat, et vultu genus interprete resultabat. [4] Quam videns Otharus, cur vultum peplo obscuraret, inquirit. [5] Cuius animum certius experturus nupturam sibi feminam fingit eiusque torum conscendens lucernam Syrithae gestandam committit. [6] Quae cum, absumptis paene lychnis, admoto propius igne premeretur, tantum patientiae specimen praebuit, ut manum absque motu continere visa nullam ardoris molestiam sentire crederetur. [7] Externum quippe aestum cohibebat interior, et pruritantis animi fervor adustae cutis incendium temperabat. [8] Quae demum ab Otharo manui consulere iussa, placidos in eum obtutus verecunda luminum erectione convertit statimque, semoto nuptiarum figmento, genialem torum nuptura conscendit.

Dan  7.4.8 (p. 190,7 )
[1] Cumque postmodum Sywaldus comprehensum Otharum ob illatum filiae stuprum suspendio consumendum duxisset, continuo Syritha, raptus sui casibus explicatis, non solum eum in regis gratiam reduxit, sed etiam patrem ad eius sororem matrimonio sibi copulandam adduxit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek