link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  7.5.0 (p. 190,11 )
[1] Post haec inter Sywaldum Regnaldumque, exquisitae probitatis militibus utrobique delectis, apud Syalandiam proelium agitur. [2] In quo cum, triduo mutuis caedibus exacto, ob summam utrisque partis virtutem incerti victoriae procursus exsisterent, Otharus, sive diutinae pugnae taedio sive gloriae aemulatione correptus, cum mortis contemptu consertissimos hostes irrumpit, Regnaldoque inter fortissimas militum acies obtruncato, subitam Danis victoriam peperit. [3] Insigne hoc proelium maximorum procerum ignavia fuit: adeo siquidem rei summa perhorruit, ut fortissimi Sueonum quadraginta terga fugae dedisse dicantur. [4] Quorum praecipuus Starcatherus, nulla saevitia rerum aut periculorum magnitudine quati solitus, nescio qua nunc obrepente formidine, sociorum fugam sequi quam spernere praeoptavit. [5] Crediderim hunc metum ei divinis viribus iniectum, ne supra humanam fortitudinem virtute sibi praeditus videretur. [6] Adeo nihil perfecti mortalium felicitas habere consuevit. [7] Tunc hi omnes maximi piratarum Hakonis, quasi quaedam belli reliquiae ad eum delapsae, commilitium amplectuntur.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek