Dan
2.4.1 (p. 46,15 )
[1] His gestis, regem in patriam regressum
Scato quidam convivio excipit, bellicis eius laboribus voluptatis licentiam
permixturus.
[2] Apud quem Frotho, dum regio more stratis auro pulvinaribus accubaret,
per Hundingum quendam ad dimicandum provocatus, quamquam convivalibus
mentem gaudiis impendisset, plus pugnae propinquitate quam epularum
praesentia delectatus duello cenam, victoria duellum absolvit.
[3] In quo dubiae salutis vulnere suscepto, rursum Haquini pugilis
adhortatione perstrictus provocantis nece ultionem irritatae quietis
exegit.
[4] Duos ex cubiculariis palam insidiarum convictos ingentibus saxis
affixos pelago obruit, ponderosum animi crimen adnexa corporibus mole
multando.
Dan
2.4.2 (p. 46,25 )
[1] Ferunt quidam Ulvildam tunc ei insecabilem
ferro vestem donasse, qua circumamictus nullo telorum acumine laederetur.
[2] Nec praetereundum Frothonem contusis commolitisque auri fragminibus
cibos respergere solitum, quibus adversum familiares veneficorum insidias
uteretur.
Dan
2.4.3 (p. 46,29 )
[1] Hic dum regnerum Suetiae regem falso
proditionis insimulatum bello lacessit, non telorum vi, sed armorum pondere
et corporis aestu strangulatus interiit, Haldano, Roe et Scato filiis
relictis.