link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  2.5.1 (p. 46,32 )
[1] His virtute paribus aequa regnandi incessit aviditas. [2] Imperii sui cuique cura exstitit, fraternus nullum respectus astrinxit. [3] Quem enim nimia sui caritas ceperit, aliena deserit, nec sibi quisquam ambitiose atque aliis amice consulere potest. [4] Horum maximus Haldanus, Roe et Scato fratribus interfectis, naturam scelere polluit, regnum parricidio carpsit et, ne ullum crudelitatis exemplum omitteret, comprehensos eorum fautores prius vinculorum poena coercuit, mox suspendio consumpsit. [5] Cuius ex eo maxime fortuna admirabilis fuit, quod, licet omnia temporum momenta ad exercenda atrocitatis officia contulisset, senectute vitam, non ferro finierit.

Dan  2.5.2 (p. 47,4 )
[1] Huius filii Roe et Helgo fuere. [2] A Roe Roskildia condita memoratur, quam postmodum Sueno furcatae barbae cognomento clarus civibus auxit, amplitudine propagavit. [3] Hic brevi angustoque corpore fuit, Helgonem habitus procerior cepit. [4] Qui, diviso cum fratre regno, maris possessionem sortitus regem Sclaviae Scalcum maritimis copiis lacessitum oppressit. [5] Quam cum in provinciam redegisset, varios pelagi recessus vago navigationis genere perlustrabat. [6] Hic licet ferocioris ingenii esset, luxuria tamen saevitiam aequabat. [7] Adeo siquidem proiectus in Venerem exstitit, ut ambiguae existimationis esset, tyrannide magis an libidine arserit. [8] Apud insulam Thorø virgine Thora stuprum pati coacta, filiam suscepit, cui postmodum Ursae vocabulum aptavit.

Dan  2.5.3 (p. 47,14 )
[1] Hundingum Saxoniae regis Syrici filium apud Stadium oppidum proelio vicit eundemque ex provocatione adortus duello prostravit. [2] Ob quod Hundingi interemptor vocatus victoriae decus cognomine usurpavit. [3] Iutiae Saxonibus ereptae ius procurationemque Hesce, Eyr et Ler ducibus commisit. [4] Apud Saxoniam ingenui ac liberti necem pari summa rependendam constituit, perinde ac liquido constare volens, quod cunctas Theutonum familias aequa servitus teneret omniumque corrupta libertas parem condicionis ignominiam redoleret.

Dan  2.5.4 (p. 47,22 )
[1] Cum ad insulam Thorø piraticam reflexisset, Thora, necdum amissae virginitatis maerore deposito, turpi commento nefariam stupri ultionem excogitavit. [2] Siquidem filiam nubilis aetatis de industria litori immissam concubitu patrem maculare praecepit. [3] Qui licet insidiosae voluptatis illecebris corpus dedisset, animi tamen integritatem exuisse credendus non est, cum ei promptissimam erroris excusationem ignorantiae beneficium afferret. [4] O stolidam matrem, quae filiae pudicitiam, ut suam ulcisceretur, exsulare permisit nec sanguinis sui castitatem curavit, dummodo incesti efficeret reum, per quem prior ipsa perdiderit caelibatum! [5] Atrocem feminae mentem, quae veluti secundam sui corruptionem in poenam corruptoris expendit, cum hoc ipso potius iniuriam augere quam extenuare videretur! [6] Quippe quo se ultionem assequi credidit, culpam astruxit et, dum noxam detrahere gestit, nefas adiecit, subolis suae novercam agendo, cuius, ut propriam expiaret infamiam, flagitio non pepercit. [7] Nec dubium eandem refertum impudentia animum gessisse, cuius tantus a pudore excessus erat, ut iniuriae solacium filiae probro petere non erubesceret. [8] Magnum, sed uno expiabile scelus, quod concubitus noxam fausta proles detersit neque opinione tristius quam fructu iucundius fuit. [9] Siquidem genitus ex Ursa Rolpho ortus sui infamiam conspicuis probitatis operibus redemit, quorum eximium fulgorem omnis aevi memoria specioso laudum praeconio celebrat. [10] Fit enim, ut laetis lugubria finiantur et in speciosos exitus turpiter auspicata concedant. [11] Igitur ut flagitiosus, ita felix patris error exstitit, quem tanta luce mirificus postmodum filius expiavit.

Dan  2.5.5 (p. 48,8 )
[1] Interea Regnero apud Suetiam defuncto, coniunx eius Suanhuita parvo post et ipsa morbo ex maestitia contracto decedit, fato virum insecuta, a quo vita distrahi passa non fuerat. [2] Fieri namque solet, ut quidam ob eximiam caritatem, quam vivis impenderant, etiam vita excedentes comitari contendant. [3] His filius Hothbrodus succedit, qui proferendi imperii studio Orienti bellum intulit ac post immensam populorum cladem athislum et Høtherum filios procreavit. [4] Iisdem Gevarum quendam egregiis sibi meritis devinctum paedagogum ascivit. [5] Nec Orientis victoria contentus Daniam petit eiusque regem Roe tribus proeliis provocatum occidit.

Dan  2.5.6 (p. 48,17 )
[1] His cognitis, Helgo filium Rolvonem Lethrica arce conclusit, heredis saluti consulturus, utcumque suam fortuna tractasset. [2] Deinde praesides ab Hothbrodo immissos, ut externo patriam dominio liberaret, missis per oppida satellitibus caede subegit. [3] Ipsum quoque Hothbrodum cum omnibus copiis navali pugna delevit nec solum fratris, sed etiam patriae iniuriam plenis ultionis armis pensavit. [4] Quo evenit, ut, cui nuper ob Hundingi caedem agnomen incesserat, nunc Hothbrodi strages cognomentum inferret.

Dan  2.5.7 (p. 48,24 )
[1] Praeterea Sueones, perinde ac parum proeliis afflictos, abiectissimae condicionis instituto multavit, lege sanciens, ne cuiuspiam eorum iuxta legitimarum compositionum formulam laesio sarciretur. [2] His gestis, ob superioris flagitii ruborem patriam penatesque perosus, repetito Oriente, decedit. [3] Opinantur quidam, quod exprobratae sibi turpitudinis anxius super destrictum gladium incumbendo voluntaria se morte consumpserit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek