Dan
13.6.1 (p. 353,19 )
[1] Tunc Magnus, perinde ac fortunae suae
consulendi tollendique aemuli a patre licentiam nactus, accitos, qui se
superius Henrico scelestissimi consilii collegio sociaverant, iurare coegit
fidum se commissi silentium acturos.
[2] Adiectus est his Haquinus cognomine et genere Iutus.
[3] Neque votis eius ulla ex parte diffisum est, quamquam Kanuti sororem in
matrimonio habere nosceretur.
[4] Igitur coniurati diu secum taciteque lustrantes, quibus periculorum
procellis quove exitii pondere divinum Kanuti caput obruerent, pestiferi
consilii laqueos humi decubando nectebant, ut, si rem casu detegi
contigisset, numquam stando sedendove saluti ipsius insidiatos se esse tuto
iurare quirent praesidioque situs innocentiae sibi munimentum
consciscerent, ignorantes verborum artificio iuramentum edentem periurio
obnoxium fore.
[5] Quorum fucosa atque errabunda simplicitas plus criminis in vocis quam
actus impietate reposuit, non in manuum, sed labiorum temeritate religionis
violationem constituens.
Dan
13.6.2 (p. 353,33 )
[1] Cum autem Haquinus Iutus coepti modeste
sermonis exitum Kanutinae saluti insidiosum adverteret, protinus collegio
se pestiferae conspirationis abrupit conclaveque excessit, ne latronis
potius quam necessarii partes egisse videretur.
[2] Igitur a coniurationis auctore, ne iurisiurandi vinculum perrumperet,
monitus, neque fautorem consilii neque proditorem se futurum respondit,
quamquam satius esset immerentis periculum indicio praecurrere quam
silentio tolerare.
Dan
13.6.3 (p. 353,40 )
[1] Ut autem Magnus insidiarum contextum
familiaritatis praesidio obscuraret cunctamque suspicionis notam
calliditatis acumine vitaret, ante omnia consultum duxit, ut cum eo, cuius
ardentissime cruorem sitiebat, fictam amicitiae aequalitatem iurisiurandi
pactione consereret, perinde ac religionis pondere propinquitatis vinculum
astricturus, et ut cunctam malignitatis notam sanctitatis simulatione
praecurreret nihilque perfidum aut obscurum volvere putaretur, iniquissimam
molitionem suam insidiosa religionis adumbratione contexit.
[2] Quippe contracta apud Syalandiam nobilium frequentia Kanutoque circa
divini natalis sollemne, convivandi gratia, Roskyldiam vocato, sacrae sibi
peregrinationis amorem incessisse perhibuit.
[3] Praeterea coniugis ipsum ac liberorum tutorem ordinat eique plenissimam
rei familiaris suae custodiam mandat.
Dan
13.6.4 (p. 354,11 )
[1] Et forte tunc Ingiburga consilii
cognitionem consciorum indiciis apprehenderat statimque virum, ut
praeparatas capiti suo vitaret insidias, missis litteris monendum curavit.
[2] Ille, nuntium non tam a deprehensionis certitudine quam a muliebri
pavore profectum existimans, monitionem respuit seque non minus fidei in
Magni quam uxoris praecordiis reponere dixit.
[3] Quem si fortuna aeque ac coniunx consilio instruere voluisset, obiectos
perfidiae laqueos consultius vitasset neque credulitatem suam alienae
malignitatis hamis implicandam praebuisset.
Dan
13.6.5 (p. 354,19 )
[1] Interea magnatibus apud Roskyldiam
quattuor sollemnium dies continue feriatis, Kanutus ac Magnus, publico iam
conventu soluto, sacri temporis residuum dividuo peregere contubernio.
[2] Eodem forte tempore quidam, Kanuto admodum sanguine coniunctus, in eius
conspectu dissidentem secum militem fuste percussum interemit atque ob id
curia abire iussus magnum petivit.
[3] Providens autem Magnus, ne per eum ullum consilii sui indicium ad
Kanutum manaret, nocte, qua ad detestabile carnificis ministerium
peragendum contendit, ceteris se sequi iussis, solum hunc, pristina Kanuti
familiaritate suspectum, comitem recusavit.
[4] Consilii deinde participes, iureiurando obstrictos, fidem facere
compulit silentio se cuncta tecturos.
[5] Post haec militem latebra claudit insidiasque circumspecta locorum
obscuritate disponit.
Dan
13.6.6 (p. 354,30 )
[1] Mox Kanutum, apud oppidum Haralstadium
ab Erico, Falstriae praefecturae viro, domi exceptum, per coniuratorum
quendam, genere Saxonem, arte cantorem, sine arbitris sibi obvium venire
iubet; occursus locum apud citimum villae nemus denuntiat.
[2] Ille nihil in re doli suspicatus, duobus tantum militaris ordinis viris
totidemque equisonibus in comitatum assumptis, armis vacuus equum petivit
neque lateri suo ferri munimentum asciscere curae habuit.
[3] Quem cum e famulis quidam gladio vacuum incedere vetuisset, nequaquam
se in salutis tutelam ferro opus habere respondit.
[4] Tantum enim fiduciae pacis in Magni societate reposuerat, ut in
occursum eius ne ense quidem utendum putaret.
[5] Monitore vero, ne ferrum omitteret, insistente, aegre gladium sumpsit.
Dan
13.6.7 (p. 355,1 )
[1] Tunc cantor, quod Kanutum Saxonici et
ritus et nominis amantissimum scisset, cautela sensim instruere cupiens,
cum iurisiurandi religio, quo minus id ageret, obstare videretur, quia
liquido nefas ducebat, sub involucro rem prodere conabatur, integritatem
suam inter fidum arcani et pium innocentiae servatorem partitus.
[2] Igitur speciosissimi carminis contextu notissimam Grimildae erga
fratres perfidiam de industria memorare adorsus, famosae fraudis exemplo
similium ei metum ingenerare tentabat.
[3] Sed nullis monitorum ambagibus securitatis eius columen quassare
potuit; tantum quippe fidei in Magni propinquitate repositum habebat, ut
salutem suam periclitari quam ipsius amicitiam notare mallet.
[4] Quem cantor certioribus adhuc indiciis aggredi perseverans, loricae,
quam sub veste gestabat, summa detexit.
[5] Sed ne eo quidem suspicionis irritamento refertum fortitudine pectus
ignavia astringere valuit.
[6] Ita solidae industriae satelles fidem suam et periurio vacuam et
innocentia plenam praestare voluit.
Dan
13.6.8 (p. 355,15 )
[1] Iamque Kanutus primos silvae aditus
subibat, cum a Magno occiduum arboris truncum insidente falsa oris
hilaritate et fictis osculorum blandimentis excipitur.
[2] Cuius ut astrictum amplexibus pectus ferro tectum agnovit, quid ita eo
cultu esset, perquirere institit.
[3] At ille dissimulandae fraudis cupidine munimenti rationem reddere
cupiens, esse virum inquit vitae rusticae, cuius populari penates vellet.
[4] Kanutus et rei atrocitatem et temporis religionem sancte aestimans
(quippe Epiphaniae sacra gerebantur), ne privata ira publicum sollemne
macularet, orabat.
[5] Quo neque se ultionem remissurum neque proposito cessurum iurante, ipse
satisfactionis iusta promittere suamque pro eius correctione sponsionem
offerre coepit.
Dan
13.6.9 (p. 355,25 )
[1] Obstrepentibus deinde, qui insidiis
addicti fuerant, oculos in eam partem circumferens, quid sibi militum haec
manus velit, interrogat.
[2] Cui Magnus iam de regni successione et rerum summa agendum respondit.
[3] Tunc Kanutus, ut patris eius maiestas diu laetis fortunae velis
prosperum cursum teneat, exoptat; tempestivam vero talium mentionem
incidere negat.
[4] Haec dicentis verticem exsiliens Magnus obiurgantis more corripuit.
[5] Igitur Kanutus, patente iam dolo, manum capulo inserens, vagina ferrum
abstrahere conabatur iamque gladium mediotenus destrinxerat, cum eum Magnus
capitis media diffissum exanimat.
[6] Ceteri coniuratorum prostratum crebris confodere cuspidibus.
[7] Sanguis eius terrae redditus salutarem fontis scatebram perpetuis
usibus mortalium talium administrat.