Dan
6.5.1 (p. 151,19 )
[1] Iisdem temporibus Starcatherus quidam,
Storwerki filius, periclitatis naufragio sociis, solus vi aut fortuna
delapsus ob incredibilem corporis animique praestantiam hospes a Frothone
colligitur.
[2] Cuius cum aliquamdiu contubernalem egisset, in dies cultius ac
decentius habitus, tandem specioso donatus navigio maritimas excubias
procurando piraticum munus agitare praecipitur.
[3] Siquidem excellentius humano habitu corpus a natura sortitus, ita id
animi magnitudine aequabat, ut nulli mortalium virtute cedere putaretur.
[4] Cuius tam late patens claritas fuit, ut adhuc quoque celeberrima
factorum eius ac nominis opinio perseveret.
[5] Neque enim solum apud nostros egregiis operum titulis coruscabat, verum
etiam apud omnes Sueonum Saxonumque provincias speciosissima sibi monumenta
pepererat.
Dan
6.5.2 (p. 151,30 )
[1] Hunc in ea regione, quae Suetiam ab
Oriente complectitur quamque nunc Estonum aliarumque gentium numerosa
barbaries latis sedibus tenet, originem duxisse memoriae proditum constat.
[2] Fabulosa autem et vulgaris opinio quaedam super ipsius ortu rationi
inconsentanea atque a veri fide penitus aliena confinxit.
[3] Tradunt enim quidam, quod a gigantibus editus monstruosi generis
habitum inusitata manuum numerositate prodiderit, asseruntque Thor deum
quattuor ex his affluentis naturae vitio procreatas, elisis nervorum
compagibus, avulsisse atque ab integritate corporis prodigiales digitorum
eruisse complexus, ita ut, duabus tantum relictis, corpus, quod ante in
giganteae granditatis statum effluxerat eiusque formam informi membrorum
multitudine repraesentabat, postmodum meliore castigatum simulacro
brevitatis humanae modulo caperetur.
Dan
6.5.3 (p. 152,3 )
[1] Olim enim quidam magicae artis imbuti,
Thor videlicet et Othinus aliique complures miranda praestigiorum
machinatione callentes, obtentis simplicium animis, divinitatis sibi
fastigium arrogare coeperunt.
[2] Quippe Norvagiam, Suetiam ac Daniam vanissimae credulitatis laqueis
circumventas ad cultus sibi pendendi studium concitantes praecipuo
ludificationis suae contagio resperserunt.
[3] Adeo namque fallaciae eorum effectus percrebuit, ut in ipsis ceteri
quandam numinum potentiam venerantes eosque deos vel deorum complices
autumantes veneficiorum auctoribus sollemnia vota dependerent et errori
sacrilego respectum sacris debitum exhiberent.
Dan
6.5.4 (p. 152,12 )
[1] Quo evenit, ut legitima feriarum series
apud nos eorundem nominibus censeatur, cum ipsis Latinorum veteres sive a
deorum suorum vocabulis sive a septeno planetarum numero nuncupationem
singulatim adaptasse noscantur.
[2] Eos tamen, qui a nostris colebantur, non esse, quos Romanorum
vetustissimi Iovem Mercuriumque dixere, vel quibus Graecia Latiumque plenum
superstitionis obsequium exsolverunt, ex ipsa liquido feriarum appellatione
colligitur.
[3] Ea enim, quae apud nostros Thor vel Othini dies dicitur, apud illos
Iovis vel Mercurii feria nuncupatur.
[4] Si ergo Thor Iovem, Othinum Mercurium iuxta designatae interpretationis
distinctionem accipimus, manente nostrorum assertione Iovem Mercurii filium
exstitisse convincitur, apud quos Thor Othini genitus vulgari sententia
perhibetur.
[5] Cum ergo Latini contrario opinionis tenore Mercurium Iove editum
asseverent, restat, ut constante eorum affirmatione Thor alium quam Iovem,
Othinum quoque Mercurio sentiamus exstitisse diversum.
Dan
6.5.5 (p. 152,26 )
[1] Sunt qui dicant deos, quos nostri
coluere, cum iis, quos Graecia vel Latium celebrabat, solum participasse
vocabulum, sed istos tamquam maiestate suppares ab illis cultum cum nomine
mutuatos fuisse.
[2] Et haec super Danicae vetustatis numinibus disseruisse sufficiat; quae
ideo paulisper a me in commune deducta sunt, ut legentibus liquidum fiat,
quibus patria nostra ritibus pagana superstitione paruerit.
[3] Nunc propositum a deverticulo repetam.
Dan
6.5.6 (p. 152,32 )
[1] Tradunt veteres Starcatherum, cuius supra
memini, in Wicari Norvagiensium regis iugulo deorum favori facinorum suorum
principia dedicasse, cuius rei tenor tali quorundam assertione contexitur:
Volens quondam Othinus Wicarum funesto interire supplicio, cum id aperte
exsequi nollet, Starcatherum, inusitata prius granditate conspicuum, non
solum animi fortitudine, sed etiam condendorum carminum peritia
illustravit, quo promptiore eius opera ad peragendum regis exitium
uteretur.
[2] Hanc quippe eum dignationi suae gratiam relaturum sperabat.
[3] Quem etiam ob hoc ternis aetatis humanae curriculis donavit, ut in his
totidem exsecrabilium operum auctor evaderet.
[4] Adeo illi consequente flagitio vitae tempora proroganda constituit.
Dan
6.5.7 (p. 153,3 )
[1] Qui mox Wicarum adiens inque eius
aliquamdiu contubernio deversatus insidias obsequito texit.
[2] Tandem piraticum cum eo opus ingreditur.
[3] Cumque quodam in loco diutina tempestatum saevitia vexarentur, ita
ventis navigationem frustrantibus, ut maiorem anni partem quieti
tribuerent, deos humano sanguine propitiandos duxerunt.
[4] Itaque coniectis in urnam sortibus, regiae necis victimam deposci
contigit.
[5] Tunc Starcatherus facto ex viminibus laqueo regem implicuit, poena
speciem dumtaxat exiguo temporis momento daturum.
[6] Sed nodi rigor suum ius exsequens supremum pendentis halitum rapuit.
[7] Cui Starcatherus adhuc palpitanti ferro spiritus reliquias evulsit,
cumque remedium afferre deberet, perfidiam detexit.
[8] Neque enim illa mihi recensenda videtur opinio, quae viminum mollitiem
subitis solidatam complexibus ferrei morem laquei peregisse commemorat.
Dan
6.5.8 (p. 153,15 )
[1] Deinde, capto Wicari navigio, Bemonum
quendam cunctis Daniae piratis virtute praestantem maritimum praedonem
gesturus accedit.
[2] Bemoni namque collega, Fraccus nomine, piratici laboris taedio nuper se
eius societati, interposita pecuniae pactione, subduxerat.
[3] Tantam autem Starcatherus ac Bemonus servandae sobrietatis curam
habebant, ut numquam ebriosam sibi potionem indulsisse dicantur, ne
praecipuum fortitudinis vinculum continentia luxuriae viribus elideretur.
Dan
6.5.9 (p. 153,22 )
[1] Cum ergo, profligatis late provinciis,
ardore quoque tyrannico Rusciam invasissent, incolae parum moenibus armisve
confisi prohibendis hostium incessibus inusitati acuminis clavos obicere
coeperunt, ut, quorum reprimere nequirent impetum, morarentur excursum,
taciteque plantas humus elideret, quibus palam acies resistere trepidasset.
[2] Sed ne id quidem impedimenti genus arcendis hostibus efficax fuit.
[3] Neque enim Danis ad eludendam Rutenorum operam calliditas defuit.
[4] Continuo namque lignea pedibus tegmina submittentes subiectos plantis
aculeos innocuis pressere vestigiis.
[5] Est autem ferrum hoc quattuor dispertitum stilis iisdemque taliter
constitutis, ut in quamcumque illud partem casus eiciat, trium incunctanter
pedum aequalitate subsistat.
[6] Tum saltus invios ac nemorum densissima quaeque penetrantes Rutenorum
principem Floccum montanis, quibus irrepserat, latebris eiecere.
[7] Quo in loco tanto praedae potiti sunt, ut ne unus quidem exstaret, qui
non auro argentoque onustus classem repeteret.
Dan
6.5.10 (p. 153,36 )
[1] Mortuo autem Bemono, Starcatherus ab
athletis Biarmensibus ob virtutem accitus, cum plurima apud eos memoratu
digna edidisset facinora, Sueonum fines ingreditur.
[2] Ubi cum filiis Frø septennio feriatus ab his tandem ad Haconem
Daniae tyrannum se contulit, quod apud Upsalam sacrificiorum tempore
constitutus effeminatos corporum motus scaenicosque mimorum plausus ac
mollia nolarum crepitacula fastidiret.
[3] Unde patet, quam remotum a lascivia animum habuerit, qui ne eius quidem
spectator esse sustinuit.
[4] Adeo virtus luxui resistit.
[5] Itaque cum Hacone classem in Hiberniam extulit, ne vel ultima rerum
humanarum imperia Danicis armis intacta consisterent.
Dan
6.5.11 (p. 154,9 )
[1] Ea tempestate rex insulae Huglecus
exstabat.
[2] Qui cum frequens opibus aerarium haberet, adeo tamen avaritiae obnoxius
exstitit, ut datis aliquando calceis, quos studiosi manus commendasset
opificis, ligamenta detraheret summotisque loco suo corrigiis donum ad
iniuriam transferret.
[3] Cuius rei deformitate tantum muneri criminis afferebat, ut odium pro
gratia percipere videretur.
[4] Itaque neminem ex honestis liberalitate prosequi sollicitus circa mimos
ac ioculatores munificentiae studiis uti consuevit.
[5] Oportebat namque, ut turpis turpibus commercia familiaritatis
impenderet et vitiorum tabo obsitus culpae socios blandimentorum lenocinio
demulceret.
[6] Fuere tamen ei spectatae virtutis proceres Gegathus et Suibdavus, qui
inter effeminatorum consortia veluti gemmae stercoribus insitae conspicuo
militarium operum fulgore pollebant. Itaque soli regiarum opum defensores
exstabant.
Dan
6.5.12 (p. 154,21 )
[1] Igitur proelio inter Huglecum et Haconem
coepto, mimorum greges, quibus instabilitatem corporum levitas peperit
animorum, trepidis aciem solvere decursibus tantaque regis beneficia sola
fugae deformitate pensarunt.
[2] tunc Gegathus et Suibdavus soli tot hostium millibus obiecti
incredibili bellum virtute gesserunt, ut non duorum modo militum, sed
universi agminis partes agere viderentur.
[3] Sed et Gegathus Haconem sibi pertinacius imminentem tanto pectoris
vulnere affecit, ut iocinoris suprema detegeret.
[4] Illic Starcatherus, dum ferro Gegathum petit, acerbissimum capite
vulnus excepit; unde postmodum in quodam carmine non alias tristiorem sibi
plagam incidisse perhibuit, quod, licet discissi capitis partes exteriore
pellis ambitu necterentur, latens tamen in vulnere livor clausum putredinis
contagium occultabat.
Dan
6.5.13 (p. 154,32 )
[1] Victo occisoque Hugleco, sed et
Hiberniensibus in fugam actis, Starcatherus, quoscumque ex histrionibus
captioni casus obtulit, caedendos curavit, satius ratus in scurrarum agmen
cuticulae damno ridiculum dictare supplicium quam poena capitis funestum
imperare discrimen.
[2] Ita iocularis ministerii sordidaeque condicionis catervam probroso
animadversionis genere insecutus obsceno verberum ludibrio multare
contentus exstitit.
[3] Tum Dani apud urbem Duflinam regias opes aerario egestas publico raptu
convelli iusserunt.
[4] Tantae siquidem magnitudinis pecunia reperta fuerat, ut minor
partitionis cura cunctis exsisteret.
Dan
6.5.14 (p. 155,6 )
[1] Post haec Starcatherus ad inhibendam
Orientalum defectionem una cum Wino Sclavorum principe delegatur.
[2] Qui simul adversum Curetum, Semborum, Samgalorum omniumque postremo
Orientalum exercitus proeliati claras late victorias edidere.
[3] Eximiae opinionis gladiator, nomine Wisinnus, apud Rusciam rupem, quae
Anafial dicitur, sede et mansione complexus vicinas longinquasque
provincias omni inuriae genere vexavit.
[4] Hic omnem telorum aciem ad hebetudinis habitum solo conspectu redigere
solebat.
[5] Quamobrem tantam viribus eius audaciam peperit exclusus vulnerum metus,
ut etiam illustrium virorum coniuges, maritis spectantibus, raptas ad
stuprum pertraheret.
[6] Cuius sceleris Starcatherus rumore excitus tollendi auctoris gratia
Rusciam petit.
[7] Qui quoniam nihil expugnatu difficile habuit, petitum ex provocatione
Wisinnum etiam artis suae beneficio spoliatum oppressit.
[8] Ferrum quippe, ne praestigiatori conspicuum foret, tenui admodum pelle
contexit; neque Wisinno aut praestigii virtus aut virium magnitudo, quo
minus Starcathero cederet, auxilio fuit.
Dan
6.5.15 (p. 155,21 )
[1] Deinde apud Byzantium invictae opinionis
gigantem, Tannam nomine, corporis viribus fretus colluctando devicit
ignotasque terrarum partes proscripti titulo petere coegit.
[2] Igitur cum nulla fortunae saevitia vires eius victoria fraudare
potuisset, Poloniae partes aggressus athletam, quem nostri Wasce, Theutones
vero diverso litterarum schemate Wilzce nominant, duelli certamine
superavit.
Dan
6.5.16 (p. 155,27 )
[1] Interea Saxones defectionem moliri idque
maxime in animo habere coeperunt, qualiter invictum bello Frothonem praeter
publici conflictus morem opprimerent.
[2] Quod optime duello gerendum rati, mittunt, qui regem ex provocatione
lacesserent, scientes eum discrimen omne prompta semper mente complecti,
animique eius magnitudinem nulli prorsus exhortationi cessuram.
[3] Quem tunc temporis maxime adoriendum putabant, cum Starcatherum, cuius
plerisque formidolosa virtus exstabat, negotiosum abesse cognoscerent.
[4] Cunctante vero Frothone seque cum amicis super dando responso
collocuturum dicente, supervenit Starcatherus piratica iam regressus; qui
ex hoc maxime provocationis habitum reprehendit, quod diceret regibus non
nisi in compares arma congruere eademque adversum populares capienda non
esse; per se vero tamquam obscuriore loco natum pugnam rectius
administrandam exsistere.
Dan
6.5.17 (p. 156,3 )
[1] Igitur Saxones Hamam, qui apud eos
gymnicis palmis clarissimus habebatur, multis aggressi pollicitationibus,
si duello operam commodaret, molem corporis eius auro se repensuros esse
promittunt illectumque pecunia pugilem ad campum conflictui deputatum
militaris pompae tripudio prosequuntur.
[2] Hinc Dani Starcatherum regis sui partes exsecuturum ad certaminis locum
militiae insignibus ornati perducunt.
[3] Quem Hama aetate marcidum iuventae fiducia despicatus defunctum viribus
senem lucta quam armis excipere praeoptavit.
[4] Eundem adortus terrae nutabundum adegerat, ni fortunae, quae vinci
vetulum non sinebat, iniuriae restitisset.
[5] Ita enim impellentis Hamae pugno obrutus memoratur, ut genibus nixus
humum mento contingeret.
[6] Quam corporis nutationem egregia ultione pensavit: nam ubi resuscitato
poplite manum expedire ferrumque destringere licuit, medium Hamae corpus
dissecuit.
[7] Complures agri sexagenaque mancipia victoriae praemium exstitere.
Dan
6.5.18 (p. 156,16 )
[1] In Saxones vero post Hamae caedem adeo
Danorum insolevit imperium, ut pro cubitalium membrorum quolibet indicem
servitutis stipem quotannis pendere cogerentur.
[2] Quod aegre ferens Hanef bellum demendae pensionis cupidine cum animo
volutabat.
[3] Cumque pertinax amor patriae mentem in dies oppressorum miseratione
perfunderet, spiritum pro libertate civium erogare cupiens, rebellionis
studium patefecit.
[4] Quem Frotho, traiectis per Albiam copiis, apud vicum Hanofra, taliter
ab eo nuncupatum, occidit.
Dan
6.5.19 (p. 156,23 )
[1] Suertingus vero, quamquam non minus
civium afflictatione moveretur, dissimulato patriae malo, pervicaciori quam
Hanef ingenio libertatis propositum agitabat.
[2] Quod quidem studium dubitari potest virtuti an vitio propius fuerit.
[3] Ego vero plane id sceleris arguo, quod insidiosa defectionis cupiditas
edidit.
[4] Nam etsi patriae libertatem quaerere perutile videbatur, ad hanc tamen
dolo ac proditione contendere non licebat.
[5] Cum ergo Suertingi facinus plane ab honesto desciverit, ne utile id
quidem exstitisse constabit.
[6] Nam speciosius est aperte quem velis incessere odiumque in propatulo
exercere quam adulterina familiaritate veram nocendi cupidinem obscurare.
[7] Sed quicquid scelere paritur, gloria vacuum est brevesque et occiduos
fructus habet.
[8] Nam sicut lubricus animus est, qui fallendi supercilium clandestinis
artibus tegit, ita quicquid dolo affine est, fluxum ac fragile esse
convenit.
[9] Plerumque enim crimen in auctorem recidere cognitum est; quod et
Suertingo evenisse fama compertum habetur.
[10] Qui cum convivii simulatione exceptum regem incendio consumere
statuisset, ab eodem occupatus, tametsi ipsum mutuo peremisset, occiditur.
[11] Quo evenit, ut alterius scelus amborum interitus foret.
[12] Itaque etsi dolus in hostem efficax fuerit, auctorem tamen impunitatis
praesidio non donavit.