Dan
5.10.1 (p. 134,23 )
[1] Eodem tempore Alrico Sueonum regi
adversum Gestiblindum Gothorum regem atrox incidit bellum.
[2] At Gestiblindus viribus minor Frothonem supplex accessit, se ac regnum
percipiendae opis gratia dediturus.
[3] Qui mox, Skalc Scanico atque Erico in subsidium receptis, cum
supplementis militum redit.
[4] Cumque militiae procursum in Alricum effundere statuisset, Ericus prius
filium eius Gunthiovum, Wermis ac Soloringis praelatum, censuit impetendum,
oportere asserens fessum tempestate nautam proximum captare litus.
[5] Praeterea radicum inopem raro virere truncum.
[6] Igitur irruptione facta perit Gunthiovus, nomenque eius tumulus refert.
[7] Audiens Alricus interemptionem filii, ultum ire deproperat.
[8] Conspicatus hostes, Ericum clandestino accersitum colloquio, recensitis
patrum suorum foederibus, ut Gestiblindi militiam detrectaret, orabat.
[9] Quod Erico pertinacius abnuente, cum Gestiblindo dimicandi licentiam
flagitat, privatam pugnam publicae praeferendam existimans.
[10] Quem Ericus senectute armis inhabilem referens tristemque eius
valetudinem maxima cum aetatis excusatione praetendens, se eius loco
obtulit pugnaturum, probrosum docens, si duellum praestare refugeret, pro
quo bellum commissurus venisset.
Dan
5.10.2 (p. 135,1 )
[1] Hinc absque cunctatione dimicatum est.
[2] Occisco Alrico, Ericus quam gravissime affectus, aegre compertis
remediis, serum incolumitatis regressum habuit.
[3] At Frothoni ipsum occubuisse falso fama vulgaverat mentemque regis
magno ob id maerore torquebat.
[4] Quam tristitiam Ericus reditus sui beneficio dispulit.
[5] Quippe Suetiam, Wermiam atque insulas Solis opera sua Frothonis
adiectas imperio nuntiabat.
[6] Quem mox Frotho devictarum ab eo gentium regem constituit ac praeterea
Helsingiam ei cum utraque Lappia, Finniam quoque et Estiam annuo
stipendiorum iure contribuit.
[7] Nemo ante ipsum Sueticorum regum Erici nomine censebatur, ab ipso autem
in ceteros vocabulum fluxit.