Dan
5.9.0 (p. 133,37 )
[1] Interea Hithinus apud Høginum
quorundam obtrectatione insimulatus est, quasi filiam eius ante sponsalium
sacra stupri illecebris temerasset, quod tunc immane cunctis gentibus
facinus habebatur.
[2] Igitur Høginus, credulis auribus rem falso nuntiatam excipiens,
Hithinum regia apud Sclavos stipendia colligentem classe lacessit
consertaque manu victus Iutiam petivit.
[3] Itaque statam a Frothone pacem internum labefactaverat bellum, primique
indigetes regiam detrectavere legem.
[4] Quamobrem Frotho, missis, qui simul eos accerserent, scrupulosius
causam simultatis inquirit.
[5] Qua cognita, iuxta legis a se latae formulam pronuntiavit.
[6] Videns autem ne sic quidem eos in gratiam reduci posse, patre filiam
pertinacius reposcente, litem ferro decidendam edixit.
[7] Id quippe solum dirimendae controversiae remedium videbatur.
[8] Inita pugna, Hithinus acerrima perstrictus plaga, cum sanguine et
viribus corporis deficeret, insperatam hostis clementiam expertus est.
[9] Høginus siquidem, promptissimam occidendi ipsius facultatem
adeptus, formae tamen eius et iuventae miseratione saevitiam mansuetudini
cedere coegit.
[10] Itaque ne ephebum inter extremi spiritus momenta palpitantem
exstingueret, abstinuit ferro.
[11] Olim namque impuberem aut invalidum vita spoliare rubori deputabatur.
[12] Adeo cuncta verecundiae momenta prisca pugilum fortitudo servabat.
[13] Ita Hithinus sociorum opera ad naves relatus hostis beneficio servatus
est.
[14] Iidem septimo abinde anno apud insulam Hithinsø pugnam exorsi
mutuis vulneribus consumpti sunt.
[15] Felix Høginus foret, si circa devictum semel Hithinum
severitate potius quam clementia usus fuisset.
[16] Ferunt Hildam tanta mariti cupiditate flagrasse, ut noctu
interfectorum manes redintegrandi belli gratia carminibus excitasse
credatur.