Dan
9.9.0 (p. 265,30 )
[1] Huius filius Gormo, cui, quod ex Anglia
oriundus exstitit, Anglici cognomen incessit, patre exstincto, promptiore
fortuna quam diuturniore apud insulam regiam adeptus est arcem.
[2] Dum enim Daniam disponendae eius gratia petisset ex Anglia, longam
parvuli secessus iacturam expertus est.
[3] Quippe Angli, libertatis suae fortunam in eius absentia reponentes,
publicam a Danis defectionem moliendo praecipitem rebellandi fiduciam
induerunt.
[4] Sed quo eum Anglia invidentius sprevit, hoc Dania fidentius coluit.
[5] Itaque, dum ad duarum provinciarum utramque avidas imperii manus
porrexit, altera potitus, alterius irrevocabiliter dominationem amisit,
nihil umquam fortiter pro ipsius recuperatione conatus.
[6] Adeo difficile praegrandia continentur imperia.