link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  8.16.1 (p. 247,6 )
[1] Defuncto Gormone, Gotricus ex eo genitus regnat. [2] Hic non armis modo, sed etiam liberalitate conspicuus, incertum, fortior an clementior fuerit, adeoque severitatem mansuetudine castigabat, ut alteram altera rependere videretur. [3] Eodem tempore rex Norvagiae Goto, a Berone et Refone Tylensibus petitus, Refonem cultius ac familiarius habitum magni ponderis armilla donavit. [4] Quo Ulvo quidam aulicorum conspecto, magnitudinem doni impensiori laude complexus, neminem Gotoni parem humanitate firmabat. [5] At Refo, quamquam gratiam beneficio deberet, tamen immodici laudatoris tumidam vocem approbare non passus, Gotricum ei praetulit. [6] Ut enim vanam assentatoris affirmationem obtereret, absenti liberalitatis testimonium reddere quam praesentem beneficii datorem falso palpare maluit. [7] Partium quoque ingratitudinis argui quam inanis iactantiae laudem assentiendo prosequi regemque veritatis serio monere quam adulationis mendacio fallere aliquanto pretiosius duxit. [8] At Ulvo dictas in regem laudes non solum pertinaciter affirmare, sed etiam experimento prosequi perseverans, pignus cum negante proponit.

Dan  8.16.2 (p. 247,22 )
[1] Cuius consensu Refo in Daniam pergens, Gotricum, sella posita, stipendia inter milites partientem invenit. [2] A quo, quisnam esset, rogatus, vulpeculae sibi nomen esse respondit. [3] Cumque risu quosdam, alios admiratione complesset: 'Vulpem', inquit Gotricus, 'ore praedam excipere convenit.' [4] Ac mox detractum lacerto torquem accersiti labris inseruit. [5] Quem Refo confestim brachio applicans, id cunctis auro praeditum ostentabat, reliquum vero perinde atque ornamenti inops occultius habuit; eoque acumine ab invictae munificentiae dextera consentaneum prior munus accepit. [6] Quod ei non tam pretii magnitudo iucundum quam litis initae victoria faciebat. [7] A quo cum rex de pignoris positione cognosceret, fortuito magis quam de industria munificus erga ipsum exstitisse gaudebat, plus se voluptatis ex datione quam accipientem ex munere sentire testatus. [8] Igitur reversus Norvagiam Refo concertatorem pignus exsolvere recusantem occidit, filiamque Gotonis captivam Gotrico potiendam adducit.

Dan  8.16.3 (p. 247,36 )
[1] Cumque Gotricus, qui et Godefridus est appellatus, transfusis in exteros proeliis, famam ac vires felicibus propagasset auspiciis, inter cetera factorum monumenta hanc quoque Saxonibus tributi legem indixit, ut eorum duces, quoties apud Danos regni mutatio obvenisset, centum equos niveos suffecti regis initiis dedicarent. [2] Quod si novum Saxonibus ducem variata rerum successio peperisset, is quoque praedictae pensionis obsequio potestatis principium Danicae maiestatis titulis inclinaret, quo et gentis nostrae fateretur imperium et subiectionis suae sollemne praeberet indicium.

Dan  8.16.4 (p. 248,6 )
[1] Nec Germaniae quidem oppressione contentus, per Refonem legationi addictum Sueoniam tentat. [2] Quem Sueones aperta vi necare veriti, latrocinium ausi, incusso lapide dormientem consumpserunt; quippe molarem superne pensum, rescissis vinculis, subiecti cervicibus illabi fecere. [3] In cuius noxae expiationem actum est, ut singuli facinoris auctores bissena auri talenta, e plebe vero quilibet unam eiusdem generis unciam Gøtrico persolveret. [4] Vulpeculae pensionem vocabant.

Dan  8.16.5 (p. 248,13 )
[1] Accidit interea, ut rex Francorum Karolus contusam bello Germaniam non solum Christianismi sacra suscipere, sed etiam dicioni suae parere compelleret. [2] Quo comperto, Gøtricus finitimas Albiae gentes adortus, Saxoniam, susceptum Karoli iugum cupidius amplexantem ac Romana arma Danicis praeferentem, ad pristinum regni sui titulum revocare tentabat. [3] Quo tempore Karolus victricia trans Rhenum castra receperat ideoque ab advenae hostis congressu, perinde ac fluvii interstitio vetitus, temperabat. [4] Quem cum ob res Gøtrici comprimendas iterato transmeare proponeret, a Leone Romanorum pontifice in urbis tuendae praesidium accersitus, mandato paruit, filio vero Pipino gerendi adversum Gøtricum belli partes commisit, ut, dum ipse in longinquum hostem ageret, hic contra vicinum susceptum pugnae negotium procuraret. [5] Oportebat enim, ut gemina curarum anxietate distractus, sparsa manu, aptum utrique remedium provideret.

Dan  8.16.6 (p. 248,26 )
[1] Interea Gøtricus, speciosam ex Saxonibus victoriam referens, contractis denuo viribus ac frequentiori copiarum robore comparato, non in Saxones modo, verum in omnem Germaniae populum amissae dominationis iniuriam ulcisci constituit. [2] Ac primo quidem classe Fresiam domat. [3] Quae provincia admodum situ humilis, quoties, saeviente Oceano, obiecta fluctibus aestuaria perrumpuntur, totam inundationis molem patentibus campis excipere consuevit. [4] Huic Gøtricus non tam artam quam inusitatam pensionem imposuit. [5] De cuius condicione et modo summatim referam.

Dan  8.16.7 (p. 248,34 )
[1] Primum itaque ducentorum quadraginta pedum longitudinem habentis aedificii structura disponitur, bissenis distincta spatiis, quorum quodlibet vicenorum pedum intercapedine tenderetur, praedictae quantitatis summam totalis spatii dispendio reddente. [2] In huius itaque aedis capite regio considente quaestore, sub extremam eius partem rotundus e regione clipeus exhibetur. [3] Fresonibus igitur tributum daturis mos erat singulos nummos in huius scuti cavum conicere, e quibus eos dumtaxat in censum regium ratio computantis eligeret, qui eminus exactoris aures clarioris soni crepitaculo perstrinxissent. [4] Quo evenit, ut id solum aes quaestor in fiscum supputando colligeret, cuius casum remotiore auris indicio persensisset; cuius vero obscurior sonus citra computantis defecisset auditum, recipiebatur quidem in fiscum, sed nullum summae praestabat augmentum. [5] Compluribus igitur nummorum iactibus quaestorias aures nulla sensibili sonoritate pulsantibus, accidit, ut statam pro se stipem erogaturi multam interdum aeris partem inani pensione consumerent. [6] Cuius tributi onere per Karolum postea liberati produntur.

Dan  8.16.8 (p. 249,11 )
[1] Cumque Gøtricus, transcursa Fresia ac reverso iam Roma Karolo, in ulteriores se Germaniae provincias effundere statuisset, proprii satellitis insidiis circumventus, ferro domesticae fraudis interiit. [2] Quo audito, Karolus effuso gaudio exsultavit, nihil eo casu umquam fortunae suae iucundius obvenisse confessus.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek