Dan
6.6.1 (p. 157,3 )
[1] Frothoni filius Ingellus succedit.
[2] Cuius transversus ab honesto animus, relictis maiorum exemplis, totum
petulantissimi luxus illecebris mancipavit.
[3] Igitur a bono rectoque discolor vitiaque pro virtute complexus,
discissis continentiae nervis intermissisque regiae maiestatis officiis,
sordidum luxuriae mancipium evasit.
[4] Sane quicquid compositis moribus obvium aut inconcinnum erat, excoluit.
[5] Paterna avitaque decora foedissimarum libidinum assuetudine polluebat,
clarissimos maiorum titulos improbissimis obscurabat operibus.
[6] Adeo namque libidini ventris obnoxius erat, ut nec patris ultorem agere
nec hostium iniurias propulsare gestiret nihilque, dum gulae pareret,
modeste ac continenter habendum putaret.
[7] Egregium stemma otio inertiaque corrupit fluxamque ac voluptariam vitam
degens degenerem spiritum atque a parentum vestigiis obliquo longe calle
distortum in obscenissimas foeditatum voragines praecipitare gaudebat.
[8] Fartores, lixas, frixoria, gulae multiplices officinas variosque
torrendae aut condiendae dapis artifices legere claritatis loco ducebat.
[9] Arma vero, militiam, bella nec ipse quidem usu discere nec alios
exercitio celebrare sustinuit.
[10] Ita abiecto virili studio, femineum aemulatus est, quem in omnem
culinae nidorem irrestrictus palati pruritus accenderat.
[11] Semper crapulam proflans cunctisque sobrietatis partibus exutus
indigestam ventris saniem fetido oris anhelitu ructabatur.
[12] Nec minus luxuria foedus quam Frotho militia clarus exstabat.
[13] Adeo deliciis animum intempestiva gulae corruptela molliverat.
[14] Cuius intemperantiae fastidio Starcatherus ad deserendam Ingelli
familiaritatem adductus, petito Sueonum regis Haldani contubernio, otio
negotium praetulit.
[15] Adeo ne minimae quidem luxuriae assensor esse sustinuit.
[16] Filii vero Suertingi, veriti, ne Ingello poenas paterni facinoris
darent, sororem ei in matrimonium contulerunt, ultionem beneficio
praecursuri.
Dan
6.6.2 (p. 157,28 )
[1] Cuius sororem Helgam quidam auri opifex,
obscurae stirpis, blanditiis compositus ac variis instructus munusculis,
quibus muliebris maxime cupiditas capitur, in mutuas faces amatoria
comitate pertraxerat.
[2] Quippe post obitum regis non existentibus, qui paterna in prole merita
colerent, custodiae inops tutoribusque defecta fuerat.
[3] Quod cum Starcatherus ex assidua viatorum relatione cognosceret,
impunitum fabri luxum praeterire non sustinens (quippe ut memorem
beneficiorum cultorem, ita promptum insolentiae vindicem agere consueverat)
tam inusitatae praesumptionis audaciam ultum ire deproperat, orphanae
alumnae vetusta Frothonis marita repensurus.
Dan
6.6.3 (p. 157,37 )
[1] Denique, peragrata Suetia, fabri penates
ingressus vicinum limini locum occupat, caput pilleolo, ne proderetur,
obscurante.
[2] Quem faber, non satis doctus vili interdum amiculo validas subesse
manus, obiurgatum aede ocius excedere iubet, inter egentium gregem ultimis
escarum reliquiis potiturum.
[3] At senex ab inolita sibi moderatione patientiam mutuatus nihilo minus
ibidem acquiescere paulatimque petulantiam hospitis experiri studebat.
[4] Procursum namque furoris superior impetu ratio refrenabat.
Dan
6.6.4 (p. 158,6 )
[1] Tum faber aperta puellam procacitate
aggressus in eius forte sinum iactaverat corpus, capitis comam virgineis
manibus offerens depectendam.
[2] Exserto quoque lumbari operam eius demendis pulicibus expetebat
extorsitque, ut splendidissimae familiae femina pollentes amoenitate
digitos sordidissimis femoralibus inserere non erubesceret.
[3] Deinde, credita voluptatis licentia, interiori ipsius togae prurientes
inferre palmas instabilesque manus pectori propius admovere sustinuit.
[4] At illa noti quondam senis intuitu curiosiore praesentiam capiens,
concepto pudore, libidinosae contrectationis petulantiam sprevit manusque
repulit impudicas, quin etiam armis opus habendum edocens lasciviori lusu
desistendum hortatur.
Dan
6.6.5 (p. 158,16 )
[1] Quo viso Starcatherus, qui propter fores,
pilleo caput obscurante, consederat, iam tantum hauserat irae, ut ulterius
cohibendae manus impatiens, deposito velamine, dextram destringendo
iniceret ferro.
[2] Tum faber, qui nil nisi lascivum noverat, improviso fluctuans metu, ubi
rem ad manus pervenisse cognovit, abiecta defensionis spe, in fuga unicum
necessitatis praesidium circumspexit.
[3] Itaque tam foribus, quarum hostis aditum tuebatur, erumpere arduum
erat, quam intra penates percussorem opperiri grave.
[4] Tandem obstrictus necessitate animus finem cunctationi posuit
censuitque certo atque evidenti periculo appetibilius esse discrimen, cui
vel modica salutis spes subesse poterat.
[5] Fugam quoque, quamquam periculi affinitate praearduam, tamen, quia
ministra opis salutique propior videbatur, appetiit, moram, quae tamquam
expers subsidii malum inevitabilisque iacturae capax videbatur, abiciens.
Dan
6.6.6 (p. 158,28 )
[1] Sed dum limen occupat, a praesidente
foribus sene medias caesus nates lapso seminecis vestigio concidit.
[2] Quippe percussor magnopere cavendum duxerat, ne clarissimas manus
turpissimi ciniflonis exitio commodaret, improbi amoris faces gravius
ignominia quam morte multatas existimans.
[3] Ita a quibusdam calamitosus exstincto punitior existimatur.
[4] Quo effectum est, ut puella parentum officiis defecta eruditissimam
moribus feminam ageret inque semet ipsam quasi seduli tutoris officium
exerceret.
[5] Cumque Starcatherus circumspectam undique familiam recenti hospitis
iactura indoluisse cognosceret, ignominiam saucii invectivis exaggerandam
curavit insultandoque sic coepit:
Dan
6.6.7 (p. 158,37 )
[1] Unde stupet taciturna domus? Quae causa
dolorem
integrat, aut ubi nunc uxorius ille quiescit,
nuper ob indignum ferro multatus amorem?
[2] Numquid adhuc hastum luxumque reservat inertem
aut tenet inceptum primaque libidine fervet?
[3] Extrahat alternis mecum sermonibus horam
hesternumque odium verbis componat amicis.
[4] Laetior emergat facies, nec plangor in aede
personet aut maestos sinat obtorpescere vultus.
Dan
6.6.8 (p. 159,6 )
[1] Scire volens, quis virgineo flagraret amore
dilectaeque mihi facibus premeretur alumnae,
pilleolum sumpsi, ne noto proderer ore,
cum faber ille procax lascivis gressibus intrat
hac illacque agitans instructo femina gestu
nec minus ad varios intendens lumina nutus;
castorio cui tegmen erat chlamys obsita limbo,
instratae gemmis crepidae, toga cultior auro.
[2] Splendida nexuerant tortum redimicula crinem,
et variata vagum stringebat vitta capillum.
[3] Hinc adolevit iners animi tumor ingeniumque,
divitias genus esse putans aut aera parentes,
fortunamque magis opibus quam sanguine pensans;
hinc subiit fastus, habitumque superbia traxit.
[4] Nam miser ob cultum magnis se credere coepit
ingenuisque parem ciniflo, qui pellibus auras
venatur crebroque ciet spiramina tractu;
qui digitis cineres verrit, qui saepe reductis
aera folliculis captat tenuique flabello
spiramenta creat torpentesque excitat ignes.
Dan
6.6.9 (p. 159,26 )
[1] Inde puellare gremium petit appositusque:
'Virgo,' inquit, 'mihi pecte comam tactuque
salaces
comprensa pulices et quo cutis uritur aufer.'
[2] Hinc residens auro sudantia brachia pandit,
pulvino annixus tereti cubitoque reclinis
ornatum iactare volens, ceu belua latrans
explicat obtortae contracta volumina caudae.
[3] Illa mei noscens compescere coepit amantem
lascivasque fugare manus meque esse professa:
'Parce, precor, digitis,' inquit, 'stimulumque
coercens
contiguum valvis vetulum placare memento.
[4] In luctum recidet lusus. Starcherus adesse
creditur et lento quid agas disquirit ocello.'
[5] Cui faber: 'Imbellem noli pallescere corvum
pannosumque senem; numquam validissimus ille,
quem metuis, tam vulgato vilescere cultu
sustinuit. Gaudet nitido vir fortis amictu
et vestem pro mente petit.' Tunc tegmine dempto
eripui ferrum fabrique pudenda fugacis
persecui; patuere nates et ab osse resectae
viscera nudabant. Surgo mox atque puellae
ora premens pugno contusa nare cruorem
elicio; tunc labra malis assueta cachinnis
sanguine permixto lacrimis maduere, luitque
stultus amor, quicquid blandis commisit ocellis.
[6] 'Luserit infelix, quae caeca libidine fertur
more furentis equae sepelitque cupidine famam.
[7] Gentibus externis pretio venire mereris
digna mola, ni te falso probet insimulatam
elicitus mammis cruor expurgetque reatum
uber inops lactis. - At ego te criminis huius
arbitror immunem, sed noli suspicionis
ferre notas aut te falsis permittere linguis
et male carpendam populo praestare loquaci.
[8] Rumor obest multis, nocuitque infamia mendax.
[9] Fallitur exiguo vulgaris opinio dicto.
[10] Defer avis, venerare patres, memor esto
parentum
et proavos metire tuos; stet gloria carni.'
Dan
6.6.11 (p. 160,26 )
[1] Quis furor incessit? quod te, faber improbe,
fatum
impulit ingenuam tentare cupidine stirpem?
[2] Aut quis te, virgo claris dignissima fulcris,
egit in obscuram Venerem? Dic quo potes ausu
os cinerem redolens roseis gustare labellis
vel foedas carbone manus in pectore ferre
ac lateri sociare tuo versantia prunas
brachia et assidua duratas forcipe palmas
sinceris adhibere genis sparsumque favilla
complecti caput et nitidis mandare lacertis?
Dan
6.6.12 (p. 160,36 )
[1] Quanta sit in cunctis memini distantia fabris,
ictus ab his quondam. Nomen quippe omnibus unum
officii commune manet, sed pectora subsunt
ingeniis discreta suis. Me iudice praestant,
qui gladios et tela viris ad proelia cudunt
ingenioque animos produnt et corda rigore
officii signant ausumque labore fatentur.
[2] Sunt et nonnulli, quibus aes cava testula
promit
diversas fuso species imitantibus auro,
qui torrent venas recoquuntque metalla, sed ipsis
mollius ingenium finxit natura manusque,
eximia quas arte dedit, formidine pressit.
[3] Tales saepe dolo, dum flatilis eliquat ardor
aes testae immissum, subducunt aurea massis
crustula, furtivum concha sitiente metallum.
Dan
6.6.13 (p. 161,11 )
[1] His dictis, Starcatherus, non minorem ex
voce quam opere voluptatem sortitus, Haldanum repetit eiusque militiam
promixa familiaritate complexus numquam bellorum exercitio abstitit, ita ut
abstractum deliciis animum continua armorum intentione torqueret.