link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  5.4.1 (p. 126,3 )
[1] Post haec Sclavorum mandatur irruptio. [2] Ad quam coercendam Ericus cum octo navigiis destinatur, quippe Frotho rudis adhuc rei bellicae videbatur. [3] Ericus igitur, ne virilem umquam operam detrectaret, susceptum gratulanter officium fortiter exsequendum curavit. [4] Qui cum piratas septenis navibus esse cognosceret, una tantum e suis advectus reliquas ligneis propugnaculis cingi tonsisque arborum ramalibus obduci iubet. [5] Deinde, cum hosticae classis numerum plenius speculaturus procederet, insequentibus se Sclavis, ocius ad suos refugere coepit. [6] At hostes, ut insidiarum ignari, ita fugientem comprehendere avidi, crebro incunctantique fluctus remigio concussere. [7] Naves enim Erici liquido cognosci non poterant, frondentis silvae speciem praeferentes. [8] Qui cum angustiori se maris flexui tradidissent, subito Erici classe conclusos vident. [9] Sed primum inusitata facie stupidi navigio nemus agi putabant, deinde fraudem foliis subesse cognoscunt. [10] Seram ergo incuriae paenitentiam agentes habitam incautius navigationem remetiri tentabant. [11] Sed dum puppes obvertere parant, ab hoste eas insiliri conspiciunt. [12] Ericus vero, subducto in litus navigio, funda procul in hostes saxa torquebat. [13] Igitur Sclavorum caesi plerique, quadraginta capti fuere, qui postea vinculis ac fame coerciti inter varias cruciatus angustias spiritum deposuerunt.

Dan  5.4.2 (p. 126,21 )
[1] Interea Frotho traiciendae in Sclaviam expeditionis gratia tam e Danis quam ex finitimis ingentem acciverat classem. [2] Huius minima ratis exstabat, quae bissenos veheret nauticos totidemque remigiis agi posset. [3] Post haec Ericus, sociis patientius praestolari iussis, actae iam cladis famam Frothoni perlaturus occurrit. [4] Cumque navigando puppim forte piraticam vadosis ac minus altis gurgitibus inflictam haerere conspiceret, quod res fortuitas dictorum gravitate prosequi solitus erat: 'Obscura est,' inquit, 'ignobilium sors fortunaque vilium sordida.' [5] Deinde, nave propius applicata, piratas proprium contis navigium expedire connisos ac circa eius servationem impensius occupatos oppressit.

Dan  5.4.3 (p. 126,30 )
[1] Quo peracto cum ad regiam classem redisset, Frothonem nuntia victoriae salutatione reficere cupiens salvum fore florentissimae pacis auctorem iubet. [2] Rex verum eius dictum fieri precatus augurem esse sapientis animum affirmabat. [3] Ericus vera a se dici parvulaque victoria maioris omen afferri respondit, exiguis saepe rebus magnarum praesagia captari testatus. [4] Regem deinde manum spargere hortatus Iutiae equitatum terreno proficisci itinere iubet, reliqua exercitus parte marinum ineunte compendium. [5] Tanta autem navigiorum frequentia mare compleverat, ut nec receptui portus nec castris litora aut commeatibus impensae suppeterent. [6] Terrestris autem acies tanta fuisse fertur, ut compendii gratia complanasse montes, meabiles effecisse paludes, lacunas aggeribus exaequasse vastissimasque voragines iniectis molibus explesse dicatur.

Dan  5.4.4 (p. 127,3 )
[1] Interea Strumico Sclavorum rege belli indutias per legatos petente, Frotho tempus apparatui negat, affirmans hostem indutiis instrui non oportere. [2] Praeterea hactenus se bellicorum operum expertem vixisse, nec debere eorum initia ancipiti rerum exspectatione suspendere, quod quisquis primam feliciter militiam gesserit, consimilem de cetero fortunam sperare possit. [3] Tale enim quemque omen habiturum pugnae, quale congressionum principia dederint, cum initiales bellorum successus sequentibus augurio fore soleant. [4] Ericus responsi prudentiam laudat, affirmans ita ludum foris agi oportere, prout domi fuerit inchoatus, Danos a Sclavis provocatos esse significans. [5] Quod dictum acerrimo proelio prosecutus, Strumico cum gentis suae fortissimis interfecto, residuos in fidem accepit.

Dan  5.4.5 (p. 127,14 )
[1] Tum Frotho convocatis Sclavis per praeconem edixit, ut, si qui inter eos rapinae aut furto assuevissent, ocius exhiberentur, promittens se talium mores primis honoribus donaturum. [2] Iussit etiam, ut quicumque malarum artium studiis calluissent, praemia recepturi prodirent. Grata Sclavis promissio fuit. [3] Cuius spem quidam cupidius quam consideratius secuti prius prodidere se ipsos, quam alieno possent indicio declarari. [4] Quos tanta lucri cupiditas fefellit, ut ruborem quaestui postponentes crimen pro gloria ducerent. [5] Quibus sponte exhibitis: 'Hac,' inquit, 'Sclavi, vos ipsos patriam peste vacuefacere convenit.' [6] Continuoque eos a lictoribus abripi iussos in altissimas cruces civium manu suffigendos curavit. [7] Plures a paucioribus punitos crederes. [8] Ita callidi ingenii rex, dum veniam, quam victis hostibus tribuit, crimen confessis negavit, totam paene Sclavicae gentis stirpem consumpsit. [9] Sic indebiti praemii cupiditatem debita consecuta est poena, iustoque supplicio indignae mercedis aviditas adacta est. [10] Crediderim iure exitio traditos, qui, cum taciturnitatis munimento salutem servare potuissent, voce periculum acciverunt.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek