Dan
16.4.1 (p. 540,31 )
[1] Cuius hortatui Bugyszlavus pronius quam
prudentius obsecutus, sed bellum adversum Daniam palam atque aperte
profiteri non ausus, primum avunculi sui Iarimari, Rugiae praefecti,
quaesitis simultatum causis, hostem agere coepit, Caesarianae militiae
respectum artissimis affinitatis vinculis praeferendo.
[2] Qua de re Kanutus per Iarimarum certior factus, mitti curavit, qui
causam a Bugiszlavo tam subitae laesionis inquirerent.
[3] Ille non regem, non Daniam a se laedi, sed iniuriam a Iarimaro illatam
repelli testatus, communem controversiam per utriusque legatos, armis
interim depositis, ad regis cognitionem referri deposcit eundemque pacis
inter se faciendae auctorem flagitat, verbis benevolentiam simulantibus
simplicitatis fidem praetendere cupiens.
Dan
16.4.2 (p. 540,41 )
[1] Igitur rege nihil insidiarum aut
perfidiae metuente, causae dictionis dies locusque decernitur.
[2] Apud insulam deinde Samsam non solum huius negotii explicandi, sed
etiam iuris civilis emendandi gratia ingenti nobilitate contracta, amborum
legatos excepit.
[3] Quorum altercatione sollemniter audita, cum in Iarimarum complura
loquacius quam verius obiectarentur, ac propter principalium personarum
absentiam sententia impediretur, a Bugiszlavi legatis ultro iureiurando
promissum est eum, cum primum regi placitum foret, in rem praesentem
venturum.
[4] Ita in eludendo rege non minor legatorum quam eius, a quo missi erant,
calliditas versabatur.
Dan
16.4.3 (p. 541,9 )
[1] Quorum promissis Kanutus securius quam
cautius aestimatis, concilio ocius dimisso, in Iutiam secessit, fortissimis
quibusque Scanorum ac Sialandensium tantam otii tranquillitatem causantibus
seque nimia iam quiete in desidiam provolvi querentibus; longo deliciarum
usu enerves animos gerere, qui sub rege Waldemaro totius ferme anni tempus
multiplici rerum agitatione varioque militiae genere deducere consueverint.
[2] Nam militaris roboris nervos, sicut otio hebetari ac remitti, ita
negotio intendi excitarique.
[3] Igitur acuendae virtutis gratia piraticam adversum Estones in commune
decerni placuit.
Dan
16.4.4 (p. 541,17 )
[1] Inter haec Bugiszlavus, hortante
Caesare, non solum patriis ac domesticis viribus instructus, sed etiam a
finitimis late praesidia mutuatus, adversum Rugiam quingentarum navium
classem ingenti belli apparatu refertam contraxerat.
[2] Quibus copiis nihil hostilium virium obstaturum ratus, Bugiszlavum
quendam legati nomine Caesarem petere iubet, qui tantum a se exercitum
adversum Daniam contractum nuntiaret, ut dubitari non posset, quin Kanutus,
resistendi fiducia defectus, quam citissime Romano se foret imperio
traditurus.
[3] Delectatus promisso Caesar, laudato Bugiszlavo, legatum imperatoriis
donis prosequitur.
Dan
16.4.5 (p. 541,26 )
[1] Iarimarus, tam subiti inopinatique belli
fama perculsus, Absaloni in Sialandia se continenti magnitudinem periculi
Rugianae genti imminentis propinquitatemque denuntiat.
[2] Qui protinus festinatione, quanta sociorum expugnationem praecurri
oportebat, accinctus, missis per Sialandiam epistolis, omnem aetatem armis
habilem in classem confluere iussit.
[3] Minores rates maioribus, onerarias piraticis sociavit plebique demum ac
nobilitati promiscuum corripiendarum navium usum concessit.
[4] Eodem edicti genere coniunctis Sialandiae insulis imperatum.
[5] At Fioniensibus Scanisque sextum intra diem praefixum portum petere,
alioqui supersedere iussum; neque enim ulteriores apparatui indutias
convenire.
[6] Adeo autem in iis, quibus expeditionis societas mandata fuerat,
obsequendi sollicitudo flagrabat, ut egregio alacritatis certamine
constitutum sibi tempus aut implerent aut praecurrerent.
Dan
16.4.6 (p. 541,38 )
[1] Kanutum vero, tametsi nuntium in Iutia
recepisset, ingens locorum distantia, denuntiati temporis angustiis
permixta, Absalonici operis consortem exsistere non patiebatur.
[2] Sex solas naves Fionia, quattuordecim Scania, ceteris tarditate
impeditis, transmisit.
[3] Quarum insignis paucitas culpae obnoxia videri potuisset, si non
longinquitatis patrocinio defenderetur.
[4] Pentecostalis festi pervigilium erat, quando praenominatum sinum
Absalonica classis inierat.
[5] Eadem die, ne quid segnius aut cunctantius gereretur, Hythini insulam
adnavigari curatur.
[6] Illic obvii Rugianorum nuntii praestolandum docent, quoad sciri possit,
in quam Rugiani soli partem hostilis irruptio tenderet.
[7] Iam enim Bugiszlavo ad insulam Coztam Rugiae praetentam esse perventum.
[8] Qui quamquam hostilia iam paene rura pulsaret, non temperavit sibi, quo
minus sobrietatem effusa crapulae licentia violaret.
[9] Tanta siquidem epularum indulgentia exercitum aluit ac corrupit, ut
convivium magis quam bellum amplexus videretur.
Dan
16.4.7 (p. 542,13 )
[1] Verum Absalon nuntiorum monitis
obsecutus, iisdem postera luce regressis bugiszlavumque ex adverso Strelae
insulae copias expositurum docentibus, quamquam crepusculum appetebat,
correpto signo, ocissime litus scapha petivit.
[2] Gubernatorum deinde collegio per praeconem vocato nuntioque quam
brevissime militibus edito, ingenti cohortationis cura alacritate exercitum
replevit, quietem suam certis victoriae imaginibus adumbratam praefatus.
[3] Nec alia militum responsio fuit quam pugnam se optare; quam si
accipiant, non dubitare, quin vincant.
[4] Quem animorum calorem tum a longa vincendi consuetudine, tum etiam ab
ingenita Danico sanguini virtute traxerunt, digni, qui vocis suae augurio
non fallerentur.
Dan
16.4.8 (p. 542,23 )
[1] Igitur Absalon incertae navigationis
metu, quod fretum dubiae profunditatis esset, diluculum praestolatus, cum
inde soluturus esset, aliquamdiu retentus est, arenis ancora altius
insidente.
[2] Quo evenit, ut ab universis infinitum procedendi ardorem gerentibus
relinqueretur.
[3] Sed neque se ab exercitu praecedi indecens existimabat, a quo plus
hortationi suae quam cunctationi tributum cernebat.
[4] Quem merito his gratulatum crediderim, qui iustae celeritatis compotes
quam violentae morae consortes exsistere maluerunt.
[5] Quam tarditatis iacturam impedimento solutus tanta remigii velocitate
pensavit, ut paene prima navigia occupaverit, dispendium casu invectum
proeliandi cupidine redimendo.
Dan
16.4.9 (p. 542,33 )
[1] Hunc publicae festinationis procursum
missa a Rugianis ratis excepit, quae aliquanto remissiore navigatione
utendum doceret, quod, Bugiszlavo adhuc insulam Coztam tenente, incertus
irruptionis locus exsisteret.
[2] Sed et Iarimarus secessum hostium, domestico milite succinctus,
opperiebatur.
[3] Igitur cessata impetus cura, ad litus Dreccense devertitur.
[4] Illic affertur hostes domum petisse, nuntiis incidentis forte nebulae
errore deceptis.
[5] Iidem, nostris portum Darsinum petere iussis, Iarimari cum iis
consiliaturi Rugiano exercitu vallatum pollicentur occursum.
[6] Quo loci adnavigato, cum nec Iarimarus nec quisquam ex eius
satellitibus repertus fuisset, placuit.
[7] Nicolaum Falstricum, quod Sclavicae gentis linguam calleret, explorandi
hostium secessus gratia ad Iarimarum dimitti.