link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  16.1.1 (p. 537,2 )
[1] Peractis inferiis corporeque regio honoratissime funerato, Kanutus, monentibus arbitris, festinatione, qua regnum peti firmarique oportuit, in Iutiam seccessit, paternos sibi milites obligaturus. [2] Neque enim illi nomen regium ambiendum restabat, quod unctionis suae tempore sollemniter adeptus fuerat. [3] In contione Wibergensi benevolos civium animos expertus, apud Urnensem, tacita quorundam simultate compressa, pari ceterorum favore excipitur. [4] Atque ita patriae consensu regni heres efficitur.

Dan  16.1.2 (p. 537,9 )
[1] Interea Scanorum populus, laxata sibi pristinae petulantiae frena regis morte gavisus, cladis apud Disiam pontem peractae piacula a principibus exigere constituit, per quos carissimis necessitudinum solatiis orbatus fuerit. [2] Sed et Acho quidam, Tubbonis filius, plenis temeritatis eloquiis flagrantissimam civilibus malis facem subiciebat, exstinctae et iam paene sepultae Scanicae seditionis reliquias suscitando. [3] Cuius mali impediendi gratia Absalon in Scaniam transgressus, apud plenam malignitatis contionem oratione liberius quam efficacius habita, a plebe deseritur, factionis principes alium contionandi locum complexos petente. [4] Quorum tam petulans ac praeceps audacia erat, ut equis insidentes cunctam Scaniae plebem ad eundem locum, semestri spatio exacto, quasi tuendae libertatis gratia armatam redire sub edicto iuberent. [5] Quae res Absaloni Sialandiam repetendi causam praebuit.

Dan  16.1.3 (p. 537,21 )
[1] Ob cuius secessum popularis saevitiae procursus, temeritatis incrementis evectus inque Thordonis et Esberni penates effusus, eosdem prius rapinae, deinde incendio subiecit. [2] Complures quoque Scanicae nobilitatis sequentibus diebus aedes crematae. [3] Siquidem factionis duces, quo promptiore plebis audacia uterentur, petulantiam eius principum bonis pascendam curabant, dulcedine praedae et assiduis fatigationis praemiis iucundiorem atque alacriorem eius operam reddituri. [4] Igitur nobilium complures, aequalium exemplo vim penatibus suis inferendam timentes, bona omnia amicorum custodiae mandabant. [5] Pars fretum navibus complexa, se et opes undis quam aedibus credere praeoptabat, pars apud Absalonem exsulare solatii et lenimenti loco duxit. [6] Cuius atque Kanuti equites, suam aeque ac dominorum fortunam afflictari cernentes, cum iniuriam armis propulsandam duxissent, seditionis principes, frustra a se sine duce res novari superiore tumultu experti, Haraldum quendam, regii sanguinis, sed obtusi cordis impeditique sermonis, e Suetia asciscunt, hominem prorsus regno imparem, cum in eo nihil praeter generis nobilitatem natura aut fortuna commendabile reddidisset. [7] Igitur maiore cum opprobrio talem virum Suetia miserit an Scania receperit, incertum est.

Dan  16.1.4 (p. 538,1 )
[1] Quo rumore attoniti perculsique magnates, prout se hostium adventus fama variabat, dubiis Absalonem legationibus fatigant, nunc opem eius transitumque poscentes, nunc eundem cum tota manu supersedere iubentes. [2] Nondum enim Scaniae partes Haraldus irruperat. [3] Quas cum Kanuti, Suetiae regis, eiusdemque satrapae Byrgeri praesidiis irrupisset, ad novi principis opinionem cupide congestum vulgus incredibiles ei copias sociabat. [4] Quibus fretus Lundensi urbi portas sibi claudenti excidium minatus est.

Dan  16.1.5 (p. 538,8 )
[1] Igitur ex magnatibus complures, alternis internuntiis contracti fortique invicem cohortatione firmati, propter Lummam amnem castra constituunt, aliis regiorum militum per ignorantiae simulationem venire supersedentibus. [2] Quos tantus pugnandi ardor ceperat, ut per summum non solum periculorum, sed etiam popularium contemptum absque paucitatis suae respectu, ut quemque equi pernicitas adiuvabat, sine imperio aut ordine effusis habenis in hostem contenderent. [3] In quo quidem impetu maiorem venti, quem forte adversum habebant, quam hostium, quos impetebant, saevitiam experti sunt. [4] Ille enim magnitudine sua clipeos cursitantibus decussit, hi ne pectora quidem irrumpentibus obvertere ausi fuere. [5] Ita popularium acies, numero hominum quam animis praestantior, incruentam de se victoriam dando, plus periculi an ignominiae senserit, dubietati subiecit. [6] Enimvero quo expeditius fugam, qua pugnam praecurrebat, intenderet, se ipsam scutis exuere non erubuit, armorum onus abiciendo, quorum usus experiri confisa non fuerat. [7] Hac igitur partim caesa, partim capta, Haraldus cum Akone, quem affectati regni auctorem habuerat, Suetiam refugus petebat.

Dan  16.1.6 (p. 538,24 )
[1] At Lundenses, suspensis ad belli eventum animis, in neutram partem auxilia commodabant, favorem victoribus erogaturi. [2] Qui rei successu conspecto perinde ac victores victis insultare coeperunt, cupiditate laudis et praedae alienis se virtutibus inserentes.

Dan  16.1.7 (p. 538,28 )
[1] Nec contenti popularium spiritus bis bellum potentibus intulisse, collecta contione, tertium adversum eosdem indicere gravati non sunt, suscepti vulneris dolorem consternationis furori permixtum communi nobilitatis exitio pensaturi tantamque provocandi perseverantiam sive pudore cladis sive cupidine ultionis animis insitam gestantes. [2] Neque enim illos aut illustrium virorum respectus aut vulnerum suorum memoria, quo minus seditionis studia sectarentur, domare potuit.

Dan  16.1.8 (p. 538,35 )
[1] Quod periculum, cunctorum Scaniae magnatum capitibus contiguum, praeproperus Absalonis cum Syalandensibus adventus dispulit. [2] Siquidem sublatis vexillis deputatum contioni locum ingressus, non solum turbulentissimo plebis proposito obstitit, sed etiam leges, quae iniquissimis eiusdem suffragiis convulsae fuerant, piissimo iudicii decreto ad pristinae auctoritatis habitum reduxit. [3] Sed neque Haraldum quo minus a magnatibus damnaretur, absentiae patrocinium protegere potuit. [4] Hunc certe bis a Scaniensibus multatum dixerim, semel armis, iterum sententiis. [5] De quo quidem discernere arduum est, ferro an suffragiis punitior fuerit. [6] Plebs quoque nihil hostile ausa, armis summa cum propositi dissimulatione depositis, Absalonis se turmis tranquillo contionandi more iungebat, singulis iudiciorum suffragiis alacrius quam libentius succlamando. [7] Ita terribilis illa ac diutina seditio simul cum contione finem habuit, funesto plebis conatu ulterius adversum principum collegium insolescere non audente.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek