link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  15.2.0 (p. 523,1 )
[1] Quo postmodum apud Iutiam deversante, Kanutus et Karolus, petulantiore manu quam validiore delecta, Hallandiam adorti, exsilii proprio scelere contracti supplicium a patria sumere conabantur. [2] Qui cum Hallandensium multitudine, quam sibi fauturam speraverant, repellerentur, fatum fugae anteponentes, propter nemus, quod Hallandiam a Gothia secernit, aciem ordinant. [3] Ubi infelicibus auspiciis proeliati, graves tentatae patriae poenas dedere. [4] Nam Kanutus, crebris vulneribus exceptis, ab agrestibus captus, eundem, quem Magnus, carcerem expertus est, supplicii socium sortitus, quem facinoris consortem habuerat. [5] Karolus mortifico vulnere obrutus, parvulo viae excessu petito, fortem spiritum inter molles arborum frondes deposuit, felicior obitu quam frater vita. [6] Quorum patrimonium Waldemarus lege, quae patriae reos omnibus bonis damnat, adeptus, insperata opum incrementa contraxit. [7] Igitur Karoli corpus putre, postmodum ab indigenis repertum, documento fore potuit aliena fastigia cum propriae contemptu fortunae concupiscenda non esse.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek