Dan
14.7.1 (p. 384,22 )
[1] Interea Kanutus Frisiam minorem, quae et
ipsa Danicarum est partium, cum paucis exsilii comitibus petit.
[2] Dives agri provincia est, pecoribus opulens.
[3] Ceterum confinis Oceano patet humilis, ita ut eius interdum aestibus
eluatur.
[4] Qui ne irrumpant, vallo litus omne praecingitur; quod si forte
perfregerint, inundant campos, vicos et sata demergunt.
[5] Neque enim illic locus natura alius alio editior exstat.
[6] Plerumque agros ab imo convulsos alio loci traiciunt, locum eorum
occupante lacuna, in quorum consederint praediis possidendos.
[7] Inundationem comitatur feracitas gramine tellus exuberat.
[8] Torrefacta in salem glaeba decoquitur.
[9] Hieme continuo celatur aestu, stagni speciem praebentibus campis, unde
et, in qua rerum parte locanda fuerit, paene ambiguum natura fecit, cum
alia anni parte navigationis patiens, alia aratri capax exsistat.
[10] Incolae eius natura feroces, corporibus agiles, anxiam et gravem
armaturam contemnunt; ancilibus utuntur, missilibus dimicant.
[11] Agros scrobibus cingunt; saltus contulis edunt.
[12] Penates in editum subiecto glaebarum acervo provehunt.
[13] Hos a Frisonum gente conditos nominis et linguae societas testimonio
est; quibus novas quaerentibus sedes ea forte tellus obvenit; quam
palustrem primum ac humidam longo duravere cultu.
[14] Administratio deinde provinciae sub nostris regibus esse coepit.
Dan
14.7.2 (p. 384,40 )
[1] A qua Kanutus cum forte praesidium
implorasset, prompto omnium favores suscipitur, pollicitus se iis aliquid
de consuetae pensionis onere laxaturum.
[2] Avidi promissionis Frisi intuitu exilis praemii immani se negotio
onerant.
[3] Ac primum moenia propter Mildam fluvium, quis eum recipiant, condunt.
[4] Tantulo stipendio ingens militia stetit.
Dan
14.7.3 (p. 385,5 )
[1] Sueno, reditus eius opinione accepta,
Iutis in equitatum digestis, a Sialandis et Scanis classem asciscit.
[2] Ex qua nonnullas naves Sleswici subductas ad Eidoram usque solo tenus
pertrahendas curavit, ne ea pars hostibus elapsui foret.
[3] Quae res ei impendio magis quam usui fuit.
[4] Inde cum copiis ad recens oppidum pergit.
[5] Id inter paludes amnemque situm natura quam opere munitius erat; a
latere ei Milda fluvius fuit, angustis alveis, sed placide manantibus
aquis.
[6] Quod quia rex ob angustias exercitu circumvenire non poterat, locis ex
copia idoneis castra defigit.
[7] Deinde caesis virgultis, quae nemus proximum offerebat, ad peragrandas
paludes constramenta fieri iubet, quibus, cum opportunum foret, velut
pontibus uterentur.
Dan
14.7.4 (p. 385,15 )
[1] Interea quidam ex Frisica iuventute,
sive morae impatientes sive vegetioribus animis virtutis iactandae cupidi,
provocandi gratia rivum, qui inter castra medius erat, consueta arte
transsiliunt vagique eminus hostem incessunt.
[2] Nec lacessentibus obvii defuerunt.
[3] Complures ex utroque agmine huic se certamini ingerunt, suorum quique
pericula propulsuri, neutris communis fortunae negotium patienter
inspectare valentibus.
[4] Itaque paulatim crescente pugna, adeo omnium huc animi confluxerunt, ut
ex eo belli praesultu totius victoriae summa pendere videretur.
Dan
14.7.5 (p. 385,23 )
[1] Quo viso filius Thorstani Petrus, omnium
regis arcanorum particeps, non ignarus Frisicae temeritatis, confestim
armari exercitum praestolarique castris paratum iubet.
[2] Huius rei inscii Frisones tota amnem manu repente transvolant, rati
sine paratu regem in castris esse.
[3] Ita audacius quam prudentius omnis eorum irrupit exercitus, inopinatum
hostem opprimere avidus.
[4] Sed Suenonianis non segnius occursantibus, ad notas sibi refugere
paludes.
[5] Quas mox equites, factorum a se pontium stramentis usi, facile superant
translatique fugam acerrime persequuntur.
[6] Aliud quoque ferro sibi compendium struunt: nam tanta in fugientes
strages exercita est, ut constratus cadaveribus amnis mox a victoribus
permeari potuerit.
[7] Fusis Frisonibus, Kanutus cum paucis exsilii sociis eques elabitur;
reliquis fugae expertibus oppidum receptui fuit.
Dan
14.7.6 (p. 385,34 )
[1] Cui Sueno Kanutum inesse ratus, obsessos
quam poterat infensus aggreditur, sperans obtentione eius totius belli
finem futurum.
[2] Saucios integris mutat, fessis requietos succedere iubet, diurno
proelio nocturnum sociat omnique instantia curat, ne lassis quies remedio
fiat.
[3] Addebat obsessis animum recens captivorum occisio, nec cuiquam a
victore toties laeso venia sperabatur.
[4] Contra rex, si pugnam remitteret neque mox oppido potiretur, Fresos
auxilio obsessis futuros timebat ideoque perseverantiore proelio opus
ducebat.
[5] Sic metus utrimque pugnandi pertinaciam fecerat.
[6] Nec interdiu dimicasse contenti, noctem quoque bello contribuunt.
[7] Tunc vero anceps proelium erat, cum forte Waldemarus, clamore comminus
orto, Fresos instare ratus, in partem, qua strepitus exaudiebatur, cum
signis accurrit sociosque perquam strenue repugnantes errore noctis elusus
oppressit.
[8] Ita fortissimi animi dux, temporis habitu circumventus, quibus opem
ferre decreverat, cladem atque exitium irrogavit.
Dan
14.7.7 (p. 386,7 )
[1] Oppidani, assiduis plagis et continua
lassitudine exhausti nullumque pugnae supplementum habentes, cum nec vires
nec vulnera ullo momenti spatio recreare quivissent, desperatis rebus
dedidere se regi.
[2] Cuius fidem atque clementiam, ultra ac rati fuerant, experti sunt.
[3] Tum vero rex et in Plogo, qui Ericum occiderat, singulare pietatis
specimen dedit.
[4] Neque enim a patris interfectore poenas exigere voluit, plus deditionis
moribus quam ultionis aculeis delaturus.
[5] Ceteros quoque nec morte nec captione multatos absque redemptione
dimittit, praefatus se eorum obsequia ac odia iuxta aestimaturum; nihil
enim iis prospere cessurum, qui toties mobili fide et sacramento fuissent.
[6] Dimissi cum duce exsilium amplectuntur.
[7] Id enim gratiae apud suos Kanutus habebat, ut nulli umquam fortuna eius
fastidio esset.
Dan
14.7.8 (p. 386,18 )
[1] At Fresones multae nomine duo millia
librarum regi cum obsidibus pendunt.
[2] Post haec, sive rubore fugae sive naturae stoliditate compuncti,
Waldemarum obsecrant, precetur regem, bellum cum iis hac lege iteret, ut
victor aequam priori summam recipiat, victus ex veteri pensione, quantum
Kanutus spoponderat, remittat.
[3] Ille precantium temeritatem incertosque pugnae eventus sollertius
aestimans, extremae dementiae voces consilii sui salubritate cohibuit,
perquam stultum affirmando victos a victore noxias belli condiciones
expetere.