Dan
14.38.1 (p. 462,7 )
[1] Post haec rex belli Norvagici
meditationem, ad id usque tempus rebus Sclavicis interpellatam, magna
curarum parte liber ingreditur.
[2] Quam veris principio copiosis patriae viribus exsecutus, per summam
Wicarorum dignationem non modo liberos aditus, ceterum etiam laetos
occursus habuit.
[3] Nec hostis, sed ducis more sermone cum incolis habito, contionibus arma
mutavit.
[4] Quorum benevolentia adeo delectatus, ut hostium oblivisceretur, otiosa
procedendi tarditate eximium Erlyngo contrahendarum virium tempus reliquit.
[5] Magnitudo exercitus eius laetos Wicensium oculos in se convertit.
[6] Navigatio quoque eius, gratis eorum luminibus aspecta, liberos
impetravit excursus.
[7] Enimvero complures in angustias, per quas classi seriatim meandum erat,
multitudinis eius admiratione protracti, quo certius navigiorum numerum
deprehenderent, non nocendi, sed spectandi aviditate edita loca complebant.
Dan
14.38.2 (p. 462,20 )
[1] Tunsbergenses, quo ceteris regem
impensius colerent, finibus suis exceptum honoratissimae processionis
officio venerati sunt, religione servitium cumulantes.
[2] Erlyngi milites, qui superiorem regis adventum munimenti illic siti
fiducia spreverant, praesentem fugae declinatione cavebant.
[3] Rex, superato clivo, collustratae rupis cacumen miratus, inexpugnabile
loci praesidium comprobabat, artis opus transscendente natura.
[4] Fertur interim Erlingum cuiusdam sinus angustias Danorum navigationi
opportunas prohibendi transitus gratia crebris machinarum tormentis
vallasse, plus locorum difficultati quam propriis viribus in excipiendo
hoste confidentem.
Dan
14.38.3 (p. 462,29 )
[1] Quapropter rex, tarditatis suae
dispendium exsecratus, vocatos amicos celeritatis exhortatione sollicitat;
erubescendum morae crimen operoso festinationis impendio redimendum
affirmat, quod iam, commeatibus quasi per otium et inertiam absumptis,
inaniter tempus trivisse videantur.
[2] Ea res diverso maiorum iudicio excepta est, variaque sententia duces
consilium agitabant, aliis tormentorum magistros expositis in terram
equitibus deturbandos obiectasque rates transitu summovendas hortantibus,
aliis in tantas angustias ingenti classe temere procurrendum vetantibus.
[3] Quidam, hostibus laxiore freto praeteritis, regionem armis occupandam
censebant.
[4] Protinus enim Erlingum, aut pugnandi aut fugiendi necessitate
perstrictum, quaesita locorum praesidia relicturum.
[5] Alii vero, absentis periculi praesentem metum ridentes, non ante
deliberatione agendum docebant, quam res se propius inspectandam dedisset.
[6] Hi celeri processu utendum hortantes, otiosae navigationis moras
amputari iubebant.
Dan
14.38.4 (p. 463,3 )
[1] Ita cunctorum sententia variante,
Nicolaus quidam cognomento Bos, natu quam virtute nobilior, mirari se
inquit, cur viris ratione utentibus inclitoque solo natis, amoenissimae
patriae gremio relicto, tot inculta locorum spatia pererrare liberet,
praesertim quibus nihil praeter aspera saxa atque invias rupes occurreret.
[2] Eo siquidem dementiae ventum esse, ut ultimae aerumnae summarum
voluptatum loco ducantur.
[3] Nam si regem Norvagia potiri contingat, fore, ut plus laboris ex
utroque regno quam voluptatis ex altero sit percepturus.
[4] Praeterea cum iam labentium alimentorum necessitas urgeat, si longius
navigatio proferatur, haudquaquam commeatus redituri suffecturos.
Dan
14.38.5 (p. 463,12 )
[1] Haec ab eo timidius quam prudentius
dicta silentio probari videbantur.
[2] Quod dictum Absalon diversa a ceteris aestimatione commensus, dimissis
amicis, solitarium regem acrius obiurgare coepit, quod Nicolai sententiam,
summa reprehensione dignam, taciturnitate probaverit eamque plenis
contumeliae responsis praedamnare passus non sit.
[3] Quae enim ab eo per ludibrium dicta videbantur, acerrima factionis
incitamenta fuisse.
[4] Cuius si comitatum nullo in momento posuisset cunctaque eo desertore
quam comite melius exsequenda dixisset, ceteros, unius rubore permotos,
similis opprobrii metu silentium acturos.
[5] Nunc vero, cum aut consenserit aut consentire visus fuerit neque palam
eum timiditatis exprobratione confuderit, brevi complures, licentioris
impunitatis exemplo protractos, similibus monitis succlamaturos.
Dan
14.38.6 (p. 463,23 )
[1] Nec secus ac praedixerat accidit: nam
cum principes omni studio redeundi cupiditatem processui praeferrent eamque
manifestis votis prosequi non auderent, plebem clandestinis incitamentis
instinctam seditiosis armavere consiliis.
[2] Ex qua quidam, petulantioris audaciae, explorata Absalonis absentia,
cuius in protrahenda expeditione pertinaciam causabantur, navem eius
silicibus petivere.
[3] Sed a remigibus mox excepti, quamquam numero praestarent, terga
vertere.
[4] Quorum dementiam rex debita animadversione persecutus non est, abunde
eos hoc fugae dedecore punitos existimans.
Dan
14.38.7 (p. 463,31 )
[1] Inde ad sinum Porturiam, egregia
Siwardi victoria inclitum, ubi scilicet innumeram classem tribus ab eo
navigiis subactam ferunt, velificatum est.
[2] Illic e Iutensibus aliqui, iniquissima gubernatorum exhortatione
provecti, contione facta, remissionem expeditionis violenta succlamatione
poscebant.
[3] Ad quos comprehendos milites sub ignoto cultu missi, aliquamdiu in
eorum concilio, obscurata sui notitia, consederunt.
[4] Tandem a circumstantibus agniti, veste, quam latendi gratia sumpsere,
discussa, correptos seditionis auctores obtorta gula secum traxere.
[5] Qui cum ad naves abducti fuissent, graves regi poenas vapulando dedere;
qui quo punitiores forent, vicissim in undas demittebantur iisdemque
extracti renovatis verberibus multabantur.
Dan
14.38.8 (p. 463,41 )
[1] Post haec eo loci processum, ubi
solstitii aestivalis tempore inusitatae claritatis noctes sensere dieique
tam similes, ut minimum temporum discrimen videretur; ad quarum lumen,
solis beneficio procuratum, levi contemplatione exiles litterae legi
poterant.
[2] Illic Iutensium magnates, quos aut metus aut impatientia stimulabant,
regem apertis repetendae patriae monitis aggressi, inopem alimentorum
expeditionem dimitti iubebant, anno postero, si animus in sententia
mansisset, non per prolixos Wicensium partium anfractus, sed e Wendilae
finibus directae navigationis compendio reversuram.
[3] Quorum voces etiam querulum inediae vulgus adiuvit, adeo ut nemo ex
plebe esset, qui non rerum inopiae citato reditu subveniendum clamaret.
Dan
14.38.9 (p. 464,10 )
[1] Ita rex, obstrepente multitudinis
imperitia, proposito cedere compulsus, solvendae expeditionis sententiam
protulit.
[2] Et ne hostem omnis incommodi expertem relinqueret, praestantissimis
totius Norvagiae navigiis secum abductis, peregrina patriam classe ditavit.
[3] Ita quorundam Iutorum impatientia maxima victoriae spes subruta est,
quia, si debita coepto perseverantia non deesset, res Norvagica sub Danis
mansisset.
[4] Norvagiensis nobilitas, quae venienti regi comes exstiterat, linquendae
patriae pudore revertentem prosequi supersedit.