link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.37.1 (p. 460,28 )
[1] Eo tempore res Danica, circumquaque difficillimis offusa periculis, crebris finitimorum insidiis tentabantur, hinc Norvagiensibus, inde Sclavis Saxonibusque sibi perniciem machinantibus. [2] Quo evenit, ut nulli hostium audacter obviandi fiduciam haberet, metuens, ne, dum unum repelleret, ab altero premeretur. [3] Ea patriae necessitudine permotus Guthscalcus, qui et ipse Sclavis, tum ob linguae eorum peritiam, tum ob paternae amicitiae favorem ac proprii convictus assuetudinem, perfamiliaris habebatur, Absaloni tacite artem a se repertam insinuat, qua eos repente ex amicis Saxonum hostes efficeret. [4] Quippe se Sclaviam non legationis, sed benevolentiae simulatione petere velle significat, tamquam propriae caritatis ductu utilia amicis consilia largiturum. [5] Fore enim, ut hostium credulitas, callidis commentorum laqueis circumventa, Danorum amicitiam, abiecta Saxonum dominatione, repeteret. [6] Quod studium maxime sibi gentis illius moribus persuaderi dicebat, quae plerumque temeritate niti cunctaque pronius quam prudentius exsequi soleat.

Dan  14.37.2 (p. 461,5 )
[1] Absalon, interdum privatum acumen publicis viribus praestare ratus, laudata Guthscalci industria, cavendum monet, ne quid iis ex parte Danorum falso polliceatur, incorruptam patriae fidem haberi cupiens memorque eam fortibus viris refertam armis, non mendaciis bella meditari debere. [2] Ille primum Pomeranos aggressus, se priscae familiaritatis memoria ac totius populi Sclavici caritate permotum retundendae eorum inertiae causa advenisse dicebat, quod perniciosa ab iis utilium loco duci perspectum habeat. [3] Siquidem animadvertere eos oportere, quam noxiae dominationis iugum receperint, quodque iis obsequio pareant, qui ipsos patria tandem exuere cupiant. [4] Quippe Saxones, quantum ex ipsorum finibus occupaverint, protinus cultu atque habitatione complecti, nec praeda aut gloria contentos, proferendi imperii cupiditate victoriae lucra continua possessione firmare. [5] Quamobrem eos Nucletum vita, Pribislavum patria spoliasse, Razaburgam, Illogam ac Suerynam in totius Sclaviae ruinam vallo fossaque cinxisse. [6] Danos vero diverso studio bella gerere nec hostium fines, sed mutuae pacis commercium affectare, proprium tueri quam alienum appetere cupidiores. [7] Itaque summopere eos elaborare debere, uti Saxonicis praesidiis patriam vacuefaciant, omnique Theutonum plebe regno egesta, amicitias cum Danis componant, quos Saxonum hostes esse non ambigant; ita demum eos sempiternae libertatis beneficio patriam ornaturos.

Dan  14.37.3 (p. 461,24 )
[1] His monitis concitati Pomerani loca a Saxonibus intra Sclaviam obtenta pervadunt; Illogam capiunt, reliquis eorum munitionibus defensorum virtute servatis, et, ne ducis inopes viderentur, Danorum regis titulum profitentur. [2] Ita Guthscalcus duarum gentium vires Daniae imminentes odiis sequestravit, patriamque nostram, undique finitimorum armis obiectam, ab impendente periculo pio mendacii commento servavit. [3] Cuius facinoris fama Guthscalci reditum praecurrente, rex admiratione perfusus, postquam ex Absalone, per quem res esset acta, cognovit, impensius auctorem laudavit.

Dan  14.37.4 (p. 461,32 )
[1] Igitur Henricus, ut repudiatam regis amicitiam recuperaret, sine qua Sclavos arcere non posset, Henricum Razaburgensem et antistitem Lubeccensem legatione onerat, filiam suam minorem filio eius in matrimonium offerens; nam maior natu, quae prius ei desponsa fuerat, morbo occiderat. [2] Per eosdem confirmandae oblationis gratia apud Bramnensem provinciam tempestivus ducis occursus promittitur. [3] Quo rex legatorum adhortatione profectus, Guncellinum obvium habuit, qui sub impedimento adversae valetudinis ducis absentiam excusaret eumque apud Eydoram celeriter adventurum promitteret. [4] Eo cum ventum esset, et ducis promissa complentur et militia adversum Sclavos paribus votis condicitur. [5] Sed eo Diminum petente, rex Walogastum profectus, omissa urbis oppugnatione, finitima rura armis percurrit. [6] Ozni quoque oppidi, post recentem vastitatem parum reaedificati, incendium iterat. [7] Eodem vastationis genere diversa regionis loca petuntur. [8] At Sclavi, quia viribus niti nequibant, utrumque hostem aere atque obsidibus placant.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek