Dan
14.34.1 (p. 456,10 )
[1] Vere appetente, Absaloni, Christophoro
et Magno particularis adversum Sclavos expeditionis ductus committitur; nam
orientales Dani dumtaxat cum Fioniensibus classem confecerant; Scaniensium
vero penes Christophorum summa, penes Absalonem arbitrium consistebat.
[2] Quibus Tribusanam adortis provinciam, Christophoro tamquam iuniori
inter Absalonis Magnique copias medius militandi locus decernitur, ut regii
sanguinis latera fidis stipatoribus cingerentur.
[3] Tanta autem vicorum exustio fuit, ut iidem, adhuc usque cultu vacui,
praeteriti incendii magnitudinem praesentibus testentur indiciis.
Dan
14.34.2 (p. 456,19 )
[1] Absalon, cum repetendae classis tempore
extremos curaret, nuntiato hostium superventu, quamquam tanta vis frigoris
erat, ut primi revocari non possent, quadraginta solis equitibus stipatus
prius hostem quam vadum, per quod erat rediturus, tentavit.
[2] Quibus fugatis, lento itinere ad amnem concessit.
[3] Quem structo ponte transgressus, post tergum opus abrumpere noluit, ne
ulla timoris vestigia relinquere videretur.
[4] Cum ad litus venisset, classem in alium portum appulsam comperit.
[5] Tanta autem hiberni frigoris saevitia exstitit, ut nautae equos paene
frigore exstinctos defossis humi specubus conderent nemoque ex toto
exercitu reperiretur, qui pariter utramque manum necessariis usibus aptare
posset.
[6] Illic crebri angues, ligonibus detecti, magis admirationi quam metui
visentibus fuere; nam algoris immensitas vires eorum ac spiritum
hebetaverat.
[7] Scanienses tunc, prosperantibus ventis, discessionis licentiam adepti,
mox, iisdem contrariis, navigatione prohibiti, tandem, toti classi favente
caelo, Sialandenses ac Fionios repetendae patriae comites habuerunt.
Dan
14.34.3 (p. 456,33 )
[1] Post haec rex Petrum et Selgrenum
Christophoro paedagogos asciscit, qui adolescentiae eius rudimenta ad
honestatis mores exsequendos plenis sapientiae documentis instruerent.
Dan
14.34.4 (p. 456,36 )
[1] Aestate deinde expeditionem instaurat;
quippe Walogastenses dupliciter ictum foedus corruperant: nam et Rugianos
moenium socios per furta urbe eiecerant et piratis Peni fluminis ostia
patere permiserant.
[2] Igitur dum Leutitios peteret, ab Henrico missae litterae superveniunt,
admonentes, ut rex insidias propinqui perinde ac regnum affectantis
caveret, indicantesque Burisium cum Norvagiensibus opprimendi eius
consilium habuisse, iisdemque, cum expeditio reverteretur, occursum
pollicitis, aut ipsum regem aut regium nomen occupandum duxisse.
[3] Cuius rei certissimum experimentum fore, si revertentem a Sclavis
expeditionem Norvagica classis exciperet.
[4] Eodem paene momento suscepta Norvagiensium epistola par proditionis
indicium edidit.
[5] Quod cum rex paucis arbitris, suppressis indicum nominibus,
prodidisset, auxit rei suspicionem fidemque litteris addidit Tokonis
Wendilensium pontificis consentanea affirmatio, dicentis Burisii milites ab
eo iurare coactos, quicquid ipse auspicaretur, esse prosecuturos.
[6] Re tamen dissimulanter habita, ad locum, cui nomen Ostrozna, citata
navigatione profectus, profligatis provinciae rebus, urbem Orthungam,
universa classe comitante, repetiit.
Dan
14.34.5 (p. 457,14 )
[1] Illic Burisio cum ceteris regni
primatibus accersito, quidnam de eius insidiis acceperit, aperit eique
proditionis crimen affigit.
[2] Quem se quicquam tale adversum eum excogitasse negantem, quoad
nuntiorum experimenta sumerentur, secum commorari praecepit, tunc demum, si
secus ac nuntiatum erat accideret, incolumen discessurum.
[3] Ille contra nihil absurdius aiebat, quam ut capitis sui iudicium
incertis eventuum argumentis committeret.
[4] Qua voce se non solum regi, sed etiam arbitris suspectum effecit.
[5] Igitur ne remiges quidem suos revisere permissus, ad urbem Latrensem
cum rege meare compellitur, ubi leni, sed firmae custodiae traditur.
Dan
14.34.6 (p. 457,23 )
[1] Interea Erlingus et Ormo, Burisii
frater, cum navali exercitu supervenientes, Iutorum classem, in amne Dyursa
repertam, gubernatoribus vacuam facile debellant, ipsiusque Burisii
intercepto navigio, protinus ad vicum, qui Mercatorum portus nominatur,
deproperant.
[2] Quos Absalon, cum Sialandensibus occurrens, etiam litorum ascensu
prohibuit.
[3] Qui cum compertum haberet Norvagienses plurimum praesidii in arcubus
ducere, provocandi gratia cum quindecim peditibus in litus progressus,
ultro se eorum sagittis appetendum praebebat, profecto ostendere cupiens,
in quam parvo momento praecipuam eorum fiduciam poneret.
[4] Igitur Norvagienses, quo propius litus accederent, cymbas conscendunt,
ob quarum trepidationem destinata certis ictibus ferire non poterant.
[5] Itaque tela partim in humum, partim in undas innocua cadebant.
[6] Ita artis suae effectu fraudati nostrisque ludibrio habiti, ingenti cum
rubore maiora navigia repetunt.
Dan
14.34.7 (p. 457,36 )
[1] Postea cum Absalone, data acceptaque
fide, sociale colloquium habuere.
[2] A quo diutius illic acquiescere iussi, non prius obtemperaverunt, quam
Absalon fidem suam interposuisset se nihil insidiarum iis terra aut mari
interim paraturum.
[3] His finitis, collocutores a se invicem discessere, die postero cum
paribus armis aequali comitum numero conventuri.
[4] Cumque Erlingus uno comitatior affuisset, Absalon, circumspectis
omnibus: 'Miror te', inquit, 'Erlinge, hominem aetate confectum ac toties
gravia expertum, non adeo sapientem quam senem exsistere.
[5] Nam cum tu scapha adveneris, nos equis insideamus teque nullo negotio,
si libeat, opprimere possimus, cur condicto comitatior adversum caput tuum
rumpendae pacis occasionem fortioribus praebuisti?
[6] Nisi autem fides nostra praestaret, solutae condicionis poenas exitio
persolvisses.'
Dan
14.34.8 (p. 458,8 )
[1] Tunc Erlingus, inter metum et ruborem
circumspectis comitibus, cum veram Absalonis assertionem animadverteret,
unum ex his obiurgare coepit, quod non rogatus comitandi rapuisset
officium.
[2] Postquam diu excusationis verba quaesierat, ut siticulosum recrearet
exercitum, palustris aquae petendae licentiam obsecrat.
[3] Cuius rei permissionem haud modici beneficii loco ducebat ac protinus
patriam repetere properabat, laetus, quod sibi incolumi Daniae partibus
excedere contigisset.
Dan
14.34.9 (p. 458,15 )
[1] Postquam regi insidiarum fidem rerum
experientia fecerat, Burisium, perinde ac maiestatis rerum, inter vincula
asservari praecepit.
[2] Interea Erlingus extremum Sialandiae composita classis applicatione
complexus, dum a sacris missae, quae consueto religionis cultu petiverat,
remearet, Absalonis equitibus clandestino itinere prorumpentibus,
improvisam palantium sociorum stragem accepit.
[3] Nec minori Hallandensium virtute exceptus, apud Nyszam amnem una rate
eiusque remigibus universis spoliatus abscessit.