Dan
14.25.1 (p. 425,36 )
[1] Anno postero Danis expeditionem
parantibus, Rugienses, ob recentem cladem suscipiendi belli fiducia
defecti, Domborum quendam, praestanti facundia, ad pacem ab ipsis petendam
decernunt.
[2] Quo Absalon excepto, navigium eius expeditionis sibimet usui vertit,
nautis vero, quoad reverteretur, hospitia cum impensis expedienda curavit,
ipsoque Domboro secum assumpto, regiae classis conventum petivit.
[3] Siquidem legatos hostium, expeditionis tempore susceptos, ad reditum
usque eius mutua Rugiensium Danorumque consuetudine retentari fas erat, ne
ad suos exterarum rerum nuntii reverterentur, speculationis potius quam
legationis officia peracturi.
[4] Sed contrariae tempestatis perseverantia navigationem morante, cum
Iuti, labentibus alimentis, expeditionem soluturi viderentur, eorum
egestati Sialandenses ac Scani, impensis liberaliter commeatibus,
affuerunt, ne tanta virium parte maligno necessitatis obstaculo
fraudarentur.
[5] Fionienses vero, tametsi commeatibus abundarent, ne minimam quidem
eorum partem ad sustentandam sociorum inopiam contulerunt.
Dan
14.25.2 (p. 426,14 )
[1] Quod videns Domborus pacem, quam ante
supplex petiverat, sub aequis tantum condicionibus offerebat.
[2] Ceterum Absalonis apud regem interventum poscebat.
[3] A quo oblationem suam liquida fide prosequi rogatus, pignoris loco
lapillum se aquae iniecturum asseruit.
[4] Siquidem icturis foedus barbaris religioni erat calculum in undas
conicere seque, si pacto obviam issent, mersi lapidis exemplo perituros
orare.
[5] Sed contra poscente obsides Absalone fucosaque superstitionum mendacia
in rebus seriis recipienda negante, haudquaquam Domboro mutua petendorum
obsidum fiducia defuit.
[6] Quod Absalon indigne ferens, Rugianos non solum obsides Danis, sed
etiam pecuniam cum supplementis classis transmittere solitos asseverabat,
cum Dani nihil tale Rugianis umquam a se concessum solutumve meminerint.
Dan
14.25.3 (p. 426,25 )
[1] Tunc Domborus: 'Si sapientia', inquit,
'qua te praeditum existimas, viges, quae a me proponenda sunt, docili animo
excipes, tenaci memoria apprehendes.
[2] Quisquis rite se gerit, circa tria tempora maxime cogitationem
expendit; ex iisdem duo leviori cura complectens, tertii prae ceteris
habitum intuetur.
[3] Siquidem praeterita meminit, futura prospicit, praesentia colligit.
[4] Stolidus vero inter spem futuri memoriamque praeteriti praesentium
facultatem omittere et, quod in manibus retinet, excutere consuevit.
[5] Quo pacto tu quoque, vanissimis sollicitudinis ambagibus implicatus,
adeo scrupulosa cura praeteritorum imagines recolis futurosque meditaris
eventus, ut ea, quae prae manibus sita sunt et oculis obversantur, aspicere
nequeas.
[6] Quippe dum prioris aevi recordationi animum inseris, felicitatis eius
exemplo futura metiris, teque, spem ex memoria adeptum, quid instans aetas
afferat, praeterit.
[7] Fateor olim Danos gente nostra potitos, sed praesens fortunae
benignitas iisdem nunc favoris blandimentis partes nostras prosequitur,
quibus quondam vestras excolere consueverat, sortemque nostram ad hanc
felicitatis summam perduxit, quam vestrae quandoque rei status attigerat.
[8] Quippe quanto vobis inferiores exstitimus, tanto nunc viribus
successuque praestamus, eo rerum fortuna ductante progressi, quo Danicae
quondam prosperitatis incrementum excesserat.
[9] At dum temere votis extenderis, nova ac recentia stolida vetustatis
simulatione praetergrederis iisque me condicionibus adigere conaris, quas
pro praesentium habitu praestare potius quam postulare debueras.
[10] Fines vestri, armis et exercitibus nostris miserabiliter obtriti, situ
marcidi culturaeque inopes iacent; nostrarum diffusio partium vix alendae,
quam genuit, multitudini sufficit, et tamen, quos omnifariam potentiores
advertis, non superiores modo, sed etiam pares habere fastidis.
[11] Tunc demum tributi nos exactione sollicita, cum et sortem nostram
successibus aequaveris et eam malis, quibus tua nunc premitur, adactam
conspexeris!' Haec Domborus.
[12] Sed Absalon, dissimulato indignationis conceptu, paucis eum responsis
excipiens, ad regem, quae acceperat, perfert.
[13] Verum pertinax freti saevitia navigationem interpellando finem
expeditioni fecit.
Dan
14.25.4 (p. 427,14 )
[1] Rex, quamquam superius Sclavos secundis
successibus attentasset, plus tamen negotii in eorum expugnatione quam, ut
propriis viribus exsequeretur, advertens, Saxoniae satrapam in armorum
militiaeque collegium ingentis praemii pollicitatione sollicitat.
[2] Ille, tum amplissimae mercedis captura, tum etiam potiendorum
finitimorum spe invitatus, expeditionis societatem spopondit.
Dan
14.25.5 (p. 427,19 )
[1] Sed superius Waldemarum rex Noricus per
summum amicitiae cultum navigio draconem simulante donaverat.
[2] Quod Absalon, mira arte effigiatum, Roskyldensi remige exornare et ad
conventum usque Danorum dirigere iussus, cum in portu Isørensi,
parum secundantibus ventis, voto diutius moraretur, nihil aegrius tulit
quam, quod, aliis in expeditionem proficiscentibus, tardior ipse
superventurus videretur, qui ceteros et velocitate apparatus et procinctu
navigationis alias praecurrere consueverat.
[3] Itaque cum, mente taedio et pudore sopita, in puppi iaceret, futuram
maris tranquillitatem nocturnis imaginibus speculatibus est.
[4] Existimavit enim ab homine se accersi accessoque litore cum Burglanensi
pontifice Tokone aliquamdiu spatiatum iussumque ab eo, quae audiret, sagaci
mente comprehendere et tenaci mandare memoriae.
[5] Tokonem deinde melos, quod in divini natalis pervigilio rite recini
assolet, semel iterumque et tertio replicuisse ipsumque ad ea, quae
canerentur, sollicitis auribus esse iussisse.
Dan
14.25.6 (p. 427,33 )
[1] Expergefactus adeo praesentes visorum
imagines animo repraesentabat, ut rem veram, non somnium fuisse
arbitraretur.
[2] Et quia crastinae egressionis opem per quietem sibi promissam
meminerat, tam certam commodae navigationis spem animo praesumpsit, ut
conscensa cymba, quamquam nihil adhuc tempestati detractum erat, malum
regiae navis, cui Astradus praeerat, ocius attolli iuberet cibumque capere
properaret.
[3] Epulanti supervenit Astradus, indicans tempestatis occasum et, quidnam
fieri expediret, interrogans.
[4] Issus est illico, erecto navigii malo, fauces Isøricas penetrare
iisque praeteritis insulam, qua ventus iuberet, ambire.
Dan
14.25.7 (p. 428,6 )
[1] Quod eo exsequi pergente, expeditionaria
classis, quae in eundem forte portum appulerat, subito tranquillitatis
incessu gavisa, velorum usum navigationis avida praeparabat.
[2] Verum effectus minor impetu fuit: siquidem modo orientem, modo occasum,
incerto ventorum flatu ludificata, vicissim petebat, navigationemque
mutabilis aurae varietas optato cursu fraudabat.
[3] Divinitus consultum crederes, ne aut solitaria Absalonis navigatio aut
aliis incessu tardior haberetur.
[4] Quod etiam ipsius liquido comprobavit adventus: siquidem, adnavigante
eo omni nubium errore discusso, certus pelago flatus incubuit, tantaque
propitii venti stabilitas incidit, ut navigatio, quae ante dubiis velis
incertum cursum tenuerat, continuo prosperitatis ordine frueretur.
[5] Ita naturae rerum temperies, quae se ceterorum usui inviderat,
Absalonis respectuit tributa est.
[6] Qui etiam, cum navem regis sibi creditam validis tempestatis
incrementis contusam extremoque naufragii periculo propinquam adverteret,
continuo in litus subductam necessariae trabis vinculo refecit laceramque
ac paene confractam pristinae firmitati restituit.
[7] Sed et prorarum eius cacumina, quo cultior incederet, aureis apicibus
texit.
[8] Quo rex apud Masnetam exceptus, Polam provinciam, comite classe,
petebat.
Dan
14.25.8 (p. 428,23 )
[1] Itaque communibus, sed discretis
viribus alterum Sclaviae latus Dani invaserant, alterum Theutones
lacerabant, interdumque exercitus alter ab altero invicem spectari poterat.
[2] Cumque Theutonum forte satellites petendi pabuli gratia latius evagatos
Sclavi per insidias adorti interemissent, equites recentis iniuriae
ultionem audaci calliditate quaesierunt: siquidem militiae insignibus
occultatis loricisque, quibus corpus munierant, familiari ac sordida veste
tectis, pabulantium more fruges metere aggressi, Sclavos, Nucleto duce ad
se opprimendum ex abdito provolantes, ocius ascensis equis falcesque
gladiis mutantes trucidaverunt.
[3] Caput Nucleti abscissum ac pilo affixum sicque in castra perlatum
gratum utriusque exercitus oculis spectaculum praebuit.
Dan
14.25.9 (p. 428,33 )
[1] Quod cum filio eius Priszlavo, qui ad
Danos et Christiani ritus amore et paganae superstitionis odio patria
pulsus transierat, cenitanti nuntiatum fuisset, aliquantisper manum ab
escis retractam demisso capiti subiciens, Dei contemptorem tali exemplo
interire par esse dicebat, revocatoque a cogitatione animo, consuetam oris
ac mentis hilaritatem cenae consortibus exhibebat, magnus potentia, sed
maior divini cultus memoria.
[2] Neque enim sibi parentem iudicabat, quem publicae religionis aemulum
noverat.
[3] Itaque ambiguae aestimationis esse potuit, utrum magis fortem animum
gesserit an piam vocem emiserit.
[4] Sed neque patriae plus solito misertus, eam ductu et incitamentis suis
duarum gentium praedam exsistere coegit.
Dan
14.25.10 (p. 429,4 )
[1] Interiectis diebus Henricus Waldemaro,
sermonis invicem conferendi gratia se accedenti, cum Absalone solo in
tabernaculum suum perducto, epulum praebuit, ingenti magnatum frequentia
administratorum officio fungente.
[2] Quae cena, licet multigena ciborum varietate splenderet, aliquanto
tamen plus luxus in obsequiis quam epulis habuit, praesertim cum gloriae,
non usui serviretur.
[3] Clientela vero seorsum discubitu excepta.
Dan
14.25.11 (p. 429,10 )
[1] Post reditum suum Waldemarus, novarum
rerum casibus sollicitatus, intento ad sciendum animo, ubinam Henricum
necessariae collocutionis gratia obvium habere posset, atque ad id negotium
explicandum prudenti viro opus asseveraret, alii sibi claudicare equos,
alii parum cultis ungulis esse fingebant.
[2] Cunctis itaque metum excusationis astutia protegentibus, nemineque tam
periculosam legationem suscipere audente, Absalon forte, lignis ex more per
otium caesis, e nemore superveniens interrogatusque, an regiarum partium
legatum agere vellet, iturum se pollicetur.
Dan
14.25.12 (p. 429,18 )
[1] Igitur legendorum comitum optionem
habere iussus, potissimum necessarios ac sanguine semet contingentes
ascivit, consanguineam fidem alienae praeferendam existimans.
[2] Priszlavus quoque, potentissimi Sclavorum principis Nucleti filius,
quem, quod Waldemari sororem in matrimonio haberet Christianaeque
disciplinae sacris initiatus esset, pater iam pridem perinde ac insidias
sibi nectentem e conspectu suo summoverat, localis peritiae fiducia
propositae viae conductorem agere pollicetur.
[3] Huic siquidem tum rex ob bonae fidei experientiam, tum ob connubii
affinitatem magnam nobilium insularum partem fruendam concesserat.
Dan
14.25.13 (p. 429,27 )
[1] Profectus Absalon affatusque ducem,
cum apud eum pernoctare rogaretur, regem anxia suorum exspectatione
sollicitum longioris morae interpositione molestari oportere negabat.
[2] Praeterea classem sine portu esse asseverabat, undique ventorum
impulsui patentem.
[3] Cumque, festinationis ratione reddita, propinqua nocte equos abiturus
scandisset, quidam claro Saxonum loco natus, ultro adito duce, perituros
Danorum legatos, nisi comitatiores abscederent, querebatur, obiurgare
quoque eum vehementius ausus, quod illustrium virorum paucitatem tot
ingruentibus periculis incomitatam a se dimittere sustinuisset.
[4] Revocatis itaque comitum offeruntur auxilia; sed non minorem se Absalon
in recusando comitatu gessit, quam in pernoctationis egerat obsequiis
respuendis, gloriosius ratus suam ac sociorum salutem dubiis casibus
credere quam alienis armis protegere.
Dan
14.25.14 (p. 430,1 )
[1] Cumque haud procul tentoriis abesset,
Priszlavus, omnibus frenos succutere iussis: 'Si meo', inquit, 'ductu res
expedienda foret, comitum supplementum nostra paucitas non refugisset.
[2] Siquidem adversum pericula abundare industriae potius argumentum est
quam timoris indicium.
[3] Hoc enim probabilior est fortitudo, quo minus cum stoliditate
consentit; illa vero reprehensionem meretur, cui vires temeritas
administrat.
[4] Sed nunc exigere perquam deforme est, quod paulo ante oblatum acceptare
contempsimus.
[5] restat igitur, ut unicam salutis viam in pectorum ac virium nostrarum
fiducia reponamus spemque ex desperatione certissimam capiamus.
[6] AEmulanda itaque Danici sanguinis et nominis virtus, omnique studio
enitendum, ut aut nobis victoria reditum aut speciosa mors aeternum famae
pariat monumentum.
[7] At minime dubium, quin de transitu nostro hostes equina fecerint
vestigia certiores, nec magis ambiguum eorum reditum insidiis excepturos
esse, quorum adventum adesi callis indicio perviderunt.
[8] At mori vobis, commilitones, quam capi praestat.
[9] Capti enim occisi parentis mei poenas perinde ac eius interfectores
crudeli morte pendetis, fratresque mei paternis manibus per summam
cruciatuum acerbitatem vestro sanguine parentabunt.
[10] Aliquanto ergo satius est propriae virtuti spiritum impendi quam
alienae violentiae miserabiliter puniendum relinqui.
[11] Haec non proprii periculi metu, sed vestrae potius caritati consulendo
monuerim; eo enim sanguine oriundus sum, quem nulli Sclavorum attentandi
umquam ausus incessit.
[12] Per patrem vos optimum maximum perque illud Danorum celebre cunctis
gentibus nomen obsecro obtestorque, ne fiduciae et fortitudini
imbecillitatem atque ignaviam praeferatis.' Haec Priszlavus.
Dan
14.25.15 (p. 430,24 )
[1] Denique laeta omnium acclamatione
exceptus, nihil se de victoria ambigere asseveravit, cui militum alacritas
praesagio fuisset, praesertim cum omnis Sclavorum irruptio specie quam re
formidabilior exsistere soleat.
[2] Circa incessum vero id ordinis observari debere, ut iuvenes parum
armati medium inter milites equitandi locum tenerent, eorum utrimque
praesidiis muniendi.
[3] Ceterum militarium turmarum per binas acies distinctarum alteram ab
altera auxiliis invicem tutandam esse; quippe geminae cohortis specie
hostium animos labefactari posse.
[4] Praeterea clamabundos incedere variisque cantibus obstrepere iubet,
fiduciam, quae plerumque multitudini inest, simulaturos.
[5] Nec fortunae expers consilium fuit: siquidem in portum iis, ubi classis
acquiescebat, nullo incessente perductis, rex exspectantis more sollicitus
prolixamque legatorum absentiam cura ac maestitia prosecutus, dolorem ex
temeraria suorum emissione contractum religiosae lectionis officio
leniebat.
[6] Quibus redisse compertis, soporis blandimentis ob tristitiam dilatis
ocius aditum dedit.
Dan
14.25.16 (p. 430,38 )
[1] Inde ad Gudacram amnem navigatione
discessum.
[2] Cuius vadosus aditus haudquaquam magnarum navium capax exstabat, exiles
dumtaxat transmittere solitus.
[3] Itaque rex propter fauces, fixa ancora, sedem navigio conscivit,
magnitudinem eius parvitate amnis admittere nequeunte.
[4] Habilior classis, et quam fluviale profundum ferre poterat, Absalone
duce angustos amnis attentabat anfractus.
[5] Quo auctore eo loci perventum, ubi gurges diffusior ingentis stagni
speciem praeferebat.
[6] Has faucium angustias barbari crebra classe praestruxerant, hostem
transitu prohibituri.
[7] Quos nostri deturbare gestientes, profunditatis ignari, imperitae
navigationis errore vadosis locis affixere puppes.
[8] Quas dum profundo defectas ad loca navigatu facilia reicere cupiunt,
cum minus remigio liceret, passim in vada desiliunt manibusque foros
complexi remorum vices corporum viribus exsequuntur.
[9] In quos Sclavi, navigiis suis tamquam propugnaculis utendo, superne
tela librabant.
[10] Nec sic eos attentasse contenti, et ipsi saltim in vada delapsi,
comminus dimicandi locum petebant.
[11] Sed nostris strenue occursantibus, pari celeritate deserta ac repetita
sunt navigia.
[12] Ante alias binae Prizlavi rates subiere stagnum.
[13] Quarum alteram, qui vado institerant, tam frequentes insiluere, ut
media, fractis penitus lateribus, finderetur.
[14] Quippe dum avidius se ingerunt, multitudinis onere mediam rupere
puppim.
[15] Subsequente classe, deserta fugientium barbarorum navigia capiuntur.
[16] Vicorum quoque ripae iunctorum incendia peraguntur.
Dan
14.25.17 (p. 431,17 )
[1] Noctu redeunte Absalone, rex adhuc
insomnis diutinam eius moram angore et vigilia prosequebatur.
[2] Quo excepto gavisus, liburna sua, quod ob granditatem navigationi
inhabilis videretur, domum remissa, in aliquanto minorem se contulit, eaque
ad lacum devectus, Sunonem binis instructum navigiis in longinquos paludis
recessus praedatum mittit.
[3] Urbem quoque Rostock, oppidanorum ignavia destitutam, nullo negotio
perussit.
[4] Statuam etiam, quam gentis profana credulitas perinde ac caeleste numen
divinis honoribus prosequebatur, incendio mandavit.
[5] Post haec Henricum cum exercitu suo conserendi secum sermonis gratia
venientem praeparato ponte traiecit.
Dan
14.25.18 (p. 431,26 )
[1] Eodem tempore Nucleti filius
Pribislavus ripa altera superveniens, cum fratrem Priszlavum Bernardo,
cuius manu Nucletum occidisse fama fuerat, navigio communicantem aspiceret,
convicio lacessivit, impietatem obiciens, quod cum parentis sui
interfectore amice conversari sustinuisset.
[2] Contra Priszlavus bene de se meruisse eum, per quem patre sacrilego
careat, affirmabat.
[3] Sed neque se eius filium censeri velle, quem maximi sceleris parentem
exstitisse constaret.
Dan
14.25.19 (p. 431,33 )
[1] Interea, dum haec geruntur, subito
fama pertulit Rugianam Pomeranamque classem ex disposito convenisse, Danos
amni includere avidam.
[2] Igitur rex per Henricum necessariae discessionis admonitus, ne se
locorum angustiis implicari pateretur, protinus amne excessit.
[3] Cumque Sclavicae collectionis famam nulla adhuc indicia confirmarent,
insidiarum suspicione permotus, hostium calliditati invicem occurrere
statuit.
[4] Qui in occultos litorum sinus collati, si rex rura diriperet, classis
eius incursandae copiam explorabant.
[5] Quos ut opportunitatis simulatione protraheret, Magno cuidam
exurendorum litoralium vicorum curam demandat, militibus intra navigia
latere iussis, sciens profecto Sclavos ab universo Danorum exercitu
incendium peragi putaturos sicque promptiorem exercendarum insidiarum ausum
capturos.
[6] Nec secus, ac ratus est, hostile propositum fuit.
Dan
14.25.20 (p. 432,3 )
[1] Quippe Magno oppidis facem subiciente,
Rugiani, universas Danorum vires eo negotio occupatas existimantes, avidius
edendi propositi fiduciam rapuerunt, perinde ac eorum classem defensoribus
vacuam reperturi.
[2] Sed quorundam regis imperium ignorantium occursu maturius excepti,
incursandi studium repente fuga mutarunt.
[3] Quos cetera Danorum classis, certatim magnis remigii nisibus insecuta,
velocitate navigationis aequare non potuit.
[4] Cumque relevandae lassitudinis gratia aestum umbraculis leniret,
Lundensium pontifex, ceteris portum tenentibus superveniens, postquam medio
ferme diei tempore navigia velaminibus obducta conspexit, cunctis segnitiem
exprobrans: 'His', inquit, 'tumulis, commilitones, cum animi exercendi
sint, corpora sepelire gaudemus?'
[5] Quo dicto militibus diurnae quietis ruborem ingessit et regem desidia
obsessum torpentes militiae suae vires excitare perdocuit.
[6] Qui etiam ad pontificis vocem modesto indignationis genere permotus
simulque iusta desidiae suae reprehensione commonitus, cito hos tumulos
relinqui posse aiebat statimque, discussis tegminibus, hostile solum petere
properavit.
Dan
14.25.21 (p. 432,18 )
[1] Post haec circa australem insulae
plagam praedae in biduum actae; inde Walungiam navigatum.
[2] Ubi nuntiato Rugianorum occursu, cum quidam e Danis hastam suam, quo
commodius ea in acie uteretur, in conspectu sociorum aliquanta parte
curtasset, ceteri ipsius factum secuti, congestis in unum locum
putaminibus, ingentem brevi cumulum exstruxerunt.
Dan
14.25.22 (p. 432,23 )
[1] Sed interim apud hostes pacis, non
belli studia agitabantur.
[2] De qua acturus Domborus ad Danos dirigitur.
[3] Quibus ad naves digressis, ignem in litore accendit, cuius indicio se
legationem afferre monstraret.
[4] Sed Absalon, ne quis eum nave exciperet, vetuit, ne pax, quam petere
venerat, invicem a Danis affectari videretur.
[5] Ita Domborus, aliena rate non habita, propria classem petivit
Absalonemque per interpretem aggressus, ut se inter regem et Rugianos
faciendae pacis auctorem exhiberet, orabat, obsequium cum obsidibus
spondens.
[6] Contra Absalon, perinde ac eorum, quae ab ipso poscebantur, ignarus,
reponsionis loco desertas Danorum insulas numerabat, earum solitudinem
nuper sibi ab ipso exprobratam acri memoria prosecutus.
Dan
14.25.23 (p. 432,33 )
[1] Domborus orationem suam parum
competentibus responsis excipi per interpretem cognoscens: 'Ratione',
inquit, 'non vacat, pontificum optime, quod tuam ceteris opem in
advocationis petitione praeferimus.
[2] Siquidem eo nunc iustius ad tui nominis opinionem votis decurrimus,
quod quondam ad promerendam Danorum concordiam avi tui praesidiis
nitebamur.
[3] Eius nutu perinde ac regalibus edictis contenti fuimus.
[4] Quia vero filiorum eius nemo superest, supplices ad nepotis genua manus
tendimus, ne extra consuetae familiae seriem auxilia circumspexisse
videamur.
[5] Nec non pari industria in fratre tuo praetereundo, quamquam natu
praestet, usos nos esse constat.
[6] Tibi enim auctoritatis praerogativam honores, non anni, nec aetatis
privilegia, sed dignitatis ornamenta conciliant.
[7] Ante vero quam pacem domesticam bellis civilibus foedaretis, constantem
Danorum imperio fidem praestitimus.
[8] At postquam in vestra republica seditiosa suffragia adolevere regnique
affectatores armis instruere coepistis, propriae libertatis quam alienae
factionis studiosiores evasimus vestrique nominis quam pietatis desertores
esse maluimus.
[9] Sed et bellum vobis inferendo quid aliud quam ingeniis vestris
finiendarum simultatum causam praebere tentavimus idque efficere, ut nostra
arma excepturi mutua concordia indigeretis?
[10] Itaque secures vestras, civili sanguine madentes, in nosmet ipsos
convertimus bellaque vestra alienis quam patriae perniciosa fore maluimus.
[11] Siquidem adversarios vestros specie, re vera amicos egimus
caritatisque partes hostilitatis simulatione praebuimus.
[12] Etenim concordiam vestram magis quam spolia, piraticam a benevolentia
profectam exercendo, quaesivimus.
[13] Et nunc quidem opera nostra coeptorum deviis ac parricidalibus bellis
abstracti, merito tanti beneficii auctoribus gratulari debetis.
[14] Cur ergo, cunctis inter vos amice compositis, soli communionis vestrae
ianuas intrare non possumus, quarum ipsi claustra reseravimus, aditum
patefecimus?
[15] Cur ea factorum nostrorum prudentia, delicti vestri saluberrima
correctrix, a viris sapientia claris parum grata aestimatione colligitur?'
Dan
14.25.24 (p. 433,21 )
[1] Cumque finisset, adhuc Absalone
vastatas Daniae provincias supputante: 'Nil factum est', inquit, 'quod
homines patrocinii tui indigos ab illius clementiae sinu repellas, quam
nemo supplicum umquam difficilem habuit.
[2] Etenim repulsi identidem tuis genibus advolvemur, puerorum
perseverantiam imitaturi, qui, quo atrocius iratae matris verberibus
lacerantur, hoc avidius eius gremiis allabi nituntur.
[3] Quod si parum supplicii de nobis sumptum creditis, iram vestram, quoad
libet, cladibus nostris impune exsatiare poteritis.
[4] Vastentur licet agri, exurantur vici, evertantur urbes, trucidentur
populi, precibus vobiscum, non armis agemus, pro bello veniam quaesituri.
[5] Si sanguinem sititis, ultro iugulum gladiis vestris feriendum
praebebimus.
[6] Si servitium affectatis, quid deditione maius praestare poterimus?
[7] Quis autem tam efferae mentis, qui eius oblatoribus parcere praesto non
sit?
[8] Extremae autem dementiae est velle laboribus adipisci, quod otio possit
acquiri.
[9] Scio autem illud tibi succurrere, quod priore colloquio patriae tuae
vastitatem inter probra posuerim, ideoque te tam pertinaciter eius
solitudines aestimare, ne prius de pace agatur, quam totidem apud nos
vestris armis effectae fuerint.
[10] Ego vero iam pridem, sapientibus monitis insipienter usus, adversarii
partes secus ac expediret edocui, ignarus, quod auditori tam attento
praeceptor exstiterim.
[11] Nam rem puerilibus deliramentis consentaneam dixisse satius fuerat.
[12] Quod vero locutum me nunc paenitet, te etiam audisse piguerit.
Dan
14.25.25 (p. 434,1 )
[1] At si tunc intellectu digna tuis
auribus deprompsi, quae nunc quoque dicturus ero, pari mentis ratione
suscipito, eodem ingenio praesentia hauriens, quo prioris alloquii
documenta sumpsisti.
[2] Quo maiorem de nobis stragem egeritis, hoc minorem subiectorum numerum
militiae vestrae residuum facietis.
[3] Quid ergo aliud cladem nostram exercendo agitis, quam quod viscera
vestra viribus exinaniendo consumitis?
[4] Quod si parum adhuc nos punitos ducitis, hostibus vestris bello
proterendos obicite, aut morte nostra vindictae satietatem sumpturi aut
victoria rebelles sub iugum missuri.
[5] Victi namque parum maeroris, victores multum alacritatis vestris animis
ingereremus; utralibet ergo fortuna vestris successibus obsequeretur.
[6] Praeterea, si nos armis lacessere perseverabitis, casus efficere
poterit, ut stragem nostram alicuius vestrum fato luatis, cuius capite
totius Rugiae subiectionem emisse difficile fuerit.
[7] 'Talibus Absalon monitis invitatus Rugianorum vota apud regem sua prece
complevit.
[8] Rex acceptis obsidibus redit.