link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.16.1 (p. 395,37 )
[1] Igitur Sueno, desperatis malorum remediis, a piraticis periculis propulsandis ad cives usque cavendos curam retorsit, renovatisque suspicionibus, waldemarum occupare animum intendit, tamquam, altero sibi onustorum sublato, facilius reliquum aggressurus. [2] Quod insidiis quam bello commodius gerendum ratus, perinde ac coniugis dotem exquisiturus ad socerum iter instaurat interque delectos comites Waldemarum profectionis sequacem asciscit, quia domi eum tuto relicturus non videbatur, in carcerem Conrado servandum tradere cupiens. [3] Quem dolum Waldemarus, amicorum sibi complurium litteris indicatum, venienti Sleswicum regi, memoratis, quae pro eo fideliter ac strenue gesserat, cum exprobratione perfidiae palam obiecit. [4] Neganti in eum a se crudeliter esse consultum susceptos apices, abscisis indicum vocabulis, ostendit. [5] Meminisse deinde monet, ut praecipuam ei bellicorum manum conciliaverit, ut corpore adverso diras pro eo plagas acceperit, ut secum maiorem semper victoriae partem traxerit, egregiisque meritis suis gratiae loco dolum ac fallaciam erogari conqueritur. [6] Comitatum nihilo minus pollicetur, praefatus sciturum eum, peracta fraude, nequitiam sibi, non astum, effectui fuisse.

Dan  14.16.2 (p. 396,14 )
[1] Contra Sueno suspicionem levare summa dissimulatione tentabat; neque enim ad deponendam perfidiam tantae fidei meritis adduci poterat. [2] Irrevocabili itaque propositi pertinacia Stadium advectus, a praesule Bremorum Hartwico domo suscipitur. [3] A quo cum ulterioris viae ducem exposceret, non impetrato, Waldemarum, quem ei perfamiliarem sciebat, preces iterare compellit. [4] Quo pontifex clam vocato regii consilii commentum aperit, confessus se de industria negare, quod ei perniciosum adverteret. [5] Ut autem regi satisfacere videretur, dissimulata potestate, ductum ab Henrico, quod potentia ac dignitate praestaret, commonet expetendum, verum has preces suo Suenonisque et Waldemari nuntio committendas. [6] Quibus Henricus auditis, cum et regis dolum calleret et Waldemaro consulere vellet, quod a socero commodius accipere posset, frustra Suenonem a se flagitare respondit. [7] Abductum deinde Waldemari legatum, quam noxia mittenti precetur, edocet, ipsumque, ni redeat, apud Conradum extrema passurum denuntiat.

Dan  14.16.3 (p. 396,28 )
[1] Igitur Suenonis nuntius, collegarum utroque dimisso, Conradum accedens, nuntiat suspectos regem habere propinquos, quos, pridem inimicitias exercentes, connubii recentis affinitas concordes effecerit. [2] E quibus unum ei fraudulenter accitum in comitatum cessisse, quem apud ipsum novarum rerum metu vinctum haberi cupiat. [3] Praeterea procedendi gratia profectionis ei debere praestari ductorem. [4] Quaerente Conrado, quo pacto regem aemulus comitaretur, cessio, hostesne an commilitones fidem eius secutum asseruit. [5] Tunc Conradus, Suenonis consilium exsecratus, dedecere senem se inquit, quod iuvenis fugisset, admittere. [6] Nempe deforme vetulo esse de integritatis duce perfidiae fautorem evadere notamque, quam eatenus caverit, sub ultimum tempus sibi consciscere. [7] Malle igitur se generum filiamque cum nepote ex ea suscepto cruci suffixos videre quam fidei et sinceritatis opinionem, tot annis servatam, extremae aetatis infamia corrumpere alienaeque fraudis propositum impiissimi favoris prosequi nutrimento. [8] Tum demum affuturum se subsidiaque laturum, si gener, omissa fraude, palam, quos metuat, impetat. [9] Ad huius vocis nuntium Sueno rubore perfusus, ulterioris viae tutatore negato, in regnum revertit.

Dan  14.16.4 (p. 397,5 )
[1] Brevi morarum processu, Kanuto et Waldemaro Wibergi moram habentibus, occulto traiectu in Fioniam e Sialandia accessit, confisus inopinatos prendi posse. [2] Detecto dolo, mandat utrique allocutum se eos, non occupatum venisse; suspiciones deponant, quas falso conceperint. [3] Illi, indiciis dolum praecurrentibus, eius de se propositum speculati nihilque iam bonae spei ex regis promisso capientes, Iutorum suffragiis regium sibi nomen consciscunt. [4] Tunc rex apud Othenas (nam eo forte loci deverterat), contractis in regiam militibus, nunc singulos, nunc universos artius percontari coepit, qua fide praesens bellum ingredi vellent. [5] Respondentibus alacriter, non contentus simplicitate promissi, sacramenti fidem efflagitat.

Dan  14.16.5 (p. 397,15 )
[1] Illatis sacris, Suno, sive vetusta Waldemari caritate sive privato iniuriarum dolore permotus, regia solus excedit. [2] Emissi, qui eum revocarent, causam tam subitae egressionis efflagitant. [3] Rogatus regredi, ob paternae villae ereptionem conqueritur. Rex restitutionem promittit. [4] Suno, seram hanc iustitiam inquiens, in adversis usurum se negat, quo in prosperis fraudatus fuerit. [5] Quamobrem potioris partis amplexu solitariam transitionem non veritus, ab iniurioso sibi rege salutari consilio descivit. [6] Itaque iustum defectionis titulum secutus, Waldemarum avitae paternaeque familiaritatis respectu transfugio petivit.

Dan  14.16.6 (p. 397,23 )
[1] Cumque Sueno, roborata suorum fide, in Sialandiam rediisset, consequenter ab aemulis Iutorum classem mutuatis impetitur. [2] Qui, tunc forte Roskildiae situs, Eskillum saepe dictum antistitem praesidiaque Scanorum accersit. [3] Quibus praesentatis, Petrum, cui pater Thorstanus erat, omnium consiliorum suorum arbitrum, qualiter rebus consulendum esset, interrogat. [4] Is consultantem olim regem, qualiter tuto regnare posset, iussisse fertur, ut aut equestrem plebeiumque ordinem, quo se tutius adversum aemulos gereret, beneficiis impensioribus coleret, aut ab iis saltem ad propinquos placendi studium transferret eosque, sola contentus specie, re vera reges exsistere pateretur. [5] Si neutrum egisset, haud dubium, quin brevem regni usum habiturus esset, edocuit.

Dan  14.16.7 (p. 397,33 )
[1] Rex vero, neque salubritatem consilii neque sapientiam responsi debita animi sententia prosecutus, utilissimos monitus deliramentorum loco habuit. [2] Enimvero offusum iracundia animum salutaris aestimatio subire nequivit. [3] Concepti itaque furoris impatiens, quoad unum sibi scutum suppeteret, id se Petro oppositurum iuravit. [4] Tum Petrus: 'meum semper', inquit, 'pro te clipeum gessi, sed vereor, ne cito cunctis scutorum tuorum copiis opus habiturus sis.' [5] Quod rex avare dictum existimans percontatur, num adhuc satur esset. [6] Respondit saturum se, sed vereri, ne satietatem parum salubris digeries sequeretur. [7] Tunc quoque, quid facto opus esset, rogatus, in Scaniam migrandum edocet; tutiores illic vires, in Sialandia pauciores amicos quam hostes esse. [8] Praeterea Iutos haud facile insecuturos, Fotensis adhuc pugnae memoria trepidos. [9] sin autem in Scaniam praevenerint, gentis adversum eum auxilia contracturos, quam si petere supersedisset, ad aemulos defecturam non dubitaret. [10] Quem Sueno secus aestimaturum inquit, nisi Waldemarum, cuius concubinarii filii paedagogum ageret, penatibus suis parsurum speraret. [11] Aliorum vero bonis, si patriam hosti cessissent, nullum peculiaris amicitiae beneficium praesidio futurum.

Dan  14.16.8 (p. 398,13 )
[1] Ita alieno consilio spreto, proprium amplexatus, Roskyldiae hostem opperiri constituit. [2] Rarescentibus alimentis, regios vicos complures comparandi sumptus gratia venditabat. [3] Tandem multi ruris absumpto pretio, cum exercitum nimiis impensis onerosum dimissurus videretur, Eskillus, defectionem providens, artem excogitavit, qua periculum ad fructum converteret. [4] Primum enim ampla defectionis praemia ab adversariis occulte paciscitur. [5] Mox cum conterraneis regem accedens, alimentorum inopiam queritur; dimittat, precatur, quos pascere nequeat, praesertim pietatis ac necessitudinis iura violaturos, si in cives ac propinquos ex adverso contractos pugnatum issent. [6] His dictis tamquam defectionis ratione reddita, cum cohorte Scanica regia excedit, subiungente Suenone dignum eum, qui defectionis poenas capite lueret. [7] Sed hunc regis furorem sanior arbitrorum sententia propulit, imminentis belli auspicia scelere et sacrilegio prohibentium esse sumenda.

Dan  14.16.9 (p. 398,26 )
[1] Iamque rex, maiore exercitus parte dilapsa, fugam meditabundus cum reliquiis copiarum Falstriam versus contentius pergit, ignorantibus etiam arbitris, quo proposito tam remotas ab urbe partes accederet. [2] Quem ubi de fuga cogitare compertum milites habuere, ne sine proelio vincerentur, orantes, victoriam, si redeat, spondent. [3] Praeterea scire iubent eos sibi milites esse, qui crebro parva manu ingentes hostium copias superaverint, neque paucitatem vereri debere, quam toties in suis victricem aspexerit. [4] Quin etiam ultimi dedecoris esse fortunam suam ante fugae quam bello permittere eosque, qui vinci possent, ultro victores efficere, alieno metu quam suis viribus fortiores. [5] Monent deinde, ne ex strenuo rege timidus militum desertor evadat, ne unius fugae dedecore tot victorias suas maculare sustineat. [6] Cuius perseverantiam a proposito reflectere nequeuntes, amaris eum conviciis insequuntur. [7] Nec deformitatem ei peregrinationis exprobrasse contenti, etiam contumeliae damnationem iunxerunt.

Dan  14.16.10 (p. 399,1 )
[1] Deinde mutua semet adhortatione firmantes, bello hostibus occurrere statuunt; fore enim, ut eorum multitudo, passim ac dissolute instandi cupiditate procurrens, sparsum militiae genus sequendo facile a paucis intercipi posset. [2] Praeterea arma sibi et equos suppetere, nihilque tot viris in unius meticulosi ducis absentia nocuisse fortunam. [3] Ita sibi fortitudinis robur ingenerantes, regii dedecoris notam militari spiritu redimere gestiebant Diu itaque exspectato hoste nec viso, Petrus solvendum agmen salutique consulendum admonuit, perquam stultum affirmans proelium absque duce capessi. [4] Quippe Iuti, suenonem de industria cessisse rati, insidiarum metu tardius incedendum duxerunt. [5] Tunc Sialandenses, quod indigenae essent, ceteros commilitonum ductu ac commeatibus prosequebantur, nec cuiquam ex tanto grege perniciosus ad patriam reditus exstitit. [6] Sed eorum postmodum plerisque paci transitio fuit; nam et fides regibus data et amicitia pariter obsequio quaesita. [7] Ulf et Thorbiornus, spectatae in regem fidei, cum hoc veniae genus in probris ducerent, domi suae comprehensi Suerconique regi in custodiam traditi, exsilio capita quam hosti dedere maluerunt. [8] Horum siquidem excellentis constantiae animus plus gloriae in vinculis quam libertatis in defectione constituit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek