Dan
13.9.1 (p. 360,10 )
[1] Hibernis itaque per quietem exactis,
recidiva belli tempestas efferbuit.
[2] Nam Nicolaus occasivum Daniae militem contrahebat, Ericus, Christiarni,
splendidissimo inter Iutos loco nati, promissis evectus, Orientis auxilia
pugnae comparat.
[3] Is, Magni odio a Nicolao dificiens, enixe se Erico affuturum
spoponderat.
[4] Petrus vero, Roskyldensium pontifex, Ericum corpore, Nicolaum animo
comitabatur, metu alterum, alterum caritate complexus.
[5] Sed Haraldi favor inter ruborem et odium varie fluctuatus est: ut enim
Nicolai castra verecunda pudoris meditatione vitabat, ita, fratris
praelationem perosus, militiam eius invidia detrectabat.
[6] Itaque partes eius cum duobus spectatae indolis filiis specie magis
quam benevolentia prosequebatur; neque enim ei parcius adversum germanum, a
quo se in regni petitione superatum videbat, quam in fratris interfectorem
odium erat.
Dan
13.9.2 (p. 360,22 )
[1] Interea Christiarnus, necessariorum manu
contracta, acie regem aggredi statuebat.
[2] Cuius Nicolaus non solum defectione, sed etiam hostili molitione
comperta, copias, quas adversum hostes contraxerat, inter navalem
terrestremque partitur exercitum.
[3] Quin etiam Christiarnum acie excipere parat, Magnum classi praefectum
Erico obvium destinat.
[4] Iam vero Ericus ad insulam, cui Syra nomen, appulerat.
[5] Quo ignorato, Magnus, aura quam eventu prosperior, ab Arusia solvit,
navigiisque aliis alia praecurrentibus, sparsa incompositaque classe
processit.
[6] Cuius Ericus adventu praecognito, scapha exceptus, nunc singulos, nunc
universos classis suae magistros maximeque Petrum et Haraldum, quorum
dubiam suspectamque fidem habebat, impensioribus pugnae hortamentis
sollicitat.
[7] Neque enim repente cum tota Magni classe manum conserere cupiebat, sed
navigia, ut cuique celeritas cursum dederat, accedentia singillatim
nautarum internecione vastavit.
[8] Quorum Magnus eminus pericula speculatus, confestim demisso velo,
navigium suum ancorae quam aurae credere praeoptavit disiectamque pelago
classem lituo recinente contraxit.
[9] Igitur ignavis fugam, fortioribus pugnam apprehendentibus, Ericus, cum
navium numero praestaret, artissimo earum contextu hostem conclusit ac
veluti classe classem obsedit, atrocitatemque pugnae augebat necessitas.
Dan
13.9.3 (p. 361,1 )
[1] Cumque Iutenses neque victoriae
facultatem neque fugae copiam fortunae suae suppetere viderent, duci quam
sibi consulere praeoptantes, salutem eius propriis servavere periculis.
[2] Quippe consertissimae classis cuneum irrumpentes.
[3] quia victoriam Magno praestare non poterant, victo fugam quaerebant.
[4] Nam eidem myoparonem ingresso veluti quandam elabendi semitam securis
periculorum animis struebant.
[5] Quo dilapso, nihilo minus pugnandi pertinaciam retinentes, aut morte
aut captione finivere bellum.
[6] Cumque victores spoliis devictae classis incumberent, inter egestam
navigiis praedam quendam velo implicatum conspiciunt.
[7] Cuius ex deformitate latebrae formidinem aestimantes, protinus ob
ignaviam eum laqueo consumpserunt, uti foedo mortis genere spiritum
redderet, quem pugnae fortiter impendere dubitasset.
Dan
13.9.4 (p. 361,12 )
[1] Interea Christiarnus, manu cum Nicolao
infeliciter conserta, per ingentem suorum stragem capitur et in ostii
Sleswicensis ergastulum relegatur.
[2] Ericus vero, recentis pugnae successu elatus, sed eorum, quae circa
Christiarnum gerebantur, ignarus, potiendae Iutiae spe mare Lymicum classe
complevit.
[3] Ubi cum, expositis incaute copiis, et Christiarni fugam et regis
adventationem nuntio didicisset, plus amici fortuna concussus quam propria
recreatus, recepto milite, reverti maturavit.
[4] Ex cuius agmine complures, tardius navigia repetentes, ab imminenti
regis exercitu trucidantur.
Dan
13.9.5 (p. 361,20 )
[1] Hunc eventum secutus Haraldus ad
Nicolaum occultis se promissionibus invitantem defecit.
[2] Plus siquidem indignationis ex Erici dominatione quam irae ex Kanuti
internecione conceperat, eique frater fratris oppressore onustior erat.
[3] Quin etiam Magnus, ut laetum suae militiae incrementum, ita tristem
hostili defectum aspiciens, fraterni commilitii societatem labefactare
tentabat.
[4] Haraldum itaque, quem Erici partes dubia fide secutum noverat,
promissis dignitatis incrementis urgebat.
[5] Nam et Haraldus, quamquam iram obsequio tegeret, incitatiore odio
adversus Ericum quam Erici impugnatorem ardebat.
[6] Itaque non solum eius arma deseruit, sed etiam, quo validiorem Nicolao
opem impenderet, castellum, quod in Roskyldensi suburbio molitus fuerat,
impensiore munimento vallavit, invidiam fraterna praelatione conceptam
perfidia defectionis exsatians.
Dan
13.9.6 (p. 361,32 )
[1] Idem cum Ericus magna Sialandensium manu
per obsidionem clausisset vallique firmioribus obstaculis conatus suos
admodum interpellari videret, a Saxonibus, qui Roskyldiae degebant,
tormentorum artificia mutuatus, domesticas vires externis cumulavit
ingeniis.
[2] Quippe nostri, rerum adhuc militarium rudes, raro talium usu callebant.
[3] Primum itaque saxum, parum vegeto iactu machinamento egestum citraque
valli propinquitatem collapsum, ludibrio castrensibus fuit.
[4] Siquidem, irrisa tormenti vi, ulteriores eius impulsus irritos
augurabantur.
[5] Secundum, incitatius actum ac mirifico cuidam tecto superne impactum,
pondere et incussu suo funditus penetralia transverberavit aedemque magno
cum fragore collisit.
[6] Quae domus, fundamenti loco lignea tantum base subnixa eidemque velut
cardine imminens, levi attactu quamlibet in partem circumagi poterat.
Dan
13.9.7 (p. 362,6 )
[1] Quo viso, Haraldus, fiduciam, quam ex
primi iactus defectu conceperat, in secundi processu deponere coactus, cum
neque se domi obsidionem laturum neque foris auxilia accepturum speraret,
noctu maritima aggeris parte perfracta, quod ab hoste neglegentius
obsideretur, equos per praerupta demissos pedes cum suis insequi coepit.
[2] Cumque totis in castris tumultus exoriretur, citato acrius equo
comitibusque, ut Haraldo occurreretur, de industria vociferari iussis, non
Haraldus, sed Haraldi insecutor creditus, inter medios perstrepentium
globos facilem fugae meatum habuit.
[3] Itaque non minus fictae fugientium voces quam temporis habitus hostium
existimationem fefellisse creduntur.
[4] Fuere tamen ex Theutonibus, qui hunc in ipso fugae procursu sagittis a
se confixum assererent.
[5] Ita vafri ingenii dux obsidionem arte, periculum calliditate
frustratus, reperta rate, Iutiam petit.
[6] Quem Nicolaus perinde ac partibus suis in Syalandia propugnantem non
solum regali beneficentia prosecutus, sed etiam primis inter amicos
honoribus veneratus est.
[7] Nec tamen suspicione vacua familiaritas fuit; quippe et repentina
fratris desertio et subitaneus transfugae notabatur adventus.