link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  12.3.1 (p. 332,23 )
[1] Huic Ericus natu proximus, e Suetia revocatus, magno omnium favore sufficitur. [2] Huius aetas periclitanti populo labentis annonae subsidia reparavit, segesque tempestivi imbris beneficio visitata convaluit. [3] Nam regnante eo agrorum habitus ad tantam ubertatem excessit, ut singuli cuiuslibet annonae modii totidem denariis permutarentur. [4] Sed et continuis regni ipsius annis eadem agris ubertas incessit. [5] Quo evenit, ut non solum ex morum, sed etiam temporum placidissimo usu Boni cognomen acciperet. [6] Tunc plane penuriae copia, inopiae successit abundantia. [7] Huius viri virtutes summatim cognoscere taedio non sit.

Dan  12.3.2 (p. 333,1 )
[1] Nam praeter ingentia animi decora singularibus naturae incrementis evectus, admirabili corporis magnitudine eo proceritatis excesserat, ut ceterorum vertices humeris superaret. [2] Nec longitudini inconcinna soliditas fuit, ut totam eius compagem exactissimo naturae ingenio excultam elaboratamque putares, quae corpori granditate conspicuo consentaneum virium habitum conciliavit. [3] Igitur ut corpore nullum, ita nec robore parem habuit, cum staturae laude egregia quoque vigoris ornamenta sortitus. [4] Hastae aut lapidis iactu sedens stantes vincebat, neque illi situs, quo minus fortitudinis suae experientiam ederet, officere potuit. [5] Eodem corporis situ ex robustissimis duos lucta aggrediebatur, dumque alterum attrectaret, alterum genibus compressum urgebat nec ante destitit, quam prius hunc, deinde illum pedibus subiciendo amborum manus post terga vinciret. [6] Nec minori robore funiculorum certamen exhibuit. [7] Quippe unum dextra, alterum sinistra continens eorum extrema quattuor praestantibus robore ex adverso distrahenda commisit. [8] Quibus eum nequicquam sede sua detrahere laborantibus, ipse funem utrumque modo dextra, modo laeva corripiens ingenti fortitudine effecit, ut aut tenentibus restim excuteret aut eosdem ad se magnopere renitentes attraheret funemque ducere nequeuntes sequi cogeret.

Dan  12.3.3 (p. 333,18 )
[1] Eidem quoque speciosissimus vocis habitus fuit. [2] Siquidem contiones non solum praestanti facundia, sed etiam tanta pronuntiationis amplitudine celebrabat, ut in actionibus non solum a prope stantibus, sed etiam a procul positis liquido exaudiretur. [3] Praeterea ad conciliandam sibi popularium benevolentiam in extrema actionum suarum parte mandati loco subnectere consueverat, ut viri coniuges suas ac liberos, nec non et servos, cum primum domos redissent, sub eius titulo consalutationis officio prosequerentur, suum se cuique ius servaturum promittens communemque cunctis in exhibendo aequitatis cultu debitorem affirmans.

Dan  12.3.4 (p. 333,27 )
[1] Nec mansuetudinis spiritus regis fortitudini defuit, qui, ut crudelitatis alienus, ita socordia vacuus, medium inter desidiam ferociamque temperamentum teneret. [2] Eiusdem quoque severitas benignissime popularibus affuit. [3] Ne enim potentum avaritia aequitatis vinculum labefactaret petulantiaque iuris hebetudinem pareret, insolentiae rigorem opposuit et, quo plus a perversis loco distitit, hoc magis per imperium nocuit. [4] Quippe, cum a popularium oppressoribus parum per absentiam timeretur, eosdem subita satellitum manu interceptos suspendio consumendos curavit. [5] Quo facto quid aliud quam iniuriae pondus arborea lance pensavit? [6] Quamobrem maioribus formidolosus, minoribus percarus evasit, cum hos paterna indulgentia, illos regia severitate insequeretur.

Dan  12.3.5 (p. 334,2 )
[1] Verum hunc corporis eius animique fulgorem sola libidinis vis taetris intemperantiae maculis obscurabat. [2] Siquidem coniugalis copulae taedio Veneris usum pelicum cubiculis intentum habuit, quamquam ei fortuna uxorem forma ac moribus conspicuam sociasset. [3] Nec defuit Botildae tolerabunda mens ad insolentiam mariti sustinendam. [4] Puellas siquidem, quas ab eo adamari persenserat, maternae dilectionis officiis prosequebatur easque, quo promptius mariti studiis indulgeret, quoad vixit, inter pedissequas habuit. [5] Quarum ut formam quoque concinniorem efficeret, saepenumero capitis earum cultum propriis manibus exhibebat, cumque abunde foret iram abiecisse, addidit caritatem, et quia sua specie non potuit, aliena marito placere voluit virique in iis affectum colere quam laesionis suae vindictam agere praeoptavit, ne clarissimum ducem turpitudinis reum ageret. [6] Etenim amoris sui raptrices officiis quam odiis insequi speciosius duxit. [7] Itaque non solum mariti flagitium dissimulatione texit, sed etiam absque respectu pelicatus odium merentibus gratiam erogare sustinuit, veneratione contemptum, obsequiis iniuriam pensans, eoque facto clarissimum muliebris patientiae exemplum praebuit. [8] Quin etiam singulari moderationis beneficio posteritati insignem nominis sui memoriam commendavit.

Dan  12.3.6 (p. 334,19 )
[1] Fuere Erico filii Haraldus, Kanutus et Ericus; sed primus concubina, secundus matrimonio, tertius adulterio ortus proditur. [2] Filias quoque complures ex concubinatu habuit, quarum unam Haquino cuidam, Beronianae necis ultionem pollicito, praemii nomine nuptum dedit. [3] Frater siquidem Erici Bero, Holsatiis Dytmersisque subactis, eo loci, ubi Wermundi filium Uffonem cum duobus Saxonicae gentis lectissimis manum duelli nomine conseruisse proditum est, munitionem inhibendae defectionis causa molitus, vallo fossaque insulam cinxit. [4] Cuius dominationem popularium quidam privatim perosus, contionantis latus hasta transfixit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek