Dan
10.6.0 (p. 274,17 )
[1] Post haec Thyra, Danicae maiestatis
caput, absumpta est.
[2] Cuius corpus Haraldus amplissimo funere elatum magno cum omnium
plangore non longe a patris tumulo sepulturae mandavit.
[3] Neque enim tam acri iactura cuiusquam penates maeroris expertes esse
poterant, privato funere publicam patriae fortunam exspirasse credentes.
[4] Ubi nunc quoque sacrarium perspicere est, duorum coniugum socialibus
bustis intersitum.