link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  10.20.1 (p. 299,6 )
[1] Interea Kanutus ob graves militiae labores adversa valetudine pressus, cum se corporis firmitate defectum ac mox spiritu cariturum animadverteret, convocatos proceres non nisi bello confecto domos reverti iussit, haud dubie victoria potituros, si funebri eius lecto humeros in acie subiecissent atque inter primos proeliantium globos ducis nomine corpus suum exanime praetulissent idque, fugato hoste, quo clarius cinerum suorum monumentum exstaret, apud Rothomagum, promissa indigenis libertate, sepulturae mandarent; facile usuros condicione Gallos, si illico hostem finibus suis excessurum cognoscerunt parvoque impendio grandi patriam metu liberare quivissent. [2] O immensam perituri regis industriam, quae suis in ultimas rerum angustias devolutis disciplina quam spiritu vividior affuit!

Dan  10.20.2 (p. 299,17 )
[1] Enimvero superstitum salus decedentis ingenio stetit. [2] Nam corpus eius funebri lecto a militibus in acie praelatum ad Danorum usque victoriam veluti viva adhortatione profecit, ut non minus exstincti quam superstitis fortunae pondus inesse crederes. [3] Cui mox sepulturam, discessuros se pacti, a Rothomagensibus expetiverunt. [4] Rapuere condicionem hostes cineribusque eius in urbe sua acquiescendi locum dederunt. [5] Ita milites suscepti monitus ratione pugnam, pactionem, sepulturam atque exsequias prosecuti, fato functum humeris suis regem in acie praetulerunt, victoresque, funerato eo, sumptis tantum commeatibus, ad propria reditum habuerunt.

Dan  10.20.3 (p. 299,26 )
[1] Hunc Kanutus exitum habuit, quo nemo nostrorum regum, tametsi plura alii victoriis illustraverint, splendidior fuit. [2] Adeo enim operum eius magnitudinem propitiae famae fides auxerat, ut, quos rerum gestarum gloria pares habuerat, amplitudine claritatis excellat. [3] Cumque aliorum splendorem ignorantiae obscuritas ac vetustatis robigo perederit, huius decus, longa famae usurpatione subnixum, perpetuis memoriae fructibus revirescit, siquidem sanctitate ac fortitudine instructissimus non minus religionem quam regnum proferre curae habuit. [4] Quippe cum bellicis late titulis inclaruisset, placidiore studio usus, ex fisco suo compluribus in locis privatorum clericorum convictu instituto, cellularum frequentiam novis conventiculis auxit sacrorumque venerationem, quam maximam semper exhibuerat, regiarum opum impendio stipendiis multiplicavit. [5] Monachalem quoque ordinem uberiorem reliquit, ne ferociae propior quam pietatis officiis videretur, aequam sibi utriusque laudem adicere cupiens. [6] Cuius studii industria ad tantum claritatis lumen accessit, ut, cum fortissimorum regum bellica virtus antiquitate exoleverit, eius famam gloriae quaestu opulentissimam tenacissima posteritatis agnitio comprehenderit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek