link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  10.17.1 (p. 291,31 )
[1] Igitur Kanutus, sex praepollentium regnorum possessor effectus, eximio sui fulgore etiam Romanum illustravit imperium. [2] Enimvero eius principi Henrico filiam Gunnildam nuptum tradidit, eundemque, paulo post Italica consternatione perculsum, auxilio prosecutus, pristinae fortunae, pressa rebellium conspiratione, restituit. [3] Inde reversus Haraldum natu maiorem Angliae, Daniae Kanutum, Norvagiae Suenonem, quem ex Alviva sustulerat, absque ulla maiestatis suae deminutione praefecit. [4] Nam etsi tres provincias totidem filiorum regimini tradidit, nihilo minus sibi trium imperium reservavit neque summam penes alium consistere voluit. [5] Praeterea teneris adhuc ducibus in officiorum tutelam fortissimorum praesidia sociavit.

Dan  10.17.2 (p. 292,1 )
[1] Post haec Hestritha, filium Suenonem enixa, subolis intercessu viro fratris gratiam conciliavit. [2] Benevolentiam enim, quam Kanutus perfidis Ulvonis meritis denegavit, consanguineae sibi prolis respectui tribuendam putavit. [3] Quin etiam sororem Anglorum satrapae Godowino nuptiis iunxit, gentem genti animis atque affinitate conserere cupiens. [4] Ex qua Haraldum, Biornonem Tostonemque ortos memoria proditum habemus. [5] At Caesar ex Gunnilda filium aeque fortuna ac vocabulo Magnum suscepit, a quo illustrium Theutonicorum imagines splendidaque Germaniae lumina successionis serie pullulasse produntur.

Dan  10.17.3 (p. 292,9 )
[1] Eo temporis Guthscalcus Sclavicus, eximiae indolis adolescens, commilitium regis stipendia meriturus accessit. [2] Is a Pribignevo patre, Christiani cultus amantissimo deficientemque a religione Sclaviam nequicquam revocare conante, praeter nationis suae morem percipiendae litterarum disciplinae gratia doctoribus traditus, ut eum a Saxonibus potiendae Sclaviae cupidis interemptum cognovit, efferatum ingenium leni studio mitescere passus non est. [3] Repente enim armis scholam mutavit, et, ne alienigena ingenii exercitatione patrios ritus pigrius prosequeretur, litterarum cultum in tirocinium vertit, omissoque doctrinae studio strenui vindicis quam ignavi discipuli partes agere maluit, audacter quam industrie animo uti satius autumans. [4] Itaque naturae magis quam praeceptoris monitis obsecutus, parta tandem ultione, Kanuti commilitium expetivit. [5] Ita adolescentis mens, in ipso doctrinae limine saevitiae stimulis intercepta, studiosae rationis elementis ingenitum sanguini suo rigorem expugnare non potuit.

Dan  10.17.4 (p. 292,22 )
[1] Eodem tempore apud Daniam sacrorum antistites aliis alii successisse traduntur. [2] Nam Gerbrando substituitur Avaco; Othynkarus iunior Ripensis pontifex creatur.

Dan  10.17.5 (p. 292,25 )
[1] Ceterum Kanutus, tria praememorata regna circuiens, clientelam suam, sex millium numerum explentem, sexaginta navigiis cultius apparatis eorumque quolibet centenos armatos capiente distinxit. [2] Eandem, aestate pro tuendo imperio excubantem, hieme contuberniis discretam alere consuevit. [3] Mensibus stipendia novabantur.

Dan  10.17.6 (p. 292,30 )
[1] A quo Ulvo, tempore, quo rerum auctor nobiscum immortalitatem suam partiri voluit, annuo feriarum circuitu repetito, apud Roskildiam convivialiter accersitus, postquam industriam temulentia vicerat, mersae nuper militiae cladem nocturnis laudum suarum cantibus celebrabat. [2] A quo rex suorum sibi pericula palam exprobrari iudicans, vehementis irae procursum adversum contumeliosum eius carmen destrinxit, indignum ratus eo conviva uti, cuius ductu se fortissimis propugnatoribus spoliatum cognoverat. [3] Igitur Ulvo, inter ipsa mensae sacra ab astantibus interfici iussus, praecipitis linguae iusta supplicia pependit. [4] Ita, dum aliena fata parum sobrie meminit, sua cecinit, siccatosque cupide calices proprii sanguinis liquore complevit. [5] Merito enim ex tam petulanti ingenio amaritudinem potius quam voluptatem percipere debuit, quod gloriae sibi loco arrogasset ductu suo praecipuis regis viribus ultimam incessisse iacturam. [6] Quo peracto, Kanutus violatae necessitudinis iniuriam ac sororis viduitatem duarum provinciarum attributione pensavit, quas eadem postmodum sacrosanctae Trinitatis aedi, praecipua apud Roskildiam veneratione cultae, decimarum nomine partiendas curavit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek