link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  0.2.1 (p. 6,3 )
[1] Huius itaque regionis extima partim soli alterius confinio limitantur, partim propinqui maris fluctibus includuntur. [2] Interna vero circumfusus ambit Oceanus, qui sinuosis interstitiorum anfractibus nunc in angustias freti contractioris evadens, nunc in latitudinem sinu diffusiore procurrens complures insulas creat. [3] Quo fit, ut Dania mediis pelagi fluctibus intercisa paucas solidi continuique tractus partes habeat, quas tanta undarum interruptio pro varia freti reflexioris obliquitate discriminat. [4] Ex his Iutia granditatis inchoamentique ratione Danici regni principium tenet, quae sicut positione prior ita situ porrectior Theutoniae finibus admovetur. [5] A cuius complexu fluminis Eydori interrivatione discreta cum aliquanto latitudinis excremento septentrionem versus in Norici freti litus excurrit. [6] In hac sinus, qui Lymicus appellatur, ita piscibus frequens exsistit, ut non minus alimentorum indigenis quam ager omnis exsolvere videatur.

Dan  0.2.2 (p. 6,16 )
[1] Huic etiam Fresia minor adiacet, quae a Iutiae prominentia subsidentium camporum ac gremii devexioris inclinata recessu maximos frugum proventus beneficio Oceani inundantis assequitur. [2] Cuius refluxionis vis plus utilitatis an periculi incolis afferat, ambiguum exstat. [3] Siquidem tempestatis magnitudine perruptis aestuariis, quibus apud eos maritimi fluctus intercipi solent, tanta arvis undarum moles incedere consuevit, ut interdum non solum agrorum culta, verum etiam homines cum penatibus obruat.

Dan  0.2.3 (p. 6,23 )
[1] Post Iutiam insula ad orientem versus Fionia reperitur, quam a continenti angusti admodum aequoris interiectus abrumpit. [2] Haec sicut ab occasu Iutiam, ita ab ortu Sialandiam prospectat, conspicua necessariarum rerum ubertate laudandam. [3] Quae insula amoenitate cunctas nostrae regionis provincias antecedens medium Daniae locum obtinere putatur, ab extimae remotionis limite pari spatiorum intercapedine disparata.

Dan  0.2.4 (p. 6,29 )
[1] Ab huius ortivo latere occasivum Scaniae media pelagi dissicit interruptio, opimam praedae magnitudinem quotannis piscantium retibus adigere soliti. [2] Tanta siquidem sinus omnis piscium frequentia repleri consuevit, ut interdum impacta navigia vix remigii conamen eripiat nec iam praeda artis instrumento, sed simplici manus officio capiatur.

Dan  0.2.5 (p. 7,1 )
[1] Ceterum Hallandia ac Blekingia ab integritate Scaniae ceu rami duplices ex unius arboris stipite promeantes Gothiae Norvagiaeque longae declinationis spatiis diversisque recessuum interstitiis adnectuntur. [2] Verum apud Blekingiam apta meantibus rupes mirandis litterarum notis interstincta conspicitur. [3] Siquidem a meridiano mari in deserta Werundiae petrosa porrigitur semita, quam binae lineae exiguo discretae spatio protractis in longum ductibus amplectuntur; inter quas medio loco planum factis ad legendum figuris undiquesecus exaratum ostenditur. [4] Quod licet adeo situ inaequale exsistat, ut modo montium alta proscindat, modo vallium ima praetereat, eodem tamen tenore litterarum vestigia servare dignoscitur. [5] Quarum significationem rex Waldemarus, sacri Kanuti fausta proles, admirationis causa cognoscere cupiens, misit, qui rupem permeantes patentium illic characterum seriem curiosiori indagatione colligerent ac postmodum virgulis quibusdam sub iisdem formarum apicibus adnotarent. [6] Qui ideo nihil ex iis interpretamenti comprehendere potuerunt, quod ipsa caelaturae concavitas, partim caeno interlita, partim commeantium adesa vestigiis, figuratae protractionis speciem obtrito calle confuderat. [7] Unde conspicuum est etiam petrinae soliditatis rimas diutino madore complutas aut sordium colluvione aut irrigua nimborum instillatione concrescere.

Dan  0.2.6 (p. 7,20 )
[1] At quoniam regio haec Suetiam Norvagiamque tam vocis quam situs affinitate complectitur, earum quoque, sicut et Daniae, partes ac climata memorabo. [2] Quae provinciae septentrionali polo subiectae Bootemque et Arcton respicientes ipsum frigentis zonae parallelum ultima sui porrectione contingunt; post quas humanis sedibus locum inusitata algoris saevitia non relinquit. [3] Ex quibus Norvagia saxei situs deformitatem naturae sortita discrimine rupibus infecunda ac scopulis undiquesecus obsita glaebarum vastitate tristes locorum salebras repraesentat. [4] In cuius parte extima ne noctu quidem diurnum sidus occulitur, ita ut continui solis praesentia alternos horarum dedignata successus utrique tempori pari luminis administratione deserviat.

Dan  0.2.7 (p. 7,30 )
[1] Ab huius latere occidentali insula, quae Glacialis dicitur, magno circumfusa reperitur Oceano, obsoletae admodum habitationis tellus rerumque veri fidem excedentium et insolitorum eventuum miraculis praedicanda. [2] Illic fons est, qui fumigantis aquae vitio nativam rei cuiuslibet originem demolitur. [3] Sane quicquid fumi huius exhalatione respergitur, in lapideae naturae duritiam transmutatur. [4] Quae res mirabilior an periculosior exsistat, in dubio positum constat, cum fluidam aquae teneritudinem tantus obsederit rigor, ut admotum quidlibet fumidoque eius vapore perfusum in lapidis proprietatem, forma dumtaxat superstite, subita conversione transmutet. [5] Ibidemque complures alii latices referuntur, qui modo crescentis lymphae copiis adaucti plenisque exundantes alveis crebras in sublime guttas iaciunt, modo torpentibus scatebris vix ab imo conspecti profundis subductioris terrae latibulis absorbentur. [6] Quo fit, ut exuberantes proxima quaeque spumarum candore conspergant, exinaniti nullo visus ingenio capiantur. [7] In hac itidem insula mons est, qui rupem sideream perpetuae flagrationis aestibus imitatus incendia sempiterna iugi flammarum eructatione continuat. [8] Cuius rei admiratio supradictis aequatur, cum tellus extremis subiecta frigoribus tanti caloris fomentis exuberet, ut ignium perennitatem arcanis instruat nutrimentis aeternumque fovendis ardoribus praebeat incentivum. [9] Huic etiam insulae certis statutisque temporibus infinita glaciei advolvitur moles; quae cum adventans scabris primum cautibus illidi coeperit, perinde ac remugientibus scopulis fragosae ex alto voces ac varii inusitatae conclamationis strepitus audiuntur. [10] Quamobrem animas ob nocentis vitae culpam suppliciis addictas illic algoris magnitudine delictorum pendere poenas existimatum est. [11] Huius itaque molis excisa particula, quantiscumque nodorum condulis obseretur, mox ut supradicta glacies terris avellitur, claustra custodiamque frustratur. [12] Stupet animus admiratione plenus, dum res inextricabilibus seris obsita ac multiplici impedimentorum perplexione conclusa sic molis, cuius pars erat, discessum insequitur, ut omnem observationis diligentiam inevitabilis fugae necessitate decipiat. [13] Est et illic aliud glaciei genus montium iugis ac rupibus intersertum, quod certis vicibus constat superioribus ad ima deiectis infimisque rursum ad superna reflexis versili quadam mutatione transponi. [14] In cuius assertionis fidem affertur, quod quidam, dum planum forte glaciale percurrerent, in obiectas voragines hiantiumque rimarum penita provoluti paulo post exanimes fuerint nulla glaciei rimula superstante reperti. [15] Quamobrem a compluribus existimari solet, quod quos fundae glacialis urna desorbuit, eosdem postmodum supinata reddiderit. [16] Illic etiam fama est pestilentis undae laticem scaturire, quo quis gustato perinde ac veneno prosternitur. [17] Sunt et alii fontes, quorum scatebra cerealis poculi proprietatem imitari perhibetur. [18] Sunt et ignes, qui cum lignum consumere nequeant, aquae mollitiem depascuntur. [19] Est et saxum, quod montium praerupta non extrinseca agitatione, sed propria nativaque motione pervolitat.

Dan  0.2.8 (p. 8,34 )
[1] Et ut paulo altius Norvagiae descriptio replicetur, sciendum, quod ab ortu Suetiae Gothiaeque contermina aquis utrimquesecus Oceani vicinantis includitur. [2] Eadem a septentrione regionem ignoti situs ac nominis intuetur, humani cultus expertem, sed monstruosae novitatis populis abundantem, quam ab adversis Norvagiae partibus interflua pelagi separavit immensitas. [3] Quod cum incertae navigationis exsistat, perpaucis eam ingredientibus salutarem reditum tribuit.

Dan  0.2.9 (p. 9,5 )
[1] Ceterum Oceani superior flexus Daniam intersecando praetermeans australem Gothiae plagam sinu laxiore contingit; inferior vero meatus eius Norvagiaeque latus septentrionale praeteriens ad ortum versus magno cum latitudinis incremento solido limitatur anfractu. [2] Quem maris terminum gentis nostrae veteres Gandwicum dixere. [3] Igitur inter Gandwicum et meridianum pelagus breve continentis spatium patet, maria utrimquesecus allapsa prospectans; quod nisi rerum natura limitis loco congressis paene fluctibus obiecisset, Suetiam Norvagiamque conflui fretorum aestus in insulam redegissent. [4] Harum ortivas partes Skritfinni incolunt. [5] Quae gens inusitatis assueta vehiculis montium inaccessa venationis ardore sectatur locorumque complacitas sedes dispendio lubricae flexionis assequitur. [6] Neque enim ulla adeo rupes prominet, quin ad eius fastigium callida cursus ambage perveniat. [7] Primo siquidem vallium profunda relinquens scopulorum radices tortuosa gyratione perlabitur sicque meatum crebrae declinationis obliquitate perflectit, donec per sinuosos callium anfractus destinati loci cacumen exsuperet. [8] Eadem apud finitimos mercium loco quorundam animalium pellibus uti consuevit.

Dan  0.2.10 (p. 9,21 )
[1] Suetia vero Daniam ab occasu Norvagiamque respiciens a meridie et multa orientis parte vicino praeteritur Oceano. [2] Post quam ab ortu quoque multiplex diversitatis barbaricae consertio reperitur.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek