Caput XVI: Reditus in patriam et Finis Quintae Monarchiae
| Indhold | Dansk | [§ 1] Iacebam diu inter rupes omni sensu destitutus, magnas enim in cerebro turbas ciebant tam lapsus ipse, quam mira ista metamorphosis, qua brevi me e fundatore quintae Monarchiae in pauperem et famelicum Baccalaureum transformatum videbam. Et sane casus iste stupendus adeo ac poëticus erat, ut vel optime constituti cerebri compagem facile posset turbare. Interrogare igitur animum coepi, an vera essent, quae videbam, an vero somnium errantes luderet oculos. Defervescente non nihil aestu, postquam paulo ad me redire coepi, stupori succedunt dolor ac indignatio.
| Indhold | Dansk | [§ 2] Et sane, si revolvantur Annales ac Historiae tam remotioris, quam nostri aevi, vix exemplum tanti casus occurret nisi forte in Nabocodonosore, qui e maximo terrae Monarcha in feram, sylvis inerrantem, transformatus fuit. Eadem ego fortunae ludibria expertus sum: extorquentur mihi paucis horae momentis duo magna Imperia cum viginti fere Regnis, quorum solae umbrae ac vanae imagines supererant; Monarcha nuper fueram, iam scholarchae aut ludimagistri munus in patria vix sperare poteram: solis Legatus vocabar, iam vero ob inopiam famulum Episcopi vel Praepositi cuiusdam fore verebar: comites me nuper tenebant gloria, spes, salus, victoria, iam vero cura, miseriae, aegritudo, lacrymae, lamentatio. Denique quasi solstitialis herba paulisper fui: repente exortus sum, repente occidi.
| Indhold | Dansk | [§ 3] Ut brevi praecidam: dolor, indignatio, solicitudo, ira, desperatio tot in animo fluctus ciebant, ut modo
| Indhold | Dansk | [§ 4] Descendere igitur de monte per asperum istum et angustum callem, qui in Sandvicum ducit, conabar. At, cum profundis meditationibus distracta mens esset, identidem in itinere cespitabam: nam in contemplatione quintae istius Monarchiae totus animus defixus erat. Haec vanis imaginibus, recentibus tamen, pertinaciter adeo animo oberrabat, ut mentem mihi penitus excuteret.
| Indhold | Dansk | [§ 5] Et sane, iactura dignitatis ac potentiae tanta erat, ut nullis in patria emolumentis compensari posse iudicarem. Fingebam, Provinciae Bergensis aut, quod maius esset, totius Norvegiae Praefecturam mihi deferendam: at qualis compensatio? quale solatium tot Imperiorum nuper Monarchae ac conditori? Decrevi tamen, praefecturam, si qua forte mihi in patria offerretur, non omnino respuere.
| Indhold | Dansk | [§ 6] Postquam medium itineris emensus eram, pueros quosdam in conspectu habui, quos nutu ad me invitans, opem eorum implorabam his verbis: Ieru Pikal Salim, id quod lingua Quamitica denotat: monstrate mihi semitam. At pueri ad visum hominis, vestibus peregrinis amicti ac pileum radiis solaribus fulgentem gestantis, trepidantes, edito horrendo clamore, e rupibus se praecipitant, adeo ut tardius me incedentem, ac per rupium fragmenta saucios pedes trahentem occupent, horaque citius in Sandvicum veniant, ubi totum vicum terrore complent, sancte iurantes, vidisse se inter rupes errantem sutorem Hierosolymitanum, solaribus radiis coruscum et crebris suspiriis vulnus animi prodentem. Quaerentibus paganis, unde scirent, sutorem esse Hierosolymitanum, respondebant, me ipsum nomen et patriam indicasse. Errorem hunc natum coniiciebam e male intellectis verbis Ieru Pikal Salim. Totus hinc vicus commovetur, nemine de rei veritate dubitante, maxime cum nuper recocta esset fabula de isto ambulante sutore, idemque diceretur non ita pridem Hamburgi apparuisse.
| Indhold | Dansk | [§ 7] Inclinante ad vesperam die, cum ipse Sandvicum venerim, conglobatos in unum conspicabar totius tractus incolas, quos insitum mortalibus studium, inusitata noscendi, undique exciverat. Hi novum hospitem excepturi, ad radices montium diu suspensi steterant, statim vero ac loquentem me audirent, panico quasi terrore perciti, diffugiunt omnes, praeter unum senem, qui caeteris audacior, loco non movit. Hunc mox alloquor, rogans, velletne hospitio errantem excipere.
| Indhold | Dansk | [§ 8] Quaerebat ille:
| Indhold | Dansk | [§ 9] Admissus intra tecti limina, frigidam posco, qua sitim depellerem. Ipse mihi mox poculum zytho plenum affert, cum nec uxor, nec ancillae prae metu adesse sint ausae. Exhausto poculo, ac sitis ardore sedato, ita loqui exorsus sum: Vides hic hominem, diris iactatum procellis ac tot fortunae ludibria, quot nemo mortalium unquam subierit, expertum. Constat quidem, puncto temporis maximarum saepe rerum momenta verti; at ea, quae mihi acciderunt, omnem fidem exsuperant.
| Indhold | Dansk | [§ 10] Ad haec regessit hospes, sortem hanc esse diu errantium: quot enim vicissitudines, quot casus mille et sexcentorum annorum peregrinatio non pariat? Non cepi mentem illius, quocirca rogabam, quid per istos mille et sexcentos annos sibi vellet. Si fides, inquit ille, historiis sit adhibenda, iam mille et sexcenti anni sunt, ex quibus deleta fuit Hierosolyma, non dubito, vir summe venerabilis, quin tempore istius excidii aetate iam provector fueris: nam si ista, quae de te narrantur, vera sint, possunt natales tui ad principatum Tiberii referri. His dictis, obmutui, senem delirare putans, moxque indicavi, huic orationi Oedipo opus esse coniectore.
| Indhold | Dansk | [§ 11] At affert ille tabulam, in qua expressa erat imago Templi Hierosolymitani, rogans, ecquid multum ab archetypo aberret pictura. Hinc in summo meo dolore a risu non temperans, causam perplexi adeo sermonis rogo. Respondet ille: Utrum in errore verser necne, ignoro. Testantur huius loci incolae, te esse illum in historiis decantatum sutorem Hierosolymitanum, qui a Christi tempore totum orbem pererras. At, quo attentius te intueor, eo magis ad animum revoco veterem amicum, qui duodecim abhinc annis in apice huius montis periit.
| Indhold | Dansk | [§ 12] Ad haec verba dissipata oculorum caligine, veterem meum amicum Abelinum, cuius domum Bergis saepe frequentaveram, agnosco. In implexus mox ruo, collumque ipsius ambobus lacertis invadens, Teneone te, inquam, Abeline! vix hoc iam oculis meis, vix manibus credo: vides iam Klimium tuum, ex orco redeuntem; idem sum, qui ante hos duodecim annos in cavernam praeceps iverim. Ille insperato hoc phaenomeno confusus,
| Indhold | Dansk | [§ 13] Hinc, ut incredulitatem illius expugnarem, exserte partiteque recensebam ea, quae inter nos acta olim fuerunt. Quo audito, animi tandem nubes removetur, in amplexus mei ac lacrymas simul ibat, altum exclamans: Video iam ipsum hominem, cuius larvam me videre credebam; at, expone mihi, ubinam gentium tanto temporis spatio delituisti, et ubinam mirum istum et barbarum habitum nactus es.
| Indhold | Dansk | [§ 14] Tunc ego ordine omnia, quae casum meum insecuta sunt, pandere exorsus sum, attenteque ille perorantem audivit, donec ad planetam Nazar et arbores, loquela ac ratione praeditas, ventum sit. Tunc impatiens, Quicquid, ait, vel ineptire possunt somnia, vel fabricare insania, vel delirare temulentia, id omne in te promiscue conspicitur: crederem potius cum plebe nostra, in manus lemurum te cecidisse: nam verisimiles hae nugae plebeiae prae tuo itinere subterraneo videntur. Suppliciter orabam, ut patienter aures praeberet, donec telam orationis, quam exorsus eram, pertexerem, et impetrato silentio exponere pergebam, quae in subterraneis mihi porro acciderant, diversa quae expertus eram fata, et tandem, quod maximae, quae unquam in terris exstiterit, Monarchiae Conditor fuissem.
| Indhold | Dansk | [§ 15] Haec omnia suspicionem, quam de commercio meo cum Faunis aut Satyris conceperat, adauxerunt, crediditque, praestigiis eorundem me illusum, nubem pro Iunone amplexum. Et, quo certius exploraret incantationis aut veneficii huius effectum, aut quo usque deliria mea procederent, coepit de statu beatorum et damnatorum, de campis elysiis aliisque id genus rebus quaerere. Animadvertens ego, quorsum tenderet oratio: Non iniquo, inquam, animo istam tuam incredulitatem fero, cum narratio mea cuivis homini fabulosa ac poëtica videri debeat; ea enim, quae mihi acciderunt, portentosa adeo sunt, ut omnem fidem humanam proscribant. Iureiurando sancte testor, nihil a me fictum aut additum, sed cuncta, prout mihi evenerunt, simpliciter ac ingenue exposuisse. Ille vero in incredulitate sua perseverans petiit, ut aliquot dies quieti darem, cum speraret, interea temporis exsaevituras has in cerebro motas procellas.
| Indhold | Dansk | [§ 16] Postquam integrum octiduum in domo illius delitueram sat mihi quietis concessum iudicans hospes, ad lustrandam capitis insaniam, ad historiam itineris subterranei, cuius perpetuum interea temporis indictum fuerat silentium, relabitur. Sperabat tunc, in fumum abiisse quintam Monarchiam, cum subiectis viginti regnis ac principatibus, penitusque adeo evanuisse, ut ne minimi quidem oppidi aut vici imago remaneret. At, cum eadem qua singula, qua universa, et eodem ordine, me repetere audiret, cumque narrationis epilogo pertinacem hanc illi exprobrarem incredulitatem, ac insuper facta quaedam opponerem, quae ipse mihi concedere cogeretur, nempe, quod duodecim abhinc annis in cavernam praeceps ivissem, et quod ignoto ac peregrino cultu tandem in patriam rediissem, animi pendere coepit, nec, quid regeret, in promptu habuit. Attonitum iam, ac pedem retrahentem acriter urgeo, monstrando, longe absurdius itinere hoc esse hypothesin illius, de monstris ac lemuribus, antra montium inhabitantibus: nam mera haec esse somnia, ad aniles fabulas releganda, diversos vero magni nominis philosophos, concavam esse terram, et alium orbem minorem nostro contineri statuisse: veritatem huius sententiae experientia me edoctum, sensibus propriis obniti nequire.
| Indhold | Dansk | [§ 17] His tandem argumentis victus: Tua, inquit, constantia in affirmandis his, quorum fictio nullum tibi emolumentum aut, commodum afferat, indocilem meum animum iam plane expugnavit. Ita de veritate persuasus, narrationem hanc fusius integrare iussit. Mire illi placuit, quod de planeta Nazar narrabam, in primis de Principatu Potuano, cuius leges ac instituta normas aiebat, ad quas omnes Respublicae effingi deberent. Animadverterat, descriptionem optime concinnati Principatus, e turbidi hominis cerebro fluere non posse: dictata enim divina verius quam humana videbantur; quocirca, ne, quae audiverat, animo exciderent, in literas omnia, me dictante, misit.
| Indhold | Dansk | [§ 18] Postquam penitus iam convictum senseram, de me ipso solicitus, quid porro in isto rerum statu faciendum, aut quamnam in patria sortem, post tot in orbe subterraneo res gestas, mihi ominaretur, quarebam. Tunc ille: Suadeo, ut nemini mortalium hos casus aperias,
| Indhold | Dansk | [§ 19] Vestes mox subterraneas me abiicere iubet, cum novis commutandas: porro omnes, qui studio videndi sutoris Hierosolymitani accurrebant, ab introitu domus solicite arcebat, indicans, sutorem istum subito disparuisse. Attamen rumor iste per totam regionem brevi percrebuit, et omnes templorum suggestus, et pulpita praedictionibus, vaticiniis et imminentibus malis, hanc apparitionem secuturis, personabant. Nam dicebatur in Sandvicum venisse sutor Hierosolymitanus, irae coelestis praeco, populum ad poenitentiam hortaturus. Et cum eundo crescere soleat fama, variis additionibus interpolatur fabula. Ita nonnulli narrabant, mundi interitum praedixisse sutorem, terminumque S. Iohannis posuisse, intra quem omnia, nisi resipiscerent mortales, conflagrarent, et id genus alia. Tantos haec vaticinia motus in certa quadam parochia ciebant, ut rustici agros incultos relinquerent, cum ob mundi interitum nullam exspectarent messem. Hinc parochiae eiusdem Pastor Mag. Nicolaus, veritus, ne decimis, aliisque reditibus defrauderetur, paganis indicabat, in annum sequentem prorogatum esse diem extremi iudicii, quocirca non dubitaret, ad solitos labores redire. Et cum solis mihi et hospiti meo causa harum nugarum nota esset, perpetua nobis risui materia dabatur.
| Indhold | Dansk | [§ 20] Tandem, cum diutius in aliena domo delitescere nequirem, opusque esset, ut in publicum tandem prodirem, studiosum me Nidrosiensem, sanguine sibi iunctum, qui nuper in hanc provinciam diverterat, fingit hospes. Mox tanto ardore me Episcopo Bergensi, qua verbis, qua literis commendebat, ut Vir summe venerabilis primum scholae vacantem Rectoratum mihi tandem polliceatur. Munus istud ad palatum maxime mihi erat, cum statui isti, quo excideram, quodammodo convenire videretur. Nam scholae Rectoratus est imago ac simulacrum regii Imperii. Ferulae scholasticae saepe cum sceptris confunduntur, et cathedra thronus, sive solium non raro audit.
| Indhold | Dansk | [§ 21] At, cum diu nulla esset vacatio, et matura opus esset promotione, quo famem e labris abigerem, statui quicquid primum mihi oblatum foret, amplecti. Paulo post commodum moritur aedituus Templi Crucis, cui successorem me nominabat Episcopus. Ridicula videbatur promotio tot Imperiorum nuper Monarchae. At, cum homines nil magis ridiculos faciat quam paupertas, et stultum sit, aquam turbidam respuere, ubi sitis fauces tenet, munus hoc, gratiose mihi oblatum non recusans, quiete ac philosophice in eodem officio iam consenesco.
| Indhold | Dansk | [§ 22] Paulo post istam transformationem honestum mihi matrimonium offertur cum filia mercatoris cuiusdam Bergensis, nomine Magdalena. Placuit mihi virgo; at cum verisimile esset, adhuc vivere Imperatricem Quamae, verebar, ne Magdalenam ducens, polygamiae crimine me polluerem. At Dominus Abelinus, in cuius sinum, quicquid circa praecordia erat, effundere consueveram, scrupulum hunc damnavit, ac stoliditatem dubitationis tot argumentis evicit, ut virginem tandem istam thalami sociam mihi deligere non dubitaverim.
| Indhold | Dansk | [§ 23] Cum hac Magdalena
Ludvig Holberg Homepage