link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

| Indhold | -1 | +1 |

Ludvig Holberg (1684-1754), Niels Klim (latin, 1741), 15


Caput XV: Catastrophe

| Indhold | Dansk | [§ 1] Rebus tot stupendis peractis, classeque nostra navium Martinianarum accessione insigniter aucta, vela facimus in patriam, ubi reduces facti summa magnificentia, et qualem nunquam exaequarunt Romani, triumphum egimus. Et sane, rerum gestarum magnitudo tanta erat, ut nulla festivitas, nulla pompa nimia videri posset. Quid enim praeclarius, quid vero heroismo dignius, quam gentem nuper contemptam, et omnium insultibus expositam, in totius subterranei Orbis Reginam ac Dominam exiguo temporis spatio transformasse? Quid homini mihi, inter tot creaturas heterogeneas viventi gloriosius, quam generi humano istud asseruisse imperium, quod natura in reliqua animantia concessit?

| Indhold | Dansk | [§ 2] Magnificentia huius triumphi, quo occursu, quo favore omnium hominum, aetatum, ordinum exceptus fuerim, ne in operis quidem iusti materia, nedum huius tam recisi, digne exprimi potest. Ex eo tempore nova in historiis epocha statui, et quinque Monarchiae numerari possunt, scilicet Assyriaca, Persica, Graeca, Romana et Quamitica subterranea: et videtur novissima haec priores magnitudine ac potentia superare. Hinc titulum Koblu sive Magni, qui tam a Quamitis quam a devictis gentibus certatim mihi oblatus fuit, recusare nequibam.

| Indhold | Dansk | [§ 3] Elatum sane ac superbum fateor nomen istud Magni: at, si conferant se veteres illi Cyri, Alexandri, Pompeii, Caesares, qui infra laudes Klimii iacebunt, modicus et demissus hic titulus videri potest. Orientem quidem subegit Alexander, at, quibus copiis? militibus veteranis perpetuisque bellis induratis, quales erant Macedones tempore patris Philippi. Ego vero longe plures, et Persis ferociores gentes, minore temporis spatio cum populo nuper rudi ac barbaro, quem ipse formaveram, imperio meo subieci.

| Indhold | Dansk | [§ 4] Titulus, quo postea usus sum, hic erat: NICOLAUS MAGNUS, SOLIS LEGATUS, IMPERATOR QUAMAE ET MEZENDORIAE, REX TANACHI, ALECTORIAE, ARCTONIAE, REGNORUM MEZENDORICORUM ET MARTINIANORUM, MAGNUS DUX KISPUCIAE, DOMINUS MARTINIAE ET CANALISCAE etc. etc. Ingens iam stabat Regnum, poteramque videri Exsilio felix; sed scilicet ultima semper Exspectanda dies homini, dicique beatus Ante obitum nemo supremaque funera debet.

| Indhold | Dansk | [§ 5] Postquam enim iam ad eam, quae vix voto humano concipi potest, felicitatem et potentiam perveneram, idem mihi accidit, quod iis, qui e sordidis initiis ad summa crescunt. Nam immemor pristinae sortis ad fastum dilabor, et pro poplicola et omnis aurae popularis captatore trux ac saevus omnium ordinum insectator fio, subditos, quos adhuc comitate ac popularitate mihi devinxeram, tanquam mancipia despiciens, adeo, ut nemo, nisi praevia quadam adoratione, ad colloquium meum admitteretur, et admissi constricta fronte altoque supercilio exciperentur: id quod omnium animos a me brevi alienabat, amoremque in frigus ac terrorem mutabat.

| Indhold | Dansk | [§ 6] Quali tunc in me animo fuerint subditi, expertus sum paulo post e petitione, seu potius mandato, quod literis regiis Quamitis insinuaveram. Imperatrix, quam gravidam reliqueram, absente me Principem enixa fuerat. Principem hunc mihi successorem designare gestiens, comitia indixi, Quamitas, una cum devictarum gentium praecipuis, ad solennem pueri inaugurationem invitans. Nemo quidem huic mandato obniti ausus est, quocirca ingenti pompa celebrata fuit inauguratio. At, vultus subditorum in simulationem esse compositos, et ficta esse, quae prae se ferebant, gaudia, haud difficile mihi erat internoscere. Confirmabant suspicionem disseminati eodem tempore, ab incertis auctoribus silli, in quibus iniuria, Principi Timuso hac electione facta, salse monstrabatur.

| Indhold | Dansk | [§ 7] Tantam istud solicitudinem ac aestum in animo ciebat, ut requiescere non possem, antequam optimum Principem e medio sustulissem. Palam tamen filium Regis, de me bene meriti, interficere inconsultum videbatur. Hinc quosdam subornabam, qui proditionis eundem arcesserent. Et cum criminum regiorum nunquam desint ministri ac adiutores, inventi sunt, qui iureiurando testabantur, male animatum Principem turbas meditari, ac vitae meae insidias struere. Hinc in carcerem coniectus, a iudicibus, quorum maximam partem corruperam, capite damnatus fuit. Exsecutio tamen clam in custodia, ne turbis ansam daret, facta est.

| Indhold | Dansk | [§ 8] Quod ad Principem secundogenitum attinet, cum adhuc infra annos pubertatis esset, tempus caedi eiusdem destinatum prorogabam. Tutus sic ad tempus contemptu erat aetatis, cum in iure nihil praesidii esset. Pollutus hoc parricidio, severe adeo ac impotenter regnare coepi, eoque demum saevitia mea processit, ut diversos, tam Quamitas, quam alios, quorum fides dubia mihi videbatur, morti dederim. Nulla fere dies incruenta, ac a caede aliqua immunis erat, id quod rebellionem, quam diu iam machinati erant Proceres, uti mox narrabitur, accelerabat.

| Indhold | Dansk | [§ 9] Fateor hinc, mala ista, quae postea expertus sum, haud immerito mihi accidisse. Honestius sane, ac principe Christiano dignius fuisset, rudem ac idololatram populum ad veram Dei notitiam perducere, quam bella e bellis serendo, innocuarum gentium sanguine manus cruentare. Et facile mihi fuisset, totam gentem convertere: nam quicquid statuebam, avide amplectebantur, et dictata mea totidem oracula erant. At, Dei ac mei ipsius oblitus, nil nisi vanum ac inanem splendorem potentiaeque incrementum cogitabam: Arma, cruor, caedes, incendia totaque bella Ante oculos volitare ...

| Indhold | Dansk | [§ 10] Praeterea ad pessima consiliorum conversus, augere causas offensionum quam tollere malui, quasi quod per iniustitiam peccatum fuerat, emendari severitate posset. Ad amicorum admonitiones respondere solebam: Res dura, et regni novitas me talia cogunt Moliri ... Hinc ad malum innumerae res malae se agglutinarunt, ac in tantam calamitatem incidi, ut ex meo exemplo discant mortales, quanta sit rerum humanarum vicissitudo, et quam exiguae durationis sit durum ac violentum imperium.

| Indhold | Dansk | [§ 11] Cum severitate regiminis mei crevit frigus subditorum, tam Quamitarum, quam devictarum gentium: et cum animadverterent, vitia ista, quibus deditus eram, absona esse fidei divinae originis, et homini coelesti, ac legato solis non convenire, curatius omnia, in primis vero causam adventus mei, et statum istum, in quo deprehensus eram, cum ad oras has delatus fui, ad examen vocare coeperunt. Videbant stupendas istas res, quas gesseram, ignorantiae potius Quamitarum, quam artibus meis deberi, maxime cum post discussas veteris ignorantiae nebulas, in multis me errasse offenderant.

| Indhold | Dansk | [§ 12] Severi in primis actionum mearum censores fuerant Kispuciani, gens perspicax, et viribus iudicii pollens. Notaverant, inter edicta, quae publicaveram, varia cruda adeo ac incondita esse, ut crassam in rebus politicis inscitiam manifesto proderent. Nec iniusta erat crisis: nam, cum thronum ac sceptra non somniaverint vitae et studiorum meorum moderatores, institutionem nactus fueram, candidato potius Ministerii sive Diaconatus, quam regnaturo Principi convenientem, et studia mea, quae ultra systema quoddam theologicum, ac terminos quosdam metaphysicos, non extendebantur, parum congrua erant statui praesenti, ubi de duobus imperiis et viginti fere regnis rite gubernandis agebatur. Porro notaverant Martiniani, naves, quas struxeram, bellicas informes adeo esse, ut in praeliis contra ordinatas classes nullus earum esset usus, ideoque tropaea ista navalia soli tormentorum commento esse adscribenda.

| Indhold | Dansk | [§ 13] Has et alias acerbas crises disseminantes, ad animum simul revocabant modum appulsus mei in haec litora, nempe quod tabula naufraga, laceris vestibus, et siti inediaque paene enectus, a litoris accolis deprehensus fuerim, qui status in solis Legatum cadere non poterat. Huc adde, quod iidem Martiniani, cum physicae coelestis apprime essent gnari, elementa quaedam astronomica inter Quamitas disseminassent monstrassentque, solem esse corpus inanimatum, ab omnipotenti Deo in centro coeli locatum, ut lucem rebus ministret, ac calore creaturas foveat, et cum igneae esset naturae, animantium terrestrium domicilium esse nequire.

| Indhold | Dansk | [§ 14] His et aliis sinistris rumoribus quotidie differebar. At, murmura tantum erant, cum nemo, metu potentiae meae, palam loqui, ac mentem aperte detegere ausus sit. Hinc diu nesciebam, eo usque maturuisse malevolentiam subditorum, ut status quaestionem mihi moverent, donec tandem omnem mihi dubitationem excussit Libellus, lingua Canaliscana compositus, sub hoc titulo: FELIX NAUFRAGIUM. Nam antea notavi, in dicteriis eiaculandis exercitatissimos esse Canaliscas, cum maxima eorum bella solis conviciis gererentur. Complectebatur libellus cunctas istas accusationes, quarum nuper conspectum dedi, scriptusque erat stylo arguto ac dentato, secundum genium Canaliscarum, qui in eo scribendi genere excellunt.

| Indhold | Dansk | [§ 15] At tanta tunc erat animi mei impotentia, tanta virium mearum fiducia, ut nullis admonitionibus flecti ac ad saniorem mentem perduci potuerim. Saluberrima enim consilia fomites potius, quam sufflamina severitatis erant. Quocirca quosdam, quos maxime suspectos habebam, arreptos exquisitissimis tormentis ad prodendum libelli autorem impellere tentabam. At, cruciatus mira constantia sustinebant omnes, adeo, ut nihil aliud hac crudelitate effectum sit, quam ut odium in furorem verterem. Ita praevalebant fata consiliis, et in praecipitia pronus ibam.

| Indhold | Dansk | [§ 16] In isto rerum statu superstiti Principi Hicoba, manus iniicere decrevi. Consilium istud magno Cancellario Kalac, cui maxime fidebam, aperui. Pollicitus quidem ille omnem operam et obedientiam, mox degreditur, exsecuturus quod decreveram. At, consilium istud clam detestans, Principi insidias detexit, amboque in urbis arcem munitissimam se receperunt, ubi, praesidiariis militibus in concionem vocatis, statum praesentem pathetice exposuit, et, cum lacrymae ac gemitus periclitantis Principis haud leve pondus orationi illius adderent, arma capiunt omnes, polliciti, pro salute Principis pectora opposituros.

| Indhold | Dansk | [§ 17] Hinc sagacissimus Cancellarius animis, dum calerent, usurus, in verba Principis omnes iurare adegit, nuntiosque clam ad alios, quos in me male animatos noverat, illico misit, eosdemque ad arma capienda contra tyrannum, qui veterem stirpem regiam penitus exscindere moliebatur, acuebat. Igitur armati Conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni Aut metus acer erat, ac cum praesidiariis arma socia iungunt.

| Indhold | Dansk | [§ 18] Dum reditum Cancellarii exspectabam, Nuntius ingenti per regia tecta tumultu Ecce ruit, magnis arcem terroribus implet! Indicat, armatos totis descendere campis, Regem ad supplicium praesenti morte petentes. Suadet tunc Tomopoloko maturum in Tanachin receptum: Agedum! inquit, conscribamus in patria mea exercitum, et hic, quo nunc omnia ardent, conticescet furor. Haec audita instabilem animum varie moverunt, alternantibus timoris ac fiduciae causis. Tandem monitis illius obtemperans, Quamam sine obstaculo, cum causa gliscentis seditionis adhuc plerosque lateret, reliqui.

| Indhold | Dansk | [§ 19] Postquam ad limitis Tanachitarum perveneram, omnes, qui arma ferre poterant, adesse iubeo. Hinc exercitu quadragies mille militum, quorum plerique Tanachitae erant, parato, iter remetior, sperans ex accessione Quamitarum, qui in fide permanserant, insigne exercitus mei incrementum. At, vana me spe lactabam: nam pro copiis auxiliaribus, quas stolide mihi pollicebar, obvium habui fecialem cum literis, nomine Principis scriptis. In hisce bellum mihi legitimum, tanquam fraudulento invasori indicitur, simulque nuntiatur, in vinculis teneri coniugem cum filio ex ea nato.

| Indhold | Dansk | [§ 20] Paulo post discessum fecialis exercitum Quamiticum cum principe rebelli conspicamur. Et cum exercitus hic ingenti tormentorum copia instructus esset, aleam certaminis subire non sustinui, antequam auctae forent vires: quocirca subsistens, castra aggeribus ac munimentis firmavi. At, cum animadverterem, milites meos ad hostes clam transfugere, ac hostilem exercitum nova exspectare supplementa, hortantibus Ducibus, nec refragante Tomopoloko, confligere decrevi.

| Indhold | Dansk | [§ 21] Pugnatum est in eadem planitie, ubi aliquot abhinc annis decretorio isto certamine profligati fuerunt Tanachitae. Hostium tormentis ordines nostri mox turbabantur, doluitque me valde, propriis commentis impugnari, ac armis, quae ipse formaveram, vinci. Aliquandiu tamen milites mei impetum rebellium sustinuerunt, donec, Tomopolokus, fortiter dimicans, globo tormenti traiectus caderet.

| Indhold | Dansk | [§ 22] Tunc versis tergis, latebras montium ac sylvarum quaerimus. Ipse in rupem enixus, inde in vallem subiectam me praecipitem dedi. Ibi aliquandiu subsistens, calamitatem meam, seu potius stultitiam, seris lacrimis ac suspiriis damnabam. Et tanta tunc erat animi mei perturbatio, ut diadema, seu tegumentum capitis, radiis solaribus interstinctum, et quod me proderet, abiicere negligerem. Postquam dimidiam fere horam in ista convalli trepidus consederam, audiebam voces rupem scandentium ac cum fremitu fugientem ad poenam deposcentium.

| Indhold | Dansk | [§ 23] Fugam hinc circumspectans, latebras quaerebam. Sylva fuit late dumis atque ilice nigra Horrida, quam densi complebant undique sentes. Illuc properantem Rara per occultos abduxit semita calles usque ad cavernam, ante quam paulum substiti, aegre ex cursu animam reciprocans; mox vero in eandem, more serpentis humum corpore verrens, irrepsi, et cum cavernam valde profundam ac devexam, licet non praeruptam, animadverterem, ultima adyta penetrare decrevi. At spatium centum circiter passuum emensus, in locum abruptum incido, unde tanquam fulmine deturbatus per spissas feror tenebras et perpetuam noctem, donec tandem creperum quoddam lumen, Quale per incertam lunam sub luce maligna reddi solet, conspicor.

| Indhold | Dansk | [§ 24] Cum luminis istius augmento sensim diminuitur cadentis impetus, adeo, ut levi nisu, tanquam ex undis enatans, inter rupes quasdam salvus emerserim quas summo cum animi stupore easdem esse videbam, e quibus ante aliquot annos in subterranea praecipitatus fueram. Causam vero languescentis impetus, didici post aliquam meditationem, nasci e qualitate atmosphaerae superioris, quae pondere suo magis gravis est quam subterranea; nam nisi gravior esset nostra, eandem sortem in ascensu habiturus fuissem, quam in descensu, et sublimis forsitan per aërem usque ad regionem lunae delatus fuissem. Hanc tamen hypothesin maturiori Physicorum examini submitto.


Ludvig Holberg Homepage
[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek