link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

| Indhold | -1 | +1 |

Ludvig Holberg (1684-1754), Niels Klim (latin, 1741), 14


Caput XIV: Klimius Monarcha Subterraneus

| Indhold | Dansk | [§ 1] Finita oratione, altum exclamarunt omnes: Imperatorem volumus Pikil-Su! Quo audito, attonitus ego, et in lacrimas effusus, ardenter omnes orabam, ut memores essent fidei, regiae domui debitae, et beneficiorum, quibus qua singulos, qua universos, sibi devinxerat defunctus Imperator, quorum oblivio existimationi eorum notam inureret nunquam delendam. Addebam denique: si quis usus mei, nihilo minor ex privato capietur. At verbis nihil proficio. Namque incensa meis Procerum sententia dictis Iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur.

| Indhold | Dansk | [§ 2] Plebis accessione augetur clamor Ducum, adeo, ut verbis his identidem repetitis, tota personarent castra. In Praetorium hinc obvoluto capite me recepi, custodibus imperans, ut nemini aditum permitterent: quippe sperabam, ad saniorem mentem redituros milites, cum aestus primi impetus exsaeviret. At Duces, una cum gregario milite in tentorium vi irrumpentes, imperatoriis insignibus frustra obnitentem ornabant, eductumque praetorio, tubarum ac tympanorum sonitu Imperatorem me proclamabant Quamae, Regem Tanaqui, Arctoniae, Alectoriae, et Magnum Ducem Kispucianorum.

| Indhold | Dansk | [§ 3] Hinc, cum viderem, aliter fieri non posse, fortunae diutius non obluctatus, torrentem sequor, er fateor, non prorsus invitum me ad hoc fastigium evectum: nam Imperium cum tribus Regnis ac magno Ducatu res sunt, quae unicuique salivam movere queant. Legatos quidem ad Principem statim misi, qui rerum actarum eum certiorem facerent, simulque monerent, ut iura, per natales quaesita, fortiter tueretur, factamque hanc novam electionem, utpote legibus adversantem, irritam pronuntiaret. At, animo simul statutum erat, Imperium, quod mihi sponte oblatum erat, non temere deserere:

| Indhold | Dansk | [§ 4] adeo, ut legatio haec facta sit eum potius in finem, ut mentem Principis explorarem. Princeps, ut erat egregiae indolis, er acerrimi iudicii iuvenis, satis gnarus, quot latebras, et quot altos recessus vita hominum habeat, fucatam hanc modestiam coniiciens, necessitati prudenter cessit, exemplum exercitus secutus, in regia urbe me quoque Imperatorem proclamavit. Eo mox Ducibus exercitus stipatus, in triumphum, acclamante toto populo, ducor, ac, interiectis aliquot diebus, diadema capiti more solenni imponitur. Ita e misero naufrago in Monarcham transformatus, ut Quamitas, quos veteris prosapiae regiae amore ac veneratione duci animadverteram, mihi devincirem, ac non publicis magis quam privatis consiliis opes munirem, defuncti Imperatoris filiam in matrimonium adscivi: dicebatur haec Ralac, et erat Iam matura viro, iam plenis nubilis annis

| Indhold | Dansk | [§ 5] Tot tantisque rebus perfunctus, novas meditabar artes, quibus imperium hoc ad eminens et toti orbi subterraneo timendum fastigium, perducerem. In eo mox totus eram, ut devictas nuper gentes in fide ac officio continerem, quem in finem arcibus passim munitis valida imposui praesidia, devictos humaniter habui, ac nonnullos eorum ad splendida munera in ipsa regia urbe evexi. Tanto in primis favore prosecutus sum duces captivos Tomopolokum ac Monsonium, ut apud Quamitarum nonnullos haec benevolentia invidiam moverit, quamvis indignationem pro tempore suppresserint; diu enim latuit scintilla sub cinere, donec tandem, ut mox dicetur, in incendium eruperit.

| Indhold | Dansk | [§ 6] Quod ad domestica attinet, liberalia studia, ac artes bellicas ad summum fastigium perducere conabar. Et cum regio haec densissimis obsita esset sylvis, quae ligna affatim suggerebant, ad classem condendam, et bellicas naves, more Europaeo struendas, mentem tanto fervore adieci, ut, quamvis onerum mole distractissimus, huic tamen uni negotio animus vacare videretur. In isto apparatu usus sum praecipue opera Kispucianorum, cum in rebus maritimis non perfunctorie essent versati, Ducemque Monsonium summum classis Praefectum constitui.

| Indhold | Dansk | [§ 7] Caeduntur mox sylvae, instrumenta fabrilia cuduntur, tantoque studio insisto operi, ut sexagesimum intra diem, quam caesa materia fuerat, classis viginti navium in ancoris staret. Cunctis his ex voto confectis, egomet me ipsum, tanquam alterum Alexandrum subterraneum intuebar, qui easdem hic turbas moverem, quas olim ille in nostro orbe moverat. Dominandi vesana libido se ipsam in infinitum propellit, nec reperit locum consistendi. Aliquot abhinc annis Diaconi, Scribae aut Clerici, tenue munus, summa votorum meorum fuerat, nec ad maiora adspirabam: iam quatuor vel quinque regna nimis mihi angusta sunt visa: adeo, ut respectu cupidinis, quae cum opibus et potentia augebatur, nunquam magis pauper ac indigus fuissem.

| Indhold | Dansk | [§ 8] Cum a nautis Kispucianis statum ac indolem tam marium, quam circumiacentium terrarum edoctus fuissem, ac comperissem, octidui prospera navigatione ad litora imperii Mezendorici perveniri posse, unde per nota mihi et nuper eremigata maria in Martiniam facilis foret traiectus, iter accelerari iubeo. Et erat Martinia scopus praecipuus, in quem collineabam. Stimulabant animum tam immensae gentis opes ac divitiae, quam artes ac rei nauticae studia, in quibus eminebant Martiniani, cum res tantas molienti opus esset magistris.

| Indhold | Dansk | [§ 9] Erat et alius stimulus, nempe vindictae cupido, quae ad subiugandam hanc gentem acuebat. E binis Principibus regiis, natu maiorem huius expeditionis socium mihi adsumpsi, fingens, fertilissimum Celsitudini suae fore campum, ubi fortitudinem ac virtutes exerceret. At, verus scopus erat, ut in eo obsidem haberem et pignus fidei Quamitarum. Remansit quidem iunior Princeps, sed cura imperii, me absente, commissa fuit Imperatrici, iam uterum ferenti. Tota classis bellica e viginti navibus, tam maioribus, quam minoribus constabat, et structae erant omnes ad formam navium Martinianarum, ex consilio et directione Ducis Kispuciani, Monsonii, cui concessum erat omne rei nauticae arbitrium, quique icones earundem propria manu expresserat. Tales enim inter subterraneos erant Martiniani, quales Tyrii ac Sidonii, aut nostro tempore Angli ac Batavi, imperium marium sibi vindicantes. At, cum in Martiniam ventum est, videbam, quantum in formandis his navibus ab archetypo aberraverimus.

| Indhold | Dansk | [§ 10] Vela dedimus ea anni tempestate, ubi planeta Nazar mediae magnitudinis est. Postquam maria triduum sulcaveramus, ingentem conspicamur insulam, cuius incolis, ob discordiam, qua in factiones scissi erant, facile erat iugum imponere: et, cum destituti essent armis, eorundemque usum ignorarent, solis conviciis ac maledictionibus certabant. Eo omnis poena, omnis ira belli vertit. Legum violatores in carcerem trahuntur, unde post criminis discussionem in forum pertrahi solent, conviciis ac maledictis exponendi. Certi huic muneri destinati sunt ministri, qui dicti sunt Sabuti, sive conviciatores, seu maledicentes, iidemque sunt, qui carnifices apud nos aut lictores.

| Indhold | Dansk | [§ 11] Quod ad formam corporis attinet, in eo tantum ab hominibus distant, quod mulieres barbatae, viri vero sint imberbes: praeterea pedum vestigia habent retro porrecta, non, ut caeterorum honimum, prospectantia. Postquam exscensionem in hanc terram feceramus, trecentos circiter Canaliscas (ita vocantur insulani) obvios habuimus. Hi hostiliter nos adorti, solitis telis utebantur, maledictiones ac dicteria evomendo. Tanta acerbitate (prout audivimus ab Alectoriano quodam linguae Canaliskae gnaro) concepta erant dicteria, quae eiaculabantur, ut monstrarent, in isto pugnandi genere magisterium se adeptos, et orbis nostri Grammaticis non cedere.

| Indhold | Dansk | [§ 12] At ego satis gnarus, ... vanam sine viribus iram, genti inermi vim inferre prohibui, tantum, ut terrorem quendam incuterem, tormentum explodi iubebam, quo effectum est, ut in genua procumbentes, misericordiam implorarent. Aderant mox supplices praecipui insulae Reguli, qui se ipsos cum subditis dedentes, totam insulam mihi vectigalem faciebant, praefati, non esse turpe ab eo vinci, quem vincere esset nefas, neque ei inhoneste aliquem submitti, quem fortuna super omnes extulisset.

| Indhold | Dansk | [§ 13] Ita insula hac, cuius accessione aucta quidem fuit potentia mea, sed nil quicquam gloriae, ob mollitiem incolarum, adstructum fuit, stipendiaria facta, ancoras solvimus, ac tandem post aliquot dierum felicem navigationem ad litora Mezendorica deferimur. In consilium tunc Duces adhibui, perquisiturus, quid factu esset optimum, utrum consultius foret hostiliter statim agere, an vero, missis legatis, mentem Imperatoris explorare, pacem ac deditionem mallet, an bellum?

| Indhold | Dansk | [§ 14] Plerisque tutius ac honestius visum, ut legati mitterentur: quocirca legationem hanc suscipere iussi sunt quinque viri, scilicet Quamita, Arctonius, Alectorianus, Tanachita et Kispucianus. Hos in regiam urbem intromissos, nomine Imperatoris, interrogat Praefectus urbis : Quid petitis? quae causa rates aut cuius egentes Ad Mezendores tot per vada caerula vexit? Huic respondent legati: ... Nec fluctibus actos, Atra subegit hyems vestris succedere terris, Nec sidus regione viae litusque fefellit: Consilio hanc omnes animisque volentibus urbem Afferimur.

| Indhold | Dansk | [§ 15] Et mox literas Imperatori offerunt, huius tenoris: Nicolaus Klimius, Solis Legatus, Imperator Quamae, Rex Tanachi, Arctoniae, Alectoriae, Magnus Dux Kispucianorum, et Dominus de Canalisca, Mezendorico Imperatori Miklopolatu salutem! Notum tibi erit, consilio Numinis immutabili statutum esse, ut cuncta orbis imperia ac regna Quamiticae ditioni subiiciantur, et, cum consilium Numinis sit irrevocabile, necesse est, ut tuum imperium eandem sortem subeat. Hortamur igitur ad spontaneam deditionem, et monemus, ne aleae belli regna tua subiicias, victricibus nostris armis temere te opponendo. Matura obedientia sanguini innocentum parcas, et sortem propriam meliorem reddas. Datum in classe nostra tertio die mensis Rimat.

| Indhold | Dansk | [§ 16] Post aliquot dierum intercapedinem revertuntur legati cum feroci ac superbo responso. Hinc, abiecto pacis consilio, exscensionem fecimus. Explicatis copiis, et in aciem instructis, speculatores mittimus, statum hostium exploraturos. Iidem mox reversi indicant, ingruere hostilem exercitum, compositum e sexagies mille leonibus, tigribus, elephantis, ursis torvisque ac praedatoriis avibus. Hinc in loco opportuno consedimus, adventum hostium ibidem excepturi.

| Indhold | Dansk | [§ 17] Cunctis iam paratis, et dato pugnae signo, mittuntur ab hoste quatuor vulpes, sive legati, de foedere ac pace nobiscum acturi. At, postquam aliquot horas cum Ducibus nostris collocuti fuerant, infecta re discedebant. Et patuit mox, speculatores potius, quam legatos fuisse, eumque solum in finem missos, ut statum exercitus nostri expiscarentur. Simulabant quidem, cum mandatis mox amplioribus reversuros: at, cum paulo post totum hostilem exercitum citato in castra nostra gradu tendere cernimus, nullam esse pacis spem animadvertentes, signa convellimus, citato gradu ad hostes tendentes.

| Indhold | Dansk | [§ 18] Pugnatum est diu acriter, et mira utrinque pertinacia. Nam licet a sclopetariis nostris mox ingens edita fuerit hostium caedes, ordines tamen constanter servabant elephanti, globorum ob corporis duritiem securi. At, postquam tormentis maioribus fulminari coeptum est, funestumque eorundem effectum viderunt elephanti, immenso perculsi terrore, passim dilabuntur, Ignavaque fuga pugnam famamque relinquunt.

| Indhold | Dansk | [§ 19] In hoc praelio caesi fuerunt tricies ter mille Mezendorii, et bis mille vivi in manus nostras inciderunt: qui e pugna elapsi sunt, ad metropolin, urbem munitissimam, se receperunt, terrore omnia implentes. Nos vero victoriam prosecuti, ad regiam urbem tertiis castris pervenimus, quam terrestribus simul ac maritimis copiis obsedimus. Appropinquantibus nobis occurrit nova legatio, cum pacis conditionibus paulo aequioribus. Petit Imperator, ut filiam, quae omnium leaenarum formosissima erat, nuptiis mihi adiungerem, dotemque pollicetur dimidiam imperii partem. Displicuit mihi conditio, maxime quae de nuptiis filiae erat oblata; nam intutum simul ac turpe mihi videbatur, repudiata Imperatrice, quam gravidam reliqueram, cum leaena sociari. Hinc legati absque responso reverti iubentur.

| Indhold | Dansk | [§ 20] Tormenta mox maiora dirigimus in moenia urbis, quae, quamvis lapidea essent, passim lacerantur, ac sternuntur. Et, cum civitas diversi generis animantibus esset oppleta, mirus exauditur stridor rugientium, ululantium, boantium, rudentium, balantium, ac sibilantium. Serpentes in fissuras terrae se receperunt, ... secretisque diu latuere cavernis. Aves pennis se per aëra librantes, urbe tandem obsessa relicta, rupes ac edita loca petunt. Tremunt arbores, foliisque earum decidentibus plateae urbis operiuntur. Audivimus, viginti fere virgines aulicas, quae rosae ac lilia erant, ad primam tormentorum explosionem stupentes, subito exaruisse.

| Indhold | Dansk | [§ 21] Ingens colluvio omnis generis animantium et urbanos et agrestes, confertos in arcta tecta, aestu et vigiliis angebat, ministeriaque invicem et contagio vulgabant morbos. Elephantis quidem animus magis constabat: at tandem, maiorum tormentorum Perculsi sonitu, moerentia tecta relinquunt. Hinc de salute desperans Imperator Mezendoricus, concilio habito, ita dicere exorsus est: Bellum importunum, cives! cum gente Deorum Invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant Praelia, nec victi possunt absistere ferro: Consulite in medium, et rebus succurrite nostris.

| Indhold | Dansk | [§ 22] Tunc omnes uno ore clamabant: Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes. Hinc Imperator se ipsum, cum cunctis, quibus imperaverat, terris dedidit, adeo, ut uno die amplissimum Imperium, cum decem fere regnis et principatibus, ditioni meae subiecerim. Nam exemplum Imperatoris secuti sunt omnes reguli, ac provinciarum praefecti, certatimque fidei se nostrae permiserunt.

| Indhold | Dansk | [§ 23] Post stupendum adeo successum, praesidio sexcentorum sclopetariorum urbi regiae imposito, captivum Imperatorem in classem nostram transferri iubeo. Humaniter in hoc itinere habitus fuit, et post reditum in Quamam, donatus a me fuit integra provincia, cuius reditus tanti erant, ut sumptibus captivi Regis quodammodo sufficerent.

| Indhold | Dansk | [§ 24] Solutis ancoris, litora Mezendorica radimus, et iter faciendo, e plerisque gentibus, quae Imperatori Miklopolatu paruerant, obsides exposcimus, adeo, ut singulis oppidis bellum ostentando, omne nomen Mezendoricum brevi domuerim. Gentes hae maximam partem eaedem erant, quarum in itinere meo Martiniano conspectum dedi.

| Indhold | Dansk | [§ 25] Relictis tandem terris Mezendoricis, cursum dirigimus in Martiniam, cuius litora tandem post felicem, sed longam navigationem conspicamur. Nullius terrae adspectus gratior mihi unquam fuit; et, cum animo reputarem, Imperatorem me iam ac multarum gentium domitorem redire in terram, ubi inter mancipia ad triremes damnatus fueram, ingenti perfundebar animi laetitia. Decreveram mox, me ipsum profiteri, ut eo maiorem Martinianis terrorem iniicerem: at consilium istud mutavi, cum consultius iudicarem, antiquum de natalibus meis errorem, inter gentes devictas semel disseminatum, fovere, ac pro solis Legato me gerere.

| Indhold | Dansk | [§ 26] Sperabam quidem, brevi me ac nullo negotio Martinianos, quorum perspecta mihi erat mollities, subacturum. Nam prona semper gens in voluptatem, non ingeniorum modo vitiis, sed et affluenti omnium rerum copia, illecebris omnis amoenitatis, maritimae terrestrisque, longaque felicitate et indulgentia fortunae luxuriabatur. At, experientia didici, rem esse magnae molis: nam respectu commerciorum, quae longe lateque in orbe subterraneo exercebant, immensas cumulaverant opes, quibus auxilia bellicosissimarum gentium ad nutum parata habebant.

| Indhold | Dansk | [§ 27] Huc adde, quod peritia rei navalis nulli genti subterraneae Martiniani tunc cederent, navesque nostrae prae hostilibus inconditae essent, et tardius se moverent. Nam facile est coniicere, quanti essent momenti machinae istae navales, a Philosophiae Baccalaureo tumultuario opere formatae, qualeque iudicium subirent, si examini Batavorum, Anglorum aut Danorum fuissent expositae. At defectum hunc abunde supplebant tormenta, Martinianis adhuc incognita.

| Indhold | Dansk | [§ 28] Antequam hostile quid tentarem, legatos ad Senatum misi, iisdem fere pacis conditionibus, quas Imperatori Mezendorico nuper obtuleram. At, dum responsum exspectamus, plenis in nos velis ferri conspicamur classem instructissimam et talem, qualem nobis fingere non potuimus. Hinc classe, quantum in ista festinatione fiere potuit, ordinata, pugnae navalis signum damus. Certatum diu utrinque fuit pari ardore et constantia. Martiniani pro tormentis machinas habebant, immensi ponderis lapides eiaculantes, quibus haud leve damnum navibus nostris inferebatur. Aderant porro rates incendiariae, pice, bitumine, sulphure, aliisque ignis fomitibus onustae, a quibus maxima nostra navis incensa fuit ac deleta.

| Indhold | Dansk | [§ 29] Hinc dubius diu mars, inter pugnae fugaeque consilium trepidantibus nostris. At, horrenda tormentorum nostrorum fulmina animos Martinianorum tandem fregerunt, adeo ut, omissa pugna, in portum refugerent. Nullam tamen hostilem navem cepimus, cum velocitate nostris longe praestantiores brevi conspectum effugerint.

| Indhold | Dansk | [§ 30] [õ 30] Hac pugna pugnata, terrestres copias in litora exponimus, passibusque rapidis ad metropolin Martiniam tendimus. In hoc itinere obvios habuimus legatos nostros, fastose a senatu exceptos ac his verbis remissos: Maturate fugam, Regique haec dicite vestro; Non illi imperium pelagi saevumque tridentem, Nobis sorte datum: tenet ille immania saxa Nam imperium maris sibi vindicantes Martiniani, postulata ista montani principis superciliose exceperant. Ingenti tamen cura copias conscribunt; nam praeter milites mercede conductos omne nomen Martinianum, omnis militaris aetas excitur.

| Indhold | Dansk | [§ 31] Vix aliquot stadia emensi eramus, cum numerosissimum exercitum, e diversis gentibus compositum, recta in nos ferri cernimus. Hostium ista confidentia, etiam postquam improspere mari pugnaverant, non exiguam nobis solicitudinem iniecit. Sed copiae hae meteora tantum erant, quae apparent ac evanescunt simul; nam ... ante tubam tremor occupat artus. Et mox, ad primam tormentorum explosionem, effuse fugiunt Martiniani. Nos fugientium tergis inhaerentes, ingentem eorum stragem edimus. Quanta hostium tunc caedes facta fuerit, patuit e copia peruccarum, quas post pugnam colligimus: nam numero earum, quas cepimus, inito, quinque fere millia Martinianorum caesa fuisse coniecimus. Formas earundem post abitum meum mutaverant: nam ultra viginti diversas peruccarum figuras notavi, quippe ingeniosissima gens commenta in infinitum propellet.

| Indhold | Dansk | [§ 32] Post prosperum istud praelium vel potius stragem, metropolin Martiniam, nemine impediente, obsedimus. At, paratis oppugnationi necessariis, ac tormentis dispositis, in castra nostra supplices veniunt ipsi Senatores, urbem cum tota Republica dedentes. Hinc pace mox facta, triumphantium more urbem splendidissimam ingredimur. Cum intravimus portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, sed silentium triste ac tacita moestitia ita defixit omnium animos, ut prae metu obliti, quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantes alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas, tanquam ultimum illas visuri, pervagarentur.

| Indhold | Dansk | [§ 33] At parsum est deditae urbi: quo facto, tristitia in gaudium versa est. Aerarium Reipublicae intrans, stupebam ad visum immensi thesauri: huius magnam partem inter milites distribui; quod reliquum erat, aerario meo inferri iubeo. Praesidio Martiniae imposito, obsides aliquot e numero senatorum in classem nostram abducti sunt. Inter hos erat Syndicus una cum uxore, quae crimen istud, ob quod damnatus eram, mihi affinxerat. Contumeliam tamen hanc non vindicabam, indecorum existimans tanto Monarchae, iniuriam baiuli vindicta persequi.

| Indhold | Dansk | [§ 34] Debellatis Martinianis, vicinas huic Reipublicae gentes sub iugum quoque mittere decrevi. At, in procinctu iam stanti occurrunt legati quatuor regnorum, ditioni meae se subiicientes. Tot iam regionibus imperabam, ut de nomine deditorum regnorum quaerere operae pretium non ducerem, contentus eadem sub generali titulo Regnorum Martinianorum complecti.


Ludvig Holberg Homepage
[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek