link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  9.9.0 (p. 265,30 )
[1] Huius filius Gormo, cui, quod ex Anglia oriundus exstitit, Anglici cognomen incessit, patre exstincto, promptiore fortuna quam diuturniore apud insulam regiam adeptus est arcem. [2] Dum enim Daniam disponendae eius gratia petisset ex Anglia, longam parvuli secessus iacturam expertus est. [3] Quippe Angli, libertatis suae fortunam in eius absentia reponentes, publicam a Danis defectionem moliendo praecipitem rebellandi fiduciam induerunt. [4] Sed quo eum Anglia invidentius sprevit, hoc Dania fidentius coluit. [5] Itaque, dum ad duarum provinciarum utramque avidas imperii manus porrexit, altera potitus, alterius irrevocabiliter dominationem amisit, nihil umquam fortiter pro ipsius recuperatione conatus. [6] Adeo difficile praegrandia continentur imperia.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek