link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  9.3.1 (p. 250,10 )
[1] Post hos Siwardus cognomento Ring, quem eiusdem nominis pater, Norvagiae dux, olim ex Gøtrici filia susceperat, Scanis Sialandisque fautoribus regnat. [2] Nam consobrinus eius Ringo idemque Gøtrici nepos Iutiam occupabat. [3] Igitur unius regni dividua potestas, tamquam utraque parte ob parvitatem ignobili, non sperni modo, sed etiam lacessi ab exteris coepit. [4] Quos Siwardus maiore odio quam regni aemulum insecutus, peregrina bella civilibus praeferendo quinquennio periculis patriae defensionem suam opponere perseveravit. [5] Elegit enim vulnus tolerare domesticum, quo promptius sanaret externum.

Dan  9.3.2 (p. 250,19 )
[1] Quamobrem Ringo, dominationis eius occupandae occasione suscepta, universum imperii ius in se transferre conatus, foris excubias peragentem intus lacerare sustinuit. [2] Provincias siquidem, quae ab ipso possidebantur, invadens, communis patriae defensionem ingrata mente pensabat. [3] Igitur ex Sialandicis quidam Siwardi studiosiores, quo sinceriorem absenti fidem gererent, filium eius Regnerum vixdum cunis erutum regis nomine censuerunt, non quod ipsum regimini intempestivum nescirent, sed ut tanti pignoris ductu adversum Ringonem torpentium sociorum animos excitarent. [4] Audiens autem Ringo Siwardum interim ab expeditione regressum, Sialandenses magna manu petitos, ni se dederent, ferro perituros edixit.

Dan  9.3.3 (p. 250,29 )
[1] At Sialandici, quibus aut rubor aut periculum imperabatur, viribus ob paucitatem diffisi, deliberandae rei indutias poposcerunt. [2] Quibus impetratis, cum nec Siwardi gratiam colere liberum nec Ringonis amplecti videretur honestum, diu inter metum pudoremque solliciti iactabantur. [3] Qua in re ne senibus quidem consilio suppetente, Regnerus tunc forte contioni praesens: 'Brevis', inquit, 'arcus subito spiculum iacit. [4] Ego vero, tametsi puerili ausu maiorum ora praecurrere videar, ignoscendum erratis veniamque immature editis precor. [5] Verum prudentiae monitor, tametsi despicabilis videatur, respuendus non est. [6] Docili quippe animo sorbenda est utilium disciplina. [7] At quoniam, ut desertores ac transfugas notari turpe, ita supra vires audere temerarium est, et utrobique par culpa subesse convincitur, simulata transitione petendus est hostis, idemque, cum primum facultas obvenerit, opportuna desertione linquendus. [8] Satius ergo erit adversarii iram obsequii figmento praecurrere quam negatione eundem in nosmet ipsos acrius incessendos armare. [9] Quid enim fortioris imperium detrectantes agimus, nisi quod ipsi in iugulum nostrum arma sponte praestamus? [10] Saepe involutioribus studiis efficacissima fraus alitur. [11] Astu illaqueanda est vulpes.'

Dan  9.3.4 (p. 251,12 )
[1] Cuius consilii salubritate et fluctuantium civium cunctationem discussit et hostilibus castris noxium robur adiecit. [2] Contio quoque, infantiae eius non facundiam minus quam ingenium mirans, egregiae indolis decretum, habitu annorum excellentius, cupide amplexata est. [3] Nec rubori fuit defectis consilio senibus puerilibus obsequi monitis, quae quamquam a tenero manassent, integerrimo disciplinae pondere redundabant. [4] Auctorem vero consilii instanti periculo obicere veriti, educationis gratia Norvagiam transtulerunt. [5] Brevi post conserta pugna Ringonem Sywardus aggreditur; quo occiso, ipse immedicabili plaga perstrictus paucis interiectis diebus ex vulnere decessit. [6] Cui Regnerus in regnum succedit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek