link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  8.9.1 (p. 229,12 )
[1] Omundus autem, ut accepi, pace integra summa cum tranquillitate decessit, duobus filiis et totidem filiabus relictis. [2] E quibus maximus natu Sywardus, fratre Buthlo adhuc tenero, regnum hereditate consequitur. [3] Quo tempore Sueonum rex Gøtarus, alteram Omundi filiarum ob eximiae pulchritudinis famam infinito amore complexus, Ebboni cuidam Sibbonis filio postulandae virginis gratia negotium legationis imponit. [4] Is, officio prudentius administrato, gratum de puellae consensu nuntium retulit. [5] Iamque nihil voto praeter nuptias deerat, quas Gøtarus apud alienos agere metuens, per Ebbonem, quo prius legato usus fuerat, sponsam sibi transmittendam efflagitat.

Dan  8.9.2 (p. 229,22 )
[1] Is cum, parva admodum familia comitatus, Hallandiam praeteriret, ad agrestem vicum se pernoctandi gratia contulit, in quo duorum fratrum habitationes adversas medium amnis secreverat. [2] Et hi quidem consuetudinem iugulandi, quos hospitaliter recepissent, habebant, liberalitatis specie latrocinium obscurare callentes. [3] Trabem enim in modum preli oblongam eandemque ferri acumine praeditam arcanis quibusdam vinculis in excelsa domus parte suspenderant, quam nocturno tempore subductis nexibus demittentes, subiectorum capita desecare solebant. [4] In quem modum complurium vertices pensili mole praeciderant. [5] Igitur Ebboni suisque post epulas abunde praebitas penes focum ministri torum exstruunt, ut applicatas igni cervices insidiosae trabis impulsu demeterent.

Dan  8.9.3 (p. 229,33 )
[1] Quibus abscedentibus, Ebbo, impensum capitibus machinamentum suspiciens, socios, simulato somno, corpora transponere iubet, praefatus perquam salutarem iis loci variationem exsistere. [2] Fuere autem inter eos quidam ab Ebbonis clientela extranei, qui, spretis, quae ceteri exsequebantur, monitis, immoti, ut cuique iacendi locus obvenerat, cubuerunt. [3] Sub opacam vero noctem ab insidiarum ministris pendulum machinamenti pondus impellitur. [4] Quod nodis, quibus inhaerebat, excussum magnaque vi solo adactum subiectos exitio tradidit. [5] Igitur, qui facinoris exsequendi curam habebant, quo certius rei eventum discerent, illato lumine, Ebbonem, propter quem maxime rem adorsi fuerant, prudenter periculo occurrisse cognoscunt. [6] A quo protinus impetiti sanguine poenas dederunt. [7] Ebbo quoque, suis per mutuam stragem amissis, frequentem crustulis glacialibus amnem, invento forte navigio, superat Gøtaroque cladis suae potius quam legationis eventum declarat.

Dan  8.9.4 (p. 230,6 )
[1] Quam rem Gøtarus a Sywardi instinctu profectam iudicans, iniuriarum vindictam armis exsequi parat. [2] A quo Sywardus apud Hallandiam expugnatus, sorore ab hostibus capta, concessit in Iutiam. [3] Ubi Sclavorum vulgus, pugnam sine principe ausum, acie superavit, tantum gloriae ex victoria nactus, quantum ex fuga dedecoris traxerat. [4] Verum iisdem, quos ductu vacuos debellaverat, paulo post ducem nactis, pugna apud Fioniam cessit. [5] Adversum quos identidem in Iutia proeliatus, infelicem pugnae eventum habuit. [6] Quo evenit, ut Scania Iutiaque exutus media dumtaxat regni veluti quasdam exesi corporis partes sine capite retineret. [7] Iarmericus ex eo genitus cum sororibus admodum parvulis praeda hostibus fuit; quarum altera Norvagiensibus, altera Germanis, quod venalia quondam solebant esse connubia, pretio venditata est.

Dan  8.9.5 (p. 230,17 )
[1] Itaque Danorum regnum fortissime propagatum, tantis etiam maiorum titulis illustratum, tot victoriis auctum, ob unius viri inertiam ex summo nitore fortunae et florentissimo rerum statu eo ignominiae pervenit, ut pensionem, quam prius exigebat, exsolveret. [2] Sywardus autem, saepius victoria cassus ac deformium fugarum reus, post tot maiorum decora in tam erubescendo patriae statu confusa regni gubernacula gestare non sustinens, ne diuturnior vita ad extremam gloriae iacturam pertingeret, speciosum sibi fatum pugna parere properavit. [3] Quippe memorem calamitatis animum deponendae aegritudinis cupido salutis fastidio cruciabat. [4] Adeo demendi ruboris studium lucem ei invisam effecerat. [5] Igitur, comparatis pugnae copiis, Simoni cuidam sub Gøtaro Scaniam procuranti bellum aperte denuntiat. [6] Quod obstinatis temeritatis viribus exsecutus, occiso Simone, per summam hostium stragem vitam finivit; patriam tamen praestandae pensionis onere liberare nequivit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek