Dan
7.9.1 (p. 200,17 )
[1] Talia rerum bellorumque discrimina adeo
regiam apud Danos gentem exhauserant, ut hanc ad solam Guritham, Alfi
filiam, Sigari vero neptem, redactam esse constaret.
[2] Qui cum se consueto nobilitatis regimine defectos viderent, regnum
popularibus tradunt, creatisque ex plebe principibus, ostmaro Scaniae,
Hundingo Sialandiae procurationem attribuunt; in Hanonem Fioniae dominium
conferunt; penes Roricum atque Hatherum Iutiae summam discreta potestate
constituunt.
Dan
7.9.2 (p. 200,24 )
[1] Quod ne lateat, quo regum posteritas
satore succreverit, occurrunt quaedam necessario paulisper perstringenda
digressu.
[2] Ferunt fortissimum Sueonum Gunnarum, olim ob gravissimas causas
Norvagiae infensum, lacessendae eius licentiam precibus impetratam maximis
exasperasse periculis ac primum in Iather provinciam propositos effudisse
decursus; quam partim flammis, partim caedibus implicans, omissis rapinis,
tantum obsitos cadaveribus calles ac fusas cruore semitas permeare
gaudebat.
[3] Nam cum ceteri iugulis abstinere praedamque magis quam caedem affectare
solerent, hic spoliis saevitiam anteponens funestum animi libitum humanis
potissimum cladibus exercebat.
[4] Cuius atrocitate permoti incolae propinquum periculum publica deditione
praeveniunt.
Dan
7.9.3 (p. 200,35 )
[1] Sed et rex Normannorum Regnaldus, ultimae
senectutis, audito tyranni studio, filiam Drotam facto specu claudendam
curavit aptumque ei, provisis in longum sumptibus, famulitium tribuit.
[2] Sed et gladios exquisita fabrorum opera decusatos cum regia
supellectile pariter antro mandavit, ne ferri usum, quem sibi inhabilem
videret, hosti capiendum relinqueret.
[3] Et ne conspicua caveae pateret elatio, solidiori terrae tumorem
aequabat.
[4] Ad bellum deinde profectus, cum senilibus membris in aciem descendere
non posset, comitum innixus humeris, alienis fulta gradibus vestigia
proferebat.
[5] Igitur, proelio cupidius quam felicius gesto, consumptus gravem ruboris
causam patriae reliquit.
Dan
7.9.4 (p. 201,7 )
[1] Ut enim Gunnarus devictae gentis ignaviam
inusitata condicionis deformitate multaret, rectoris loco canem iis
praeponi curavit.
[2] Quo facto quid aliud eum assequi voluisse putemus quam, ut plenus
superbiae populus insolentiam suam manifestius puniri cognosceret, dum
obnixos latranti vertices inclinaret?
[3] Et ne quid contumeliae deesset, satrapas procuravit, qui sub eius
titulo privata ac publica negotia tuerentur.
[4] Cuius etiam iugi constantique custodiae distinctos procerum ordines
applicabat.
[5] Statuit insuper, ut, si quis aulicorum ducis sui despicabile duxisset
obsequium variosque discurrentis incessus plenis venerationis obsequiis
insequi supersedisset, membrorum clade supplicia lueret.
[6] Sed et geminum genti vectigal imposuit, unum autumnalibus copiis,
alterum vernali tempore persolvendum.
[7] Ita, Norvagiensium tumore exploso, obtentum est, ut liquidius fastus
sui detrimenta cognoscerent, quem caninis adactum obsequiis viderent.
Dan
7.9.5 (p. 201,20 )
[1] Audiens autem regis filiam longinquis
occlusam latibulis, omnibus ingenii nervis ad eam investigandam contendit.
[2] Quo evenit, ut, dum ipse quoque lustrandi inter alios officio
fungeretur, subterranei murmuris sonum dubia procul aure colligeret.
[3] Tunc sensim progressus certiorem humanae vocis habitum deprehendit.
[4] Cumque subiectam pedibus humum ad solidum fodi iussisset, subito,
patente cavea, cuniculatos animadvertit anfractus.
[5] Trucidatis itaque famulis, dum detectos antri aditus tueri cupiunt,
puella cum repositis inibi spoliis cavo extrahitur.
[6] Quae rerum admodum provida patrios dumtaxat enses secretioris custodiae
tutamento tradiderat.
[7] Haec a Gunnaro stuprum pati coacta filium procreat Hildigerum.
[8] Cui tanta paternae crudelitatis aemulatio fuit, ut caedium semper
appetens et humanis solum intentus excidiis immensa funderi cruoris
cupidine suspiraret.
[9] Igitur ob intolerabiles saevitiae mores a patre proscriptus moxque ab
Alvero tyrannide donatus finitimos bellis ac caedibus implicando omne
aetatis tempus armis exegit nihilque exsilii condicione ex consueto
crudelitatis habitu remittens animum cum loco mutare passus non est.
Dan
7.9.6 (p. 201,36 )
[1] Interea Borcarus, Regnaldi filiae Drotae
matrimonium per vim a Gunnaro occupatum expertus, coniuge eum vitaque
privat ac sibi Drotam connubio sociat.
[2] Quae etiam aegre nuptiis assensa non est, quod parentis ultorem iure
complexura videretur.
[3] Neque enim lugentis patrem filiae eius interfectori voluptuosus poterat
obtemperare consensus.
[4] Huius Borcarique filius Haldanus fuit.
[5] Cuius iuventae initia stoliditatis opinione referta fuere, sequens vero
aetas fulgentissimis operum insignibus illustris evasit maximisque vitae
ornamentis inclaruit.
[6] Adolescens pugilem ingenuae famae, quod ab eo pueriliter obludens
colapho percussus esset, gestamine, quod in manu habebat, petitum
oppressit.
[7] Quo facto futuros operum titulos auspicatus praeteritae vitae
contemptum in amplissimum sequentis fulgorem convertit.
[8] Ea quippe res bellicorum eius insignium magnitudinem augurata est.
Dan
7.9.7 (p. 202,8 )
[1] Ea tempestate Røtho, Ruthenorum
pirata, patriam nostram rapinae et crudelitatis iniuriis profligabat.
[2] Cuius tam insignis atrocitas erat, ut, ceteris extremae captorum
nuditate parcentibus, hic etiam secretiores corporum partes tegminibus
spoliare deforme non duceret.
[3] Unde graves adhuc immanesque rapinas Røthoran cognominare
solemus.
[4] Sed et torquendis interdum hunc supplicii modum adhibere solebat, ut,
dextris eorum pedibus terrae tenacius affixis, laevos curvatis de industria
ramis adnecteret, quorum salacitas medii corporis distractione recurreret.
[5] Quem Fioniae rex Hano, dum speciosos sibi titulos consciscere cupit,
maritimis viribus oppugnare conatus, fugam uno comitatus ingreditur.
[6] In cuius exprobrationem proverbium manavit: In proprio plus lare
Hanonem valere.
Dan
7.9.8 (p. 202,19 )
[1] Tunc Borcarus, ulteriorem civium iacturam
inspectare non passus, Røthoni se obicit; quorum ut mutuum bellum,
ita etiam exitium fuit.
[2] Eadem pugna Haldanum graviter affectum fama est aliquamdiu susceptis
oblanguisse vulneribus; e quibus unum evidentius ori inflictum habebat,
quod adeo cicatrice conspicuum erat, ut, ceteris medela recreatis,
patentiori quadam lentigine teneretur.
[3] Oblisam quippe labelli partem ita verrucae vitium ulcerabat, ut eius
rimosa tabes carnis excremento sarciri nequiret.
[4] Quae res ei plenum contumeliae cognomen impressit, cum potius vulnera
adverso corpore excepta laudem quam dedecus afferre soleant.
[5] Adeo maligna virtutum interpres vulgaris interdum exsistit opinio.
Dan
7.9.9 (p. 202,29 )
[1] Interea Alfi filia Guritha, cum regiam
stirpem ad se solam redactam animadverteret neminemque, cui nuberet,
nobilitate parem haberet, nuncupatis votis voluntariam sibi castimoniam
indixit concubituque carere quam ex plebe maritum asciscere satius duxit.
[2] Quin etiam cavendae iniuriae gratia conclave suum electo pugilum agmine
tutabatur.
[3] Ad quam cum Haldanus semel forte venisset abessentque pugiles, quorum
ipse fratrem impubis exstinxerat, oportere eam inquit, soluto virginitatis
cingulo, castimoniae rigorem rebus permutare Venereis, ne ita pudicitiae
votis indulgeat, ut lapsa regni gubernacula copulae suae beneficio reparare
contemnat.
[4] Se ergo nobilitatis splendore conspicuum nuptialibus ab ea votis
respici iubet, quod ob dictam causam voluptati aditum datura videatur.
Dan
7.9.10 (p. 203,3 )
[1] Ad haec Guritha adduci se non posse
retulit, ut regiae nobilitatis reliquias inferioris ordinis viro copulare
sustineat.
[2] Nec generis obscuritatem exprobrasse contenta, etiam oris deformitatem
improperat.
[3] Haldanus geminum ab ea sibi vitium obiectari subiunxit: unum quod
sanguine parum niteret, alterum quod rimosi oris iacturam inexpleta
cicatrice praeferret, ideoque non prius se postulandae eius gratia
rediturum, quam utramque notam parta armis claritate tersisset.
[4] Obsecrat quoque, ne cui tori conniventiam praeberet, antequam reditus
interitusve sui certitudinem nuntio cognovisset.
Dan
7.9.11 (p. 203,11 )
[1] Quem athletae, fratre iam pridem ab eo
spoliati, Gurithae locutum indigne ferentes, discedentem equis insectari
conantur.
[2] Quo viso, comitibus latebram petere iussis, se solum pugiles excepturum
dicebat.
[3] Morantes asseclas imperioque obsequi deforme ducentes minis abigit,
praefatus non comperturam Guritham pugnam a se formidine detrectari.
[4] Mox, quercu succisa atque in clavae habitum redacta, solus cum duodecim
manum conseruit eosque spiritu spoliavit.
[5] Quibus peremptis, tam praeclari operis titulis non contentus, maioris
edendi gratia avitos a matre gladios recepit, quorum alter Lyusingus, alter
Huytingus ob collimati acuminis nitorem vocabulum habuit.
Dan
7.9.12 (p. 203,20 )
[1] At ubi inter Alverum Suetiae regem
Rutenosque bellum flagrare cognovit, e vestigio Rusciam petit oblatoque
incolis auxilio summa cum omnium dignatione suscipitur.
[2] Sed nec procul Alverus agebat, brevi locorum traiectu parvulam
internectente distantiam.
[3] Cuius miles Hildigerus, Gunnari filius, Rutenorum pugilibus ad secum
dimicandum provocatis, cum Haldanum offerri animadverteret eiusque se
fratrem esse non ignoraret, pietatem fortitudini praetulit seque
septuaginta pugilum oppressione conspicuum cum homine parum spectato manum
conserturum negavit.
[4] Iubet itaque eum minorum se rerum experimentis metiri ac deinde aequa
viribus studia consectari.
[5] Haec autem non virtutis diffidentia, sed integritatis servandae gratia
astruebat, cum non solum acerrimus, verum etiam hebetandi carminibus ferri
peritus exsisteret.
[6] Quippe cum ab eius patre suum oppressum meminisset affectusque geminos,
unum paternae ultionis, alterum fraternae caritatis haberet, provocatione
cedere quam maximo implicari scelere satius duxit.
Dan
7.9.13 (p. 203,34 )
[1] Cuius loco alium Haldanus athletam
deposcens exhibitum iugulat, moxque ei etiam hostium suffragio virtutis
palma decernitur, omniumque fortissimus publica proclamatione censetur.
[2] Postera die, duobus in pugnam petitis, ambos obtruncat; tertia luce
ternos expugnat; quarta quattuor secum congressos exsuperat; quinta vero
quinos expostulat.
[3] Quibus oppressis, cum ad octavam similibus pugnae et victoriae
incrementis perventum esset, undecim simul admissos prosternit.
[4] Cui Hildigerus, quod operum suorum titulos virtutum eius magnitudine
aequatos videret, congressum ulterius negare non passus, cum ab eo, obducto
panniculis ferro, mortificum sibi vulnus inflictum animadverteret, abiectis
armis humi decumbens tali fratrem voce compellat:
Dan
7.9.14 (p. 204,3 )
[1] Collibet alternis devolvi fatibus horam
et, ferro pausante, solo subsidere paulum,
alternare moram dictis animosque fovere.
[2] Restat proposito tempus, nam fata duorum
fors diversa tenet: alium discrimine certo
sors feralis agit, alium potioribus annis
pompa decusque manent et agendi temporis usus.
[3] Sic sibi dividuum partes discriminat omen.
[4] Danica te tellus, me Sueticus edidit orbis;
Drot tibi maternum quondam distenderat uber;
hac genetrice tibi pariter collacteus exsto.
[5] Impia progenies trucibus concurrere telis
ausa perit; sudo prognati sanguine fratres
illata sibi caede ruunt, dum culmen aventes
tempore deficiunt, sceptrique cupidine nacti
exitiale malum socio Styga funere visent.
Dan
7.9.15 (p. 204,19 )
[1] Ad caput affixus clipeus mihi Sueticus astat,
quem specular vernans varii caelaminis ornat
et miris laqueata modis tabulata coronant.
[2] Illic confectos proceres pugilesque subactos,
bella quoque et nostrae facinus spectabile dextrae
multicolor pictura notat; medioxima nati
illita conspicuo species caelamine constat,
cui manus haec cursum metae vitalis ademit.
[3] Unicus hic nobis heres erat, una paterni
cura animi superoque datus solamine matri.
[4] Sors mala, quae laetis infaustos aggerit annos
et risum maerore premit fortemque molestat.
[5] Lugubre enim ac miserum est deiectam ducere
vitam
et tristes spirare dies omenque dolere.
[6] Sed quaecumque ligat Parcarum praescius ordo,
quaecumque arcanum superae rationis adumbrat,
seu quae fatorum serie praevisa tenentur,
nulla caducarum rerum conversio tollet.
Dan
7.9.16 (p. 204,37 )
[1] His dictis, cum ab Haldano ob tam seram
fraterni vinculi confessionem inertiae damnaretur, idcirco se silentio usum
esse dicebat, ne aut pugnam detrectando ignavus aut committendo scelestus
existimari posset.
[2] Talibus excusationis verbis intentus exstinguitur.
[3] Sed apud Danos Haldanum ab Hildigero prostratum rumor ediderat.
Dan
7.9.17 (p. 205,3 )
[1] Post haec Guritha, quae regii sanguinis
sola apud Danos supererat, cum a Siwaro Saxonicae gentis nobilissimo
postulari coepisset latenterque ei Haldanum praeferret, condicionem proco
ne suum prius connubium peteret, quam Danorum regnum membratim divulsum in
unum corpus redigeret idque sibi per iniuriam ereptum armis restituisset.
[2] Quod frustra tentante Siwaro, omnibus arbitris pecunia ab ipso
corruptis, tandem ei despondenda conceditur.
[3] Quod Haldanus apud Rusciam per negotiatores expertus, tanto studio
navigationi incubuit, ut nuptiarum tempus adventu praecurreret.
[4] Quarum prima die regiam petiturus praecepit, ne comites prius a
constitutis sibi moverentur excubiis, quam ferri stridorem eminus aure
perciperent.
[5] Cumque convivis parum cognitus coram virgine constitisset, ne vulgaris
eloquii nuditate pluribus intellecta depromeret, in hunc modum abstrusa
carmen ambage compegit:
Dan
7.9.18 (p. 205,16 )
[1] Patris sceptra relinquens
nil figmenti verebar
commenti muliebris
astus femineive,
unum quando duosque,
tres ac quattuor, et mox
quinos indeque senos,
post septem, simul octo,
undenos quoque solus
victor Marte subegi.
[2] Sed nec tunc fore rebar
probri labe notandam
promissi levitate
pactis illicibusque.
Dan
7.9.19 (p. 205,30 )
[1] Ad haec Guritha:
[2] 'Fragili moderamine rerum
animus mihi pendulus haesit
trepida levitate pererrans.
[3] Tua fama volatilis, anceps,
variisque relatibus acta
dubium mihi pectus inussit.
[4] Teneri tibi temporis annos
gladio periisse verebar.
[5] Poteramne resistere sola
senioribus atque magistris,
prohibentibus ista negari
thalamoque monentibus uti?
[6] Manet et Venus et calor idem
socius tibi parque futurus,
nec ab ordine sponsio cessit,
aditus habitura fideles.
[7] Neque enim ulla adhuc te fefellit promissio, quamquam sola
multiplicis suadelae consilia detrectare non possem et in iugalis copulae
receptione monitis obviare censoriis.'
Dan
7.9.20 (p. 206,10 )
[1] Necdum responsum virgo complebat, et iam
sponsum Haldanus ferro transverberat.
[2] Nec unum oppressisse contentus maximam convivarum partem obtruncat.
[3] In quem cum Saxones cessim ebrietate labantes irruerent, a
supervenientibus eius vernaculis trucidantur.
[4] His gestis Guritha potitur.