Dan
7.2.1 (p. 183,10 )
[1] Perempto Frothone, cum Haldanus ternos
circiter annos patriae praefuisset, Haraldo fratri regnandi iure
perfunctorie tradito, Ølandiam eique finitimas insulas, quas a
Suetiae complexu sinuosus aquarum divellit anfractus, piraticis populatur
iniuriis.
[2] Ibidem, subductis hieme navigiis ac vallo cinctis, expeditioni terminum
dedit.
[3] Post haec Suetiae manus iniecit eiusque regem bello consumpsit.
[4] Cuius nepotem Ericum, patrui vero sui Frothonis filium, pugna postmodum
excepturus, postquam pugilem eius Haquinum hebetandi carminibus ferri
peritum didicit, eximiae magnitudinis clavam ferreis consertam nodis
tunsionis usibus adaptavit, perinde ac praestigii vires ligneo robore
debellaturus.
[5] Deinde, cum ceteris conspicuo virtutis habitu praeemineret, inter
acerrimos hostium procursus, obnupto galea capite, scuti inops libratum
clavae robur in obiecta clipeorum munimina geminae manus ope torquebat.
[6] Nec erat ullum tantae soliditatis obstaculum, quod non frustatim
adactae molis impulsus obtereret.
[7] Quo evenit, ut occursantem sibi in acie pugilem acriori gestaminis
impactione subrueret.
Dan
7.2.2 (p. 183,25 )
[1] Victus tamen et in Helsingiam fuga
delapsus, Witolfum quendam, olim Haraldo militantem, saucii corporis curam
petiturus accessit.
[2] Hic, in castris maiore aetatis parte consumpta, tandem in huius
provinciae solitudinem post tristia ducis fata concesserat ibique rusticae
vitae cultu consueta militiae studia relaxabat.
[3] Qui, quod hostilibus saepe telis petitus fuerat, non infirmam medendi
peritiam assidua vulnerum suorum curatione contraxerat.
[4] Si quis vero operam eius blandimentis exposceret, hunc medelae loco
occulta laesionis noxa afficere solitus erat, aliquanto speciosius
beneficia minis quam adulatione exposci iudicans.
[5] Idem Erici milites penatibus suis occupandi Haldani cupidine imminentes
ita videndi officio spoliavit, ut propinquas aedes nec prospectu capere nec
certis possent vestigiis indagare.
[6] Adeo luminum usum nubilus quidam error obtuderat.
Dan
7.2.3 (p. 184,1 )
[1] Cuius opera Haldanus virium integritatem
adeptus, accito Thorone, conspectioris ingenii pugile, Erico bellum
denuntiat.
[2] Quem cum, productis e diverso copiis, militum numero praestare
conspiceret, occultatam agminis partem inter propinquos viae frutices
delitere praecepit, hostem per angustiora semitae compendia gradientem
insidiis consumpturus.
[3] Quod praevidens Ericus, explorata progrediendi facultate, secessu
utendum putavit, ne proposito incedens tramite hostium dolis inter
praeruptos montium urgeretur anfractus.
[4] Igitur apud convallem arduis montium iugis utrimque consaeptam mutuis
viribus pugna conseritur.
[5] In qua Haldanus inclinatam suorum aciem conspicatus, frequentem saxis
rupem cum Thorone conscendit indeque erutas moles in subiectum hostem
devolvit, quarum pondere et ruina aciem in occiduo constitutam oppressit.
[6] Quo evenit, ut victoriam, quam armis amiserat, cautibus recuperaret.
[7] Ob cuius facti virtutem Biargrammi cognomen accepit, quod vocabulum ex
montium et feritatis nuncupatione compactum videtur.
[8] Igitur apud Sueones tantus haberi coepit, ut magni Thor filius
existimatus divinis a populo honoribus donaretur ac publico dignus libamine
censeretur.
Dan
7.2.4 (p. 184,17 )
[1] Sed quoniam aegre devictorum ingenia
quiescere solitum est et in vetitum semper subactorum obluctatur
improbitas, accidit, ut Ericus, dum fugae damnis consulere studet,
subiectas Haldano provincias attentaret.
[2] Sed ne Daniam quidem ab hoc saevitiae genere immunem reliquit, perquam
dignum existimans eius lacessere patriam, per quem sua abactus fuerat.
[3] Ita, dum iniuriam inferre quam repellere maluit, Suetiam armis
hostilibus liberavit.
[4] Quippe cum Haldanus Haraldum fratrem ab eo tribus devictum proeliis
quarto occisum cognosset, amittendi imperii metu, relictis Sueonum agris,
patriam repetere coactus est.
[5] Ita Ericus, quo facilius Suetiae regnum deseruit, hoc celerius recepit.
[6] Quem si fortuna aeque in retinendo regno ac recuperando instruere
voluisset, nequaquam Haldano prendendum dedisset. Cuius captionis modus hic
erat.
Dan
7.2.5 (p. 184,28 )
[1] Reversus in Suetiam Haldanus, occultata
per insidias classe, binis obviam Erico navigiis proficiscitur.
[2] A quo denis petitus variis navigationis reflexibus ad occultum suorum
agmen relabitur.
[3] Quem longius insequente Erico, Danica ponto classis emergit.
[4] Circumventus itaque Ericus oblatum sibi sub serviendi condicione
spiritum repudiavit lucemque libertati praeferre non passus, mori quam
obsequi praeoptavit, ne vitae cupiditate ex libero servus evadere videretur
aut, quem nuper fortuna aequasset, novo famulatus officio coleret.
[5] Adeo salutem dedecore mercari virtus ignorat.
[6] Compeditus igitur et ad loca feris pervia relegatus, indignum tanta
animi maiestate exitum habuit.
Dan
7.2.6 (p. 184,37 )
[1] Haldanus, gemini regni imperio potitus,
opinionis suae titulum tribus honestatis gradibus decorabat.
[2] Erat enim condendorum patrio more poematum peritia disertus nec
athletica minus virtute quam regia potestate conspicuus.
[3] Audiens autem vegetioris ingenii piratas Tokonem et Anundum
circumpositis imminere provinciis, maritima pugna tentatos oppressit.
[4] Nihil enim veteres claritate magis expetendum ducebant, quam non opum
fulgor, sed armorum industria peperisset.
[5] Itaque seditiones amplecti, instaurare lites, otia fastidire, paci
militiam anteferre, virtutum, non rerum aestimatione censeri, plurimum
voluptatis in proeliis, minimum in conviviis reponere clarissimis quondam
viris curae exstitit.
Dan
7.2.7 (p. 185,9 )
[1] Sed neque diu Haldano aemulus defuit.
[2] Nam Sywaldus quidam, claro admodum loco natus, apud Sueonum contionem,
Frothonis ac coniugis eius exitio flebiliter memorato, tantum Haldani odium
paene omnibus ingeneravit, ut plurimorum suffragiis novarum rerum licentiam
assequeretur.
[3] Nec solo vocum favore contentus adeo plebis animum ambitionis artibus
occupavit, ut omnium fere manus ad regium insigne capiti suo imprimendum
adduceret.
[4] Hic septem filios habebat tanto veneficiorum usu callentes, ut saepe
subitis furoris viribus instincti solerent ore torvum infremere, scuta
morsibus attrectare, torridas fauce prunas absumere, exstructa quaevis
incendia penetrare, nec posset conceptus dementiae motus alio remedii
genere quam aut vinculorum iniuriis aut caedis humanae piaculo temperari.
[5] Tantam illis rabiem sive saevitia ingenii sive furiarum ferocitas
inspirabat.
Dan
7.2.8 (p. 185,21 )
[1] Quibus auditis, Haldanus, ut erat circa
piraticam occupatus, expedire militibus dixit, ut, qui in exteros hactenus
desaevierint, nunc civium visceribus ferrum adigant ereptique regni
iniuriam propulsent, qui dilatandi curam gerere consueverint.
[2] Quo imminente, Sywaldus missis ad eum legatis iubet, si famam factis
aequaret et tantus re esset, quantus opinione censeretur, se suamque
subolem pugna solus excipiat privatoque periculo publicum redimat.
[3] Eo deinde respondente legitimae dimicationis formam duorum numerum
excedere non debere, nil mirandum, inquit Sywaldus, hominem caelibem
proleque vacuum oblatos detrectare congressus, cui inops caloris natura
deforme corporis animique frigus incusserit.
[4] Nec liberos ab eo diversos exsistere, quem suae generationis auctorem
habuerint, quod ab ipso commune nascendi principium traxerint.
[5] Ita se ac filios unius hominis loco censendos esse, quibus veluti unum
corpus a natura tributum videatur.
Dan
7.2.9 (p. 185,34 )
[1] Cuius convicii rubore permotus Haldanus
provocationi parere coepit, tam contumeliosam caelibatus exprobrationem
egregiis virtutis operibus pensaturus.
[2] Cumque per opacam forte nemoris indaginem graderetur, haerentem obiter
quercum humo radicitus eruit solisque spoliatam ramis in solidam clavae
speciem transformavit.
[3] Quo gestamine fretus tali carmen brevitate compegit:
Dan
7.2.10 (p. 185,39 )
[1] En rude, gerimus obnixo vertice, pondus
vulnera verticibus exitiumque feret.
[2] Sed neque frondosi gestamen roboris ullum
omine Gøtenses horridiore premet.
[3] Ardua comminuet nodosi robora colli
et cava silvestri tempora mole teret.
[4] Clava quidem, saevum patriae domitura furorem,
nulla magis Suetis exitialis erit.
[5] Ossa domans lacerosque virum libranda per
artus
impia praerupto stipite terga premet,
cognatos pressura lares, fusura cruorem
civis et in patriam perniciosa lues.
[6] His dictis Sywaldum cum septem filiis attentatum, acerrimas eorum
vires eximia clavae mole frustratus exitio tradidit.
Dan
7.2.11 (p. 186,13 )
[1] Ea tempestate Harthbenus quidam ab
Helsyngia veniens raptas regum filias stupro foedare gloriae loco ducebat,
illum perimere solitus, a quo peragendae Veneris usu prohiberetur,
illustres nuptias humilibus praeferens tantoque se clariorem existimans,
quanto splendidiores concubitus per vim assequi potuisset.
[2] Nec ultionem effugit, qui se ei comparatione virtutis aequare
praesumeret.
[3] Tanta vero corporis magnitudine erat, ut novem cubitis proceritatis
eius dimensio tenderetur.
[4] Huic duodecim athletae contubernales fuere, quibus officio erat,
quoties illi praesaga pugnae rabies incessisset, vinculorum remedio oborti
furoris impetum propulsare.
[5] Ab his Haldanus Harthbenum eiusque pugiles viritim impetere iussus non
solum certamen spopondit, sed etiam victoriam sibi ingenti verborum fiducia
promisit.
[6] Quo audito, Harthbenus, repentino furiarum afflatu correptus, summas
clipei partes morsus acerbitate consumpsit, igneos ventri carbones mandare
non destitit, raptas ore prunas in viscerum ima transfudit, crepitantia
flammarum pericula percurrit, ad postremum omni saevitiae genere
debacchatus in sex athletarum suorum praecordia furente manu ferrum
convertit.
[7] Quam insaniam illi pugnandi aviditas an naturae ferocitas attulerit,
incertum est.
[8] Haldanum deinde residua pugilum manu petivit.
[9] A quo mirae granditatis malleo contusus vita ac victoria caruit
deditque poenas et Haldano, quem provocaverat, et regibus, quorum sanguine
per vim potitus fuerat.
Dan
7.2.12 (p. 186,33 )
[1] At quoniam Haldano fors inopinas pugnae
causas porrigere consuevit, quasi numquam virium eius experimentis
contenta, accidit, ut Egtherus Fynnensis piratico Sueones molestaret
incursu.
[2] Quem Haldanus ternis adortus navigiis (nam et ei totidem esse
compererat), cum, nocte proelium finiente, debellare non posset, postera
die ex provocatione secum decernentem oppressit.
[3] Deinde cum Hatheri reguli filiam Thorildam a Grimmone, eximiarum virium
athleta, sub duelli comminatione expeti comperisset, edictumque a patre
esset potiturum ea, qui pugilem amovisset, quamquam ad senectutem caelebs
pervenerat, non minus reguli promissione quam athletae petulantia
concitatus Norvagiam petit.
Dan
7.2.13 (p. 187,3 )
[1] Qua inita, cunctas agnitionis suae notas
adulterina oris illuvie respergens, ut pugnae locum accessit, prior ensem
destringit.
[2] Quem ad hostilem sciens obriguisse conspectum humi deiecit, alioque
vagina submoto Grimmonem appetens extremos loricae nexus cum occidua clipei
parte persecuit.
[3] Quod factum Grimmo admiratione prosecutus: 'Vetulum', inquit, 'acrius
dimicantem non memini', statimque ferrum exserens obiectam gladio parmam
penetrabili sectione convulsit.
[4] Cuius immorantem ictui dextram Haldanus nihil haesitans obvia ferri
celeritate corripuit.
[5] Ille nihilo minus laeva gladium stringens ferientis femur transegit,
mutilati corporis ultionem exiguo vulnere prosecutus.
[6] Victor Haldanus victo residuum vitae pecunia redimendi potestatem
fecit, ne imbelli et manco miseras animae reliquias deformiter adimere
videretur.
[7] Quo facto tantum se paene in servando hoste egit, quantum gesserat in
vincendo.
[8] Cuius victoriae praemium Thorildae nuptiis assecutus filium ex ea
Asmundum sustulit, a quo se Norvagiae reges originem duxisse magni
aestimant, ab Haldano sollemnem generationis suae seriem retexentes.