link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  6.8.1 (p. 165,24 )
[1] Idem, plagis nondum medicamine procuratis nec ulla adhuc cicatrice respersis, occiso ab aemulis Haldano, Suetiam repetens, filium eius Sywardum, devicta quorundam rebellione, paternae dominationis heredem constituit. [2] Apud quem diutule conversatus, cum Frothonis fraudulenter oppressi filium Ingellum transverso animo actum patris interfectoribus animadversionis loco humanitatem atque amicitiam erogasse, fama rei crebrescente, cognosset, ob tam horridum facinus indignationis aculeis lacessitus dolenterque ferens tantae indolis iuvenem tam incliti patris filium exuisse, eximium carbonum fascem tamquam opimam sarcinam humeris suis Daniam petiturus impendit. [3] Rogatus ab obviis, quid tam insolitum onus deferret, Ingelli regis hebetudinem ad acuminis habitum carbonibus se perducturum astruxit.

Dan  6.8.2 (p. 165,36 )
[1] Itaque expedita et compendiaria semita velut uno spiritu rapidum ac praeceps iter tandemque Ingelli hospitio usus sedem maioribus destinatam suo more conscendit. [2] Quippe apud prioris saeculi reges amplissimum dignitatis gradum obtinere consueverat. [3] Quem cum regina squalore obsitum sordidisque et agrestibus pannis utentem ingressa conspiceret, ob deformitatem cultus parum curiosa hospitis aestimatrix effecta simulque virum ex veste metiens,, stoliditatis increpitum, quod maiores discubitu praecurrisset ac sedem rustico cultu indignam occupasset, loco excedere iussit, ne pulvinaria taetriore quam par esset habitu contrectaret. [4] Quod enim ille ex fiducia agebat, stoliditati atque impudentiae deputabat, ignara aliquanto splendidius mentem quam vestem in sublimi lucere consessu.

Dan  6.8.3 (p. 166,10 )
[1] Paruit animosus senex, tametsi repulsa aeger, indebitamque fortitudini suae contumeliam egregio animi temperamento suppressit, acceptum ruborem nec voce nec gemitu prosecutus. [2] Nec tamen tacitam doloris acerbitatem prorsus occultare sustinuit. [3] Exsurgens enim atque in ultimam aedis partem secedens adeo ipsa parietum robora demissi corporis impulsu contudit, ut tectum ruina paene eximia tignorum trepidatione submitteret. [4] Quo evenit, ut non solum repulsa, sed etiam exprobratae sibi paupertatis ignominia lacessitus iram suam adversum contumeliosam reginae vocem irrevocabili severitate destringeret.

Dan  6.8.4 (p. 166,19 )
[1] Quem cum Ingellus a venatione regressus curiosioribus oculis collustratum nec os usquam hilariter circumferentem nec se assurgendi officio venerantem animadverteret, Starcatherum esse parum blandae frontis adnotatione cognovit. [2] Nam cum manus eius bellico opere duratas, cicatrices adverso corpore exceptas acerrimumque oculorum vigorem attenderet, animadvertit nequaquam enervi animo esse, cuius corpus tanta vulnerum vestigia confodissent. [3] Obiurgatam igitur uxorem impensius monuit, ut, abiecto irarum supercilio, quem convicio insecuta fuerat, blandimentis permulsum liberalitatis officiis deleniret ciboque et potione firmatum benigno recrearet alloquio, praefatus hunc sibi olim a patre tutorem datum infantiae suae indulgentissimum exstitisse custodem. [4] Tum sera senilis animi cognitrix, rigore in mansuetudinem verso, quem repulsa affecerat, convicii amaritudine laceraverat, ministrandi studio venerata est atque ex hospita indignante obsequentissimam adulatricem agere coepit, curiositatem suam irae eius opponere cupiens, eo quidem minus errore culpabilis, quo illum celerius obiurgata deseruit. [5] Nec tamen leves eius poenas pependit, cum loca, in quibus fortissimum senem discubitus repulsa sugillaverat, postmodum fratrum suorum cladibus cruentata conspiceret.

Dan  6.8.5 (p. 167,3 )
[1] Nocte vero Ingello cibum cum Suertingi filiis capiente, apparatissimis dapibus insistens luxurioso mensas epulo cumulavit senemque, ne maturius se convivio subtraheret, familiari invitatione retinuit, tamquam operosioris escae oblectamenta solidum virtutis rigorem excavare potuissent. [2] Quibus cum Starcatherus oculos inseruisset, eorum usu lasciviore contempto, ne quid externo ritui indulgeret, temperantia, qua plurimum pollebat, appetitum suum adversus deliciarum irritamenta firmavit, ne bellicam claritatem convivalibus illecebris absumendam permitteret. [3] Erat enim fortitudo eius frugalitatis amatrix, aliena nimiae ciborum abundantiae et ab immoderato dapum usu aversa, utpote quae aliquo in momento ponendi luxuriam numquam vacavit semperque, voluptate omissa, virtutis respectum egit.

Dan  6.8.6 (p. 167,14 )
[1] Cum ergo vetustos continentiae mores omnemque pristinae consuetudinis habitum novo luxu ac lautitia corrumpi animadverteret, rusticioris escae paratum appetens cenae sumptuosioris impendium fastidivit. [2] Igitur profusam dapum indulgentiam aspernatus fumidoque ac rancidulo cibo usus famem eo sapidius quo simplicius pepulit, ne verae virtutis nervos externarum deliciarum contagione tamquam adulterino quodam dulcore remitteret aut priscae frugalitatis normam inusitatis gulae superstitionibus abrogaret. [3] Ceterum indignanter ferebat assam dapem eandemque elixam unius cenae sumptibus erogari, edulium pro monstro accipiens, quod culinae nidoribus delibutum fartoris industria multiplicis temperamenti varietate perfricuit.

Dan  6.8.7 (p. 167,24 )
[1] E contrario Ingellus, proiectis maiorum exemplis, in novando mensarum ritu licentius sibi, quam mos patrius permittebat, indulsit. [2] Postquam se enim Theutoniae moribus permisit, effeminatae eius lasciviae succumbere non erubuit. [3] Ex cuius sentina in patriae nostrae fauces haud parva luxuriae nutrimenta fluxerunt. [4] Inde enim splendidiores mensae, lautiores culinae, sordida coquorum ministeria variaeque farciminum sordes manavere; inde licentioris cultus usurpatio a ritu patrio peregrinata est. [5] Itaque regio nostra, quae continentiam in se tamquam naturalem aluit, luxum a finitimis depoposcit. [6] Cuius Ingellus illecebra captus iniurias beneficiis rependere erubescendum non duxit, neque illi misera parentis clades cum aliquo amaritudinis suspirio obversata est.

Dan  6.8.8 (p. 168,1 )
[1] At regina, ne propositi irrita abiret, iram senis donis optime propulsandam existimans, mirifici operis vittam proprio capiti detractam gremio cenitantis apposuit, benevolentiam eius, quia virtutem hebetare nequiverat, mercari cupiens. [2] Quam Starcatherus, necdum offensae acerbitate deposita, in os offerentis reiciens, plus contemptus quam venerationis in eo munere repositum arbitrabatur prudentique animo egit, ne cicatricibus obsito galeisque assueto capite insolitum effeminati ornamentum exciperet, sciens virilibus comis muliebre redimiculum inici non oportere. [3] Itaque repulsam repulsa ultus, contemptum suum mutua aspernatione pensavit, tantum se paene in vindicando rubore gerens, quantum gesserat in sustinendo.

Dan  6.8.9 (p. 168,11 )
[1] Veterani namque bellatoris animus, Frothonis cultum inextricabilibus amicitiae hamis complexus totque ac tantis munificentiae eius meritis invitatus, ad abiciendum ultionis propositum nullo indulgentiae blandimento seduci poterat, quo minus debitam beneficiis eius gratiam etiam post fata referre satageret exstinctoque vicissitudinem humanitatis rependere curaret, cuius adhuc exstantis amantissimum animum liberalissimamque amicitiam expertus fuerat. [2] Adeo quippe miserrimam Frothonianae cladis imaginem alte pectori insertam gerebat, ut ab intimo praecordiorum eius secessu clarissimi ducis respectus convelli nequiret, atque ob hoc praesenti beneficio pristinae familiaritatis titulum anteponere non dubitaret.

Dan  6.8.10 (p. 168,21 )
[1] Ceterum superioris contumeliae memoria nihil gratiae sequenti obsequio reddidit, lacessiti pudoris ignominiam deponere nequiens. [2] Tenacius enim iniuriarum vel beneficiorum imagines fortium quam mollium animis inhaerere consueverunt. [3] Neque enim illorum insuevit moribus, qui amicorum prosperum vitae cursum comitantur, adversum deserunt, quique fortunae magis quam caritati cultum tribuunt, propriis commodis quam alienae benevolentiae propiores.

Dan  6.8.11 (p. 168,27 )
[1] Animadvertens autem pertinax propositi femina ne sic quidem convivalem a sene hilaritatem elici posse, ut blanditiarum coeptum liberaliori comitate prosequeretur cumulatioremque hospiti honorem redderet, tibicine de industria modulari iusso, musam, qua indignationis eius perseverantia flecteretur, instituit, artificialis soni ministerio naturales inclementiae nervos elidere cupiens. [2] Sed fistulae aut chordarum lenocinium in hebetanda viri pertinacia parum efficax mansit. [3] Auditor enim exhibitum sibi cultum figmentum magis quam caritatem redolere cognovit. [4] Quo evenit, ut elusus opinione sua mimus statuae magis quam homini canere putaretur disceretque ponderosissimae severitatis statum frustra scurrarum lusibus attentari, inanique oris spiraculo maximae rei molem labefactari non posse. [5] Adeo enim Starcatherus oris habitum indignationis pertinacia firmaverat, ut nulla ex parte consueto infractior videretur. [6] Quippe debitus votis rigor, nec tibiae cantu nec gulae lenimento permulsus, plus strenuo virilique proposito quam aurium aut epuli blandimentis tribuendum putavit. [7] Osse itaque, quod vescendo carne spoliaverat, in vultum gesticulantis proiecto, plenas aurarum buccas violenta flatus excussione laxavit. [8] Quo facto, quantum severitas scaenicos plausus fastidiret, edocuit. [9] Ira siquidem obseratae aures nulli voluptatis affectui patuerunt. [10] Dignum histrione munus turpi praemio deforme multavit obsequium. [11] Siquidem optimus meritorum aestimator muneris loco tibicini tibiam erogavit ac durum mercedis genus molli officio retulit. [12] Itaque mimus, nescias sonorius cecinerit an fleverit, quam parum in luxuriosis pectoribus fortitudo possideat, effusa lacrimarum acerbitate testatus. [13] Neque enim, qui totum se voluptati substraverat, quandoque calamitatis incursum tolerare didicerat.

Dan  6.8.12 (p. 169,17 )
[1] Cuius laesio futuras cenae clades ominata est. [2] Et bene quidem cultor severitatis animus vindictae constantiam pertinaci gravitate complexus, qui, quantum alii suavitatis, tantum ex fidibus fastidii traxit, probroso ossis iactu ingratum pensavit officium, plus se valentis amici speciosis cineribus quam improbis turpissimi alumni moribus debuisse confessus. [3] Deinde in ampliorem histrionis suggillationem huiusmodi carmen subtexuit. [4] Regina vero virtutem, quam debilitare nequiverat, stupens, eius, quem frustra beneficiis coluit, admiratrix evasit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek