Dan
6.7.1 (p. 161,15 )
[1] Fuere autem Ingello sorores Helga et Asa,
ex quibus Helga toris admodum matura, Asa vero annis minor connubioque
inhabilis erat.
[2] Tunc Helgo Norvagiensis postulandae Helgae cupidine concitatus navem
conscendit.
[3] Ceterum navigationem tanto instruxerat luxu, ut excultorum auro velorum
apparatu uteretur, quae etiam inauratis malis subnexa purpureis restibus
tenebantur.
[4] Venienti Ingellus votum impetrandum promittit, si modo oblatos pugiles
ad testandam opinionis suae experientiam pugna sustinere praesumeret.
[5] Nec condicione permotus Helgo quam libentissime se pacto operam daturum
respondit.
[6] Itaque sollemni sponsalium titulo futurae copulae pactio consecratur.
Dan
6.7.2 (p. 161,25 )
[1] Per idem tempus apud insulam Sialandiam
novem ducis cuiusdam filios inolevisse memoriae proditum est, apprime
viribus et audacia praeditos, quorum maximus Anganterus exstabat.
[2] Qui cum eiusdem puellae competitorem ageret negatasque sibi nuptias
Helgoni promissas videret, palaestrica illum provocatione sollicitat, ferro
molestiam propulsurus.
[3] Approbat Helgo propositas pugnae partes, et nuptiarum die dimicandi
tempus amborum votis condicitur.
[4] Confundebatur enim apud omnes, quisquis certamen ad dimicandum
provocatus abnueret.
[5] Quamobrem Helgonem hinc detrectandae pugnae rubor, inde gerendae metus
angebat.
[6] Siquidem praeter commune provocationis ius impari manu se lacessitum
credebat, quod solus adversum novem pugnam spopondisse videretur.
Dan
6.7.3 (p. 161,36 )
[1] Haec volventem sponsa auxilio opus
habiturum docet hortaturque, pugna abstineat, qua nihil praeter mortem aut
ignominiam petiturus videatur, praesertim cum eorum, adversum quos
dimicaturus esset, numerum nulla definitionis certitudine clausisset;
quamobrem periculo parcat Starcatherumque apud Sueones agentem saluti
consulturus exposcat, qui indigentibus adesse et tristes plerumque casus
felici interventu redimere soleat.
Dan
6.7.4 (p. 162,3 )
[1] Gratum Helgoni consilium fuit; qui cum,
parvulo comitatu sumpto, Suetiam ingressus ad nobilissimam eius urbem
Upsalam pervenisset, ingressu abstinens praemittit, qui Starcatherum
salutationis officio praetentatum ad Frothonis filiae nuptias invitaret.
[2] Qua comitate Starcatherus perinde ac iniuria lacessitus, acrius
inspectum iuvenem tam ineptae legationis poenas daturum respondit, nisi
carissimi sui Frothonis mentionem mandatis insertam haberet, quod se
scurrae vel parasiti more lautioris alimoniae gratia ad alienae culinae
nidorem decurrere solitum existimaverit.
[3] Quod postquam Helgo ex satellite cognovit, regiam ingressus Frothonis
filiae titulo consalutatum senem condictae ex provocatione pugnae socium
deposcit, cui ob hoc se minus sufficere dixit, quod conflicturae secum
partis numerum condictionis modus incertum reliquerit.
[4] Quem Starcatherus, loco certaminis ac tempore cognito, non solum
supplicem recepit, verum etiam auxilii promissione firmatum Daniam cum
comitibus repetere iussit, affirmans se eius aditum occulto callis
compendio quaesiturum.
Dan
6.7.5 (p. 162,18 )
[1] Quo discedente, interiectis diebus
profectionem orsus, si famae credi fas est, velocitate gressus tantum
locorum diali itinere emensus proditur, quantum praecedentes diebus
duodecim peragrasse dicuntur, ita ut utrique fortuito vestigiorum concursu
uno eodemque tempore destinatos Ingelli penates attingerent.
[2] Ubi cum Starcatherus ministrorum more mensas convivis obsitas
praeteriret, praememorati novem plenis deformitatis gestibus torvos ore
fremitus dantes ac more scaenico decursantes in pugnam se mutua
adhortatione firmabant.
[3] Sunt qui eos venienti athletae saevientium canum exemplo oblatrasse
perhibeant.
[4] Quibus Starcatherus increpatis, quod adulterino oris habitu ridiculam
sibi formam consciscerent patulisque buccarum rictibus lascivirent, taliter
effeminatorum dissolutam mollitiem intemperantiae suae luxum deducere
praedicabat.
[5] Interrogatus igitur, an ei dimicandi virtus suppeteret, non unum
tantum, verum quotlibet admissos excipiendi certissimas sibi vires exstare
respondit.
[6] Quod audientes novem animadvertunt hunc esse, quem in subsidium
Helgonis e longinquo venturum acceperant.
Dan
6.7.6 (p. 162,33 )
[1] Idem, ut sponsae thalamum attentioribus
vallaret excubiis, voluntariam vigiliarum curam amplexus, reductas cubiculi
fores obicis loco gladio obserat, stationis suae beneficio securam nuptiis
quietem daturus.
[2] Experrectus Helgo, cum, somni stupore discusso, promissum memoriae
subiecisset, armis corpus induendum curavit.
[3] Animadvertens autem parvulam noctis adhuc superesse caliginem, cum
praestolari vellet diluculi tempus, dum animo propinqui discriminis
negotium volutaret, obrepentis furtim somni suavitate praeventus gravatum
stupore corpus lecto restituit.
[4] Quem ut Starcatherus prima luce superveniens dormientem uxoris
amplexibus inhaerere cognovit, importunae concussionis molestia a quietis
otio revocare passus non est, ne per ignaviam excitandi officium praesumere
et tam recentis copulae dulcedinem interpellare videretur.
Dan
6.7.7 (p. 163,5 )
[1] Solus itaque periculum petere quam alienae
voluptatis offensione comitem quaerere speciosius duxit.
[2] Tacitus igitur vestigium retulit campumque, qui lingua nostra
Røliung dicitur, cum contemptu adversariorum ingressus, sub montis
cuiusdam clivo sessione quaesita, adversum ventis ac nivibus corpus
praebuit.
[3] Tunc, ac si verna caeli temperies aspiraret, deposita veste, demendis
operam pulicibus dabat.
[4] Purpureum quoque, quo nuper ab Helga donatus fuerat, sentibus amiculum
iniecit, ne contra saevientia grandinis tela indumentorum umbracula
mutuatus videretur.
Dan
6.7.8 (p. 163,13 )
[1] Tunc venientes athletae montem ex
opposito subeunt aversumque ventis sedendi locum petentes accenso frigus
igne depellunt.
[2] Denique, non viso Starcathero, quendam montis fastigio immittunt, qui
tamquam e specula liquidius eius contemplaretur adventum.
[3] Is postquam montanae celsitudinis verticem conscendit, in devexa eius
parte senem prospicit, scapulis tenus nivali desuper respersione contectum.
[4] Percontatur itaque, an is sit, qui prommissas pugnae partes agere
debeat.
[5] Cumque se hunc esse Starcatherus astrueret, supervenientes ceteri,
pariterne omnes an singillatim excipere statuisset, interrogant.
[6] At ille: 'Quoties mihi', inquit, 'triste canum agmen oblatrat, simul,
non vicissim, eos abigere soleo.'
[7] Ita se cum universis quam singulis confligere malle significans,
adversarios prius dictis quam armis contemnendos putabat.
Dan
6.7.9 (p. 163,24 )
[1] Inito conflictu, sex eorum absque mutuo
vulnerum receptu prostravit; tres vero residuos, quamquam decem ac septem
vulneribus ita ab iis affectus esset, ut maior viscerum pars ventre
elaberetur, nihilo minus fratrum exemplo consumpsit.
[2] Cumque extis vacuus, labefactis viribus, gravi sitis angustia
premeretur, petendae potionis cupiditate pergenuans labentis comminus rivi
lympham exposcit.
[3] Quem ut cruore tabidum animadvertit, a polluto eius haustu, fastidita
aquae specie, temperavit.
[4] Anganturus siquidem inter amnis fluenta prostratus ita alveum eius
sanguinis sui rubore consperserat, ut iam non aquis, sed roseo quodam
liquore manare videretur.
[5] Ita Starcatherus corporis viribus defici quam eas a tam foeda potione
mutuari speciosius duxit.
Dan
6.7.10 (p. 163,34 )
[1] Igitur consumpto paene robore, saxo,
quod in vicino forte situm erat, genibus advolutus paulisper eidem acclinis
incubuit; cuius cava adhuc superficies cernitur, ac si illam decubantis
moles conspicua corporis impressione signasset.
[2] Ego autem hanc imaginem humana arte elaboratam reor, cum veri fidem
excedere videatur, insecabilem petrae duritiam ita cerae mollitiem imitari
potuisse, ut solo innitentis contactu humanae sessionis speciem
repraesentaret habitumque perpetuae concavitatis indueret.
Dan
6.7.11 (p. 164,1 )
[1] Cumque Starcatherum quidam forte curru
praeteriens toto paene corpore sauciatum vidisset, horrore rei pariter
atque admiratione permotus propius lora deflectit, quaerens, quid sibi
praemii foret, si plagas eius medendi officio prosequeretur.
[2] Sed Starcatherus, vulnerum acerbitate cruciari quam sordidae
condicionis hominum ministerio uti praeoptans, officium eius ac genus
cognoscere institit.
[3] Quem cum praeconis partibus fungi didicisset, spernere non contentus
etiam convicio proculcavit, quod, cunctis honestatis partibus neglectis,
scurrilitatis officia sectaretur omnemque vitae cursum nefanda semper
opinione resperserit et quaestus loco pauperum duxerit detrimenta, nemini
innocentiam tribuere, cunctis accusationis iniuriam irrogare paratus, tunc
praecipue laetus, cum quid alienis luctuosum rebus incideret, dum in hoc
maxime sua desudet intentione, ut omnium actus insidiosae explorationis
arte cognoscat et innocuos mores quaesita fraudis occasione perstringat.
Dan
6.7.12 (p. 164,14 )
[1] Abeunte eo, supervenit alius opis
medelaeque promissor, qui prioris exemplo condicionem fateri iussus
ancillam se cuiusdam in matrimonio habere eiusque domino emancipandae
coniugis gratia rusticum opus dependere testabatur.
[2] Cuius opera Starcatherus idcirco se uti nolle perhibuit, quod
erubescendo connubii genere serviles sibi conscivisset amplexus.
[3] Cui si quid virtutis suppeteret, fastidita alieni saltem familiaritate
mancipii, libera tori participe frueretur.
[4] Quantam porro huius viri magnitudinem existimemus, qui summis vitae
periculis implicatus tantum se in repellendis auxiliis gessit, quantum in
excipiendis vulneribus gesserat!
Dan
6.7.13 (p. 164,23 )
[1] Itaque discedente eo, subiens femina
fortuito senem praeteribat incessu.
[2] Quae cum pertergendorum eius vulnerum gratia propius accessisset, in
primis, quo genere aut officio esset, exponere iussa, ancillam se molendi
officio assuetam perhibuit.
[3] Quam rursum Starcatherus, an prolem haberet, percontatus, postquam
femineam ei subolem esse cognovit, domum abire et vagienti filiae mammas
praebere iussit, perquam deforme existimans ab extremae sortis muliercula
subsidium mutuari.
[4] Quin etiam melius eam proprium sanguinem lactis nutrimentis quam aliena
vulnera remediis prosecuturam sciebat.
Dan
6.7.14 (p. 164,31 )
[1] Hanc quoque discedentem iuvenis curru
delatus insequitur.
[2] Qui cum, conspectis senis vulneribus, opem laturus accederet, quisnam
esset, rogatus, agricola se patre natum rusticique laboris operibus
assuefactum subiunxit.
[3] Cuius Starcatherus natalibus collaudatis officium quoque veneratione
dignissimum iudicavit, quod talibus vitae subsidia iusto laboris commercio
peterentur, qui nimirum quaestum non nossent, nisi quem fusi sudoris
impendio peperissent.
[4] Nec immerito ruralis vitae habitum etiam excellentissimis opibus
praeferendum putavit, cuius integerrimi fructus inter splendidam
abiectamque fortunam mediocritatis gremio orti educatique viderentur.
[5] Ne autem indonatam iuvenis humanitatem relinqueret, chlamydem a se
vepribus iniectam oblatae dignationis praemium effecit.
[6] Accedens itaque ruricolae filius evulsas stomachi partes pristino loco
restituit elapsamque extorum congeriem nexili viminum complexione
perstrinxit.
[7] Deinde exceptum vehiculo senem ad regios usque penates pleno
venerationis studio deportandum curavit.
Dan
6.7.15 (p. 165,4 )
[1] Interea Helga verbis magnam prae se
cautelam ferentibus virum instruere aggressa, scire se inquit Starcatherum,
mox ut victis pugilibus remearit, absentiae poenas ab eo sumpturum, a quo
plus ignaviae et libidini quam condicti certaminis fidei indultum
existimet.
[2] Cui ideo acrius resistendum fore, quod fortibus parcere, ignavos odisse
soleat.
[3] Cuius praedictionem Helgo aeque ac consilium veneratus, corpus
animumque capessendae virtutis ardore firmavit.
[4] Cumque Starcatherus ad regias esset aedes delatus, vulnerum dolore
neglecto, ocius curru desiliit ac veluti toto integer corpore nuptialem
irrumpens thalamum pugno valvas perfregit.
Dan
6.7.16 (p. 165,13 )
[1] Tunc lecto exsiliens Helgo, ut coniugis
erat consilio doctus, adversae eius fronti ferrum immersit.
[2] Cumque secundi vulneris meditatione denuo ferrum adacturus videretur,
Helga toro ocissime evolans senem ab imminenti exitio correpti scuti
interiectu defendit, quod tamen ab Helgone validiore ferri impulsu medio
tenus umbone dissectum est.
[3] Ita laudabilis femina ingenii amicum auxilio prosecuta, quem consilio
laeserat, manu servavit, utque monitis maritum, ita factis senem protexit.
[4] Quae res Starcatherum ad incolumitatem Helgoni tribuendam adduxit,
praefatum parci oportere, cui certum virtutis indicium praesens
fortitudinis fides exhibeat.
[5] Morte siquidem indignissimum praedicabat, quem tanta resistendi fiducia
plenum probitatis ingenium exornasset.