link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  5.9.0 (p. 133,37 )
[1] Interea Hithinus apud Høginum quorundam obtrectatione insimulatus est, quasi filiam eius ante sponsalium sacra stupri illecebris temerasset, quod tunc immane cunctis gentibus facinus habebatur. [2] Igitur Høginus, credulis auribus rem falso nuntiatam excipiens, Hithinum regia apud Sclavos stipendia colligentem classe lacessit consertaque manu victus Iutiam petivit. [3] Itaque statam a Frothone pacem internum labefactaverat bellum, primique indigetes regiam detrectavere legem. [4] Quamobrem Frotho, missis, qui simul eos accerserent, scrupulosius causam simultatis inquirit. [5] Qua cognita, iuxta legis a se latae formulam pronuntiavit. [6] Videns autem ne sic quidem eos in gratiam reduci posse, patre filiam pertinacius reposcente, litem ferro decidendam edixit. [7] Id quippe solum dirimendae controversiae remedium videbatur. [8] Inita pugna, Hithinus acerrima perstrictus plaga, cum sanguine et viribus corporis deficeret, insperatam hostis clementiam expertus est. [9] Høginus siquidem, promptissimam occidendi ipsius facultatem adeptus, formae tamen eius et iuventae miseratione saevitiam mansuetudini cedere coegit. [10] Itaque ne ephebum inter extremi spiritus momenta palpitantem exstingueret, abstinuit ferro. [11] Olim namque impuberem aut invalidum vita spoliare rubori deputabatur. [12] Adeo cuncta verecundiae momenta prisca pugilum fortitudo servabat. [13] Ita Hithinus sociorum opera ad naves relatus hostis beneficio servatus est. [14] Iidem septimo abinde anno apud insulam Hithinsø pugnam exorsi mutuis vulneribus consumpti sunt. [15] Felix Høginus foret, si circa devictum semel Hithinum severitate potius quam clementia usus fuisset. [16] Ferunt Hildam tanta mariti cupiditate flagrasse, ut noctu interfectorum manes redintegrandi belli gratia carminibus excitasse credatur.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek