Dan
5.8.1 (p. 133,11 )
[1] Igitur Frotho, convocatis quas vicerat
gentibus, lege cavit, ut quisquis paterfamilias conciderat bello, cum equo
omnibusque armaturae suae insignibus tumulo mandaretur.
[2] Quem si quis vespillonum scelesta cupiditate tentasset, poenas non
solum sanguine, sed etiam inhumato cadavere daret, busto atque inferiis
cariturus.
[3] Siquidem par esse credebat, ut alieni corruptor cineris nullo funeris
obsequio donaretur sortemque proprio referret corpore, quam in alieno
perpetrasset.
[4] Centurionis vero vel satrapae corpus rogo propria nave constructo
funerandum constituit.
[5] Dena autem gubernatorum corpora unius puppis igne consumi praecepit;
ducem quempiam aut regem interfectum proprio iniectum navigio concremari.
[6] Tam scrupulosam ducendis interfectorum funeribus observationem
praestari voluit, ne promiscuos exsequiarum ritus exsistere pateretur.
Dan
5.8.2 (p. 133,23 )
[1] Decrevit etiam, ut quisquis militiae
deditus spectatae virtutis titulum affectaret, impeteret unum, exciperet
duos, tres modica pedis retractione vitaret, quattuor fugere non
erubesceret.
[2] Aliam quoque super militum stipendiis consuetudinem a subiectis sibi
regibus observandam edixit: patrium domesticumque militem hiberno tempore
ternis argenti talentis donari iussit, gregarium aut conducticium binis,
privatum ac militiae laboribus defunctum dumtaxat uno.
[3] Qua lege virtuti iniuriam afferebat, condiciones militum, non animos
aestimans.
[4] In quo quidem erroris argui poterat, cum familiaritates meritis
anteferret.
Dan
5.8.3 (p. 133,32 )
[1] Nuptias ex Danorum imitatione celebrare
praecepit ac, ne quis uxorem nisi empticiam duceret; venalia siquidem
connubia plus stabilitatis habitura censebat, tutiorem matrimonii fidem
existimans, quod pretio firmaretur.
[2] Praeterea si quis virginis stuprum vi petere ausus esset, supplicia
abscisis corporis partibus lueret, alioqui mille talentis concubitus
iniuriam pensaturus.