Dan
5.7.1 (p. 129,13 )
[1] Inter haec rex Hunorum, audito gnatae
repudio, adiuncto sibi rege Orientalium Olimaro adversum Danos biennio
belli apparatum contraxit.
[2] Igitur Frotho non solum indigenas, sed etiam Norvagienses ac Sclavos in
copias vocat.
[3] A quo Ericus hostiles speculatum acies missus Olimarum, qui classis
magistratum acceperat, Hunorum rege terrestres ductante copias, haud procul
Ruscia reperit, quem taliter affari coepit:
Dan
5.7.2 (p. 129,19 )
[1] Quid sibi vult, quaeso, belli gravis iste
paratus,
aut quo classe potens, rex Olimare, ruis?
[2] At Olimarus:
[3] Fridlevi natum nobis incessere cordi est;
at quis es audaci talia voce rogans?
[4] Ad quem Ericus:
[5] Vincendi invictum subiit spes irrita mentem:
Frothonem nullus exsuperare potest.
[6] Contra Olimarus:
[7] Quicquid contingit, primo semel accidit, et
res
non sperata satis saepe subire solet.
Dan
5.7.3 (p. 129,30 )
[1] Qua sententia a nemine nimium fidei in
fortuna reponendum esse perdocuit.
[2] Deinde Ericus Hunorum agmen exploraturus obequitat.
[3] Quod Ericum praeteriens invicemque ab ipso praeteritum primam ortivo
sole aciem, postremam occiduo praebuit.
[4] Itaque, penes quem tot millium regimen foret, ab obviis sciscitatus
est.
[5] Quem Hun forte conspiciens (rex hic Hunorum erat) speculandi
ministerium accepisse cognovit perquiritque, quod percontatori vocabulum
foret.
[6] Ericus se ubique adventantem nec usquam compertum vocitari perhibuit.
[7] Rex item admoto interprete, quid Frotho operis exerceret, interrogat.
[8] Cui Ericus: 'Numquam Frotho domi inimicum praestolatur exercitum nec
hostem in aedibus opperitur.
[9] Pernox enim et pervigil esse debet alienum appetens culmen.
[10] Nemo stertendo victoriam cepit, nec luporum quisquam cubando cadaver
invenit.'
[11] Quem rex exquisitis dictorum sententiis callere cognoscens: 'Hic,'
ait, 'fortasse Ericus est, a quo filiam meam falsi criminis insimulatam
accepi.'
[12] Qui continuo prendi iussus, non decere inquit unum a pluribus abripi.
[13] Quo dicto non modo regis animum complacavit, sed etiam ad ignoscendi
sibi voluntatem perduxit.
[14] Cuius impunitatis causam potius a calliditate quam benevolentia
profectam constabat, cum ob hoc maxime dimitteretur, ut Frothonem nuntiatae
multitudinis rumore terreret.
Dan
5.7.4 (p. 130,9 )
[1] A quo cum reversus explorata referre
iuberetur, sex classium senos reges earumque quamlibet quina navium millia
complectentem vidisse se retulit, quarum unamquamque trecentorum remigum
capacem esse constaret.
[2] Quemlibet vero totius summae millenarium quaternis alis contineri
dicebat.
[3] Volebat autem millenarium mille ac ducentorum capacem intellegi, cum
ala omnis trecentorum numero compleatur.
[4] Cunctante vero Frothone, quid contra tot acturus esset, attentiusque
subsidia circumspiciente: 'Probum,' inquit Ericus, 'audacia iuvat; acri
cane occupandus est ursus; molossis quippe, non imbellibus caniculis opus
est.'
[5] Quo dicto Frothoni contrahendae classis consilium praebuit.
[6] Qua instructa, adversum hostem navigatio tenditur.
[7] Igitur insulas, quae Daniam Orientemque interiacent, proeliis subigunt.
[8] Unde procedentes naves aliquot Rutenae classis offendunt.
[9] Quarum cum Frotho paucitatem incessere deforme duxisset: 'A macro,'
inquit Ericus, 'et tenui petendus est cibus.
[10] Raro pinguescet qui cadit; neque enim mordendi potens est, quem vastus
occupaverit follis.'
[11] Quo documento regi irruptionis edendae ruborem excussit eumque mox ad
paucitatem multitudine lacessendam perduxit, utilitatem pudori praeferendam
significans.
Dan
5.7.5 (p. 130,26 )
[1] Post haec ad Olimarum processum est, qui
multitudinis segnitie excipere hostem quam aggredi praeoptabat; quippe
Rutenorum navigia incomposita minusque ob granditatem ad remigium habilia
videbantur.
[2] Sed ne ei quidem numerositatis potentia profuit.
[3] Inusitata namque Rutenorum multitudo copiis quam virtute praestantior
robustae Danorum paucitati victoriam tradidit.
[4] Frotho, cum patriam repetere vellet, inauditum navigationis
impedimentum expertus est: quippe crebra interfectorum corpora nec minus
scutorum hastarumque fragmenta iactante aestu universum maris constraverant
sinum.
[5] Itaque portus non angusti minus quam olidi erant; igitur mediis
obstrictae cadaveribus haesere puppes.
[6] Nec putria quidem ac circumflua corpora remis abigere aut contis
propellere poterant, quo minus uno sublato mox aliud advolutum impelleret
classem.
[7] Bellum cum mortuis obortum crederes; novum contra exanimes discrimen
exstabat.
[8] Iamque cuncti Rutenorum reges, Olimaro Dagoque exceptis, Marte
conciderant.
[9] Bella quoque Rutenos <--->
Dan
5.7.6 (p. 131,1 )
[1] Post haec interrogatus a rege Ericus, an
Olimari copias Hunorum aequaret exercitus, carmine sic eloqui orsus est:
[2] Hercule deprendi nulli numerabile vulgus,
vulgus, cuius erat terra nec unda capax.
[3] Colluxere ignes crebri, silva omnis obarsit,
index innumerae flamma cohortis erat.
[4] Calcibus obtrita tellus subsedit equinis,
edebant rapidos stridula plaustra sonos;
ingemuere rotae, ventos auriga premebat,
ut tonitrum currus assimulasse putes.
[5] Vix armatorum coetus sine lege ruentes
ponderis impatiens pressa ferebat humus.
[6] Obmugire aer visus mihi, terra moveri,
tantus in externo milite motus erat.
[7] Nam quindena simul vexilla micantia vidi,
quodque ex iis centum signa minora tenet,
post quorum quodvis poterant bis dena videri;
signorum numero par erat ordo ducum.
Dan
5.7.7 (p. 131,19 )
[1] Igitur Frothone, quid contra tot
opponeret, perquirente, redeundum docet patiendumque hostes propria primum
immanitate consumi.
[2] Oboeditum monitui est; neque enim minore studio probatum consilium quam
editum fuit.
[3] At Huni per avia solitudinesque progressi, nusquam repertis
commeatibus, passim inedia periclitari coeperunt.
[4] Quippe regio vasta ac palustris exstabat, nec erat ullum egestatis
subsidium reperire.
[5] Tandem, fusis comesisque iumentis, tam vehiculorum quam victus inopes
spargebantur.
[6] Ceterum error par fami periculum erat: non equis, non asinis parcitur,
non foedis aut putribus abstinetur.
[7] Postremo ne canibus quidem temperatum est; nefas omne morientibus
licitum fuit.
[8] Nihil enim tam difficile, quod necessitas suprema non imperet.
[9] Ad ultimum fame exhaustis publica clades incessit: efferebantur absque
cessatione corpora, cunctisque exitium formidantibus, nulli miseratio
pereuntium fuit; humanitatem quippe metus excluserat.
[10] Primum itaque regem paulatim defecere cohortes, deinde centuriatim
diffluxit agmen.
[11] Deseruit eum quoque Uggerus vates, vir aetatis incognitae et supra
humanum terminum prolixae, qui Frothonem transfugae titulo petens, quicquid
ab Hunis parabatur, edocuit.
Dan
5.7.8 (p. 131,35 )
[1] Inter haec Hithinus, rex aliquantae
Norvagiensium gentis, Frothonis classem centum quinquaginta navigiis
accedebat.
[2] E quibus duodecim lectis, propius navigationem coepit habere, erecto in
malum scuto socios adventare significans.
[3] Qui regi in proximum amicitiae gradum receptus magnum copiis eius
attulit supplementum.
[4] Eidem postmodum cum Hilda, Høgini Iutorum reguli filia,
spectatae admodum opinionis virgine, mutuus amor incessit; quippe nondum
invicem conspectos alterna incenderat fama.
[5] At ubi mutuae conspectionis copia incidit, neuter obtutum ab altero
remittere poterat; adeo pertinax amor oculos morabatur.
Dan
5.7.9 (p. 132,3 )
[1] Interea Frotho, distributo per municipia
milite, diligentius impensas hibernis commeatibus necessarias convectabat.
[2] Sed ne sic quidem onerosum impensis exercitum sustentare suffecit.
[3] Par propemodum Hunorum cladi pernicies incidit.
[4] Igitur ad inhibendum advenarum confluxum classe in Albiam missa, ne
quid traiceretur, curae habuit, cuius duces Revillus et Mevillus fuere.
[5] Soluta hieme, Hithino Høginoque socialem exsequi piraticam
placuit; non ignorabat enim Høginus suam a sodali filiam adamari.
[6] Erat autem is corporis habitu praestans, ingenio pervicax; Hithinus
vero corpore perquam decoro, sed brevi exstitit.
Dan
5.7.10 (p. 132,12 )
[1] Ceterum cum Frotho sustentandi exercitus
sumptum in dies difficiliorem adverteret, Rollerum in Norvagiam, Olimarum
in Suetiam, Ønevum regem et Glomerum piratarum praecipuum ad Orcades
petendorum commeatuum gratia dirigit, proprias cuique copias tribuens.
[2] Triginta reges sequebantur Frothonem, qui ipsum amicitia vel obsequio
colerent.
[3] Audiens autem Hun dimissas a Frothone copias, novum recentemque militem
contrahit.
[4] At Høginus filiam suam Hithino despondit, coniurato invicem,
uter ferro perisset, alterum alterius ultorem fore.
Dan
5.7.11 (p. 132,20 )
[1] Autumno petitores commeatuum redeunt,
trophaeis quam alimentis locupletiores.
[2] Rollerus enim provincias Sunmoriam et Normoriam, occiso earum rege
Arthoro, vectigales effecerat.
[3] At Olimarus Thoriam Longum, Iamtorum atque Helsingorum regem, duosque
alios haud inferioris potentiae duces, Hestiam quoque et cum Ølandia
Curetiam, sed et insulas Suetiae praetentas, celeberrimus barbariae
domitor, triumphavit.
[4] Itaque septingenta reducebat navigia, duplicato eductorum antea numero.
[5] Ønef vero et Glomero, Hithino quoque et Høgino Orcadum
trophaea cessere.
[6] Iisdem cum nongentis navibus reditum est.
[7] Et iam quaesiti late sumptus convectaeque raptu impensae alendis abunde
copiis suppetebant.
[8] Ceterum viginti regna imperio Frothonis adiecerant, quorum reges
triginta praedictis adiuncti Danorum partibus militabant.
Dan
5.7.12 (p. 132,31 )
[1] Harum virium fiducia cum Hunis pugna
conseritur.
[2] Cuius prima dies tanta interfectorum strage recruduit, ut praecipui
tres Rusciae fluvii cadaveribus velut ponte constrati pervii ac meabiles
fierent.
[3] Praeterea, quantum quis itineris per triduum equo conficere posset,
tantum locorum humanis cadaveribus completum videres.
[4] Adeo spatiosa caedis vestigia erant.
[5] Itaque proelio septem dies extracto, cecidit rex Hun.
[6] Cuius frater eodem nomine, inclinatam Hunorum aciem conspicatus, cum
sua se cohorte dedere cunctatus non est.
[7] Eo bello septuaginta ac centum reges, qui aut ex Hunis erant aut inter
Hunos militaverant, submisere se regi.
[8] Quem numerum Ericus superiori signorum expressione complexus fuerat,
cum Hunorum multitudinem, Frothone percontante, distingueret.
Dan
5.7.13 (p. 133,3 )
[1] Igitur Frotho vocatis in contionem
regibus sub uno eodemque iure degendi normam imponit.
[2] Praefecit autem Olimarum Holmgardiae, Ønevum Cønogardiae,
Hun vero captivo Saxoniam tribuens, Revillum Orcadibus donat.
[3] Provincias Helsingorum, Iarnberorum et Iamtorum cum utraque Lappia
Dimaro cuidam procurandas attribuit, Dago Hestiae regimen erogavit.
[4] Quorum unumquemque certis tributi legibus oneravit, obsequium beneficio
applicans.
[5] Itaque Frothonis regnum, Rusciam ab ortu complectens, ad occasum Rheno
flumine limitatum erat.