link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  5.5.1 (p. 127,29 )
[1] Rex recentis victoriae titulis devectus, ne iustitia quam armis defectior videretur, novis exercitum legibus formare constituit, quarum praesens quasdam ritus usurpat, quasdam arbitraria iuris novitas abolevit. [2] Edixit enim, ut primipilus quisque, praedae partitione facta, maiorem cetero milite portionem acciperet; ducibus vero, quibus in acie signa anteferri solerent, dignitatis causa captivum concessit aurum. [3] Gregarium vero militem argento voluit esse contentum. [4] Arma ad pugiles redundare, captiva navigia popularibus cedere iussit, utpote iis debita, quibus condendi rates instruendique ius esset.

Dan  5.5.2 (p. 127,37 )
[1] Praeterea sanxit, ne quis rem familiarem seris mandare praesumeret, duplum ex fisco regis amissorum pretium recepturus. [2] Quam si quis arcarum claustris obserandam duxisset, aureae librae regi debitor fieret. [3] Statuit etiam, ut in eum, qui furi ignosceret, furti poena recideret. [4] Praeterea, si quis in acie primus fugam capesseret, a communi iure alienus exsisteret.

Dan  5.5.3 (p. 128,3 )
[1] At ubi in Daniam rediit, ut, quicquid Grep sinistra morum usurpatione corruperat, bonis artibus expiaret, arbitrariam feminis nubendi potestatem indulsit, ne qua tori coactio fieret. [2] Itaque lege cavit, ut iis in matrimonium cederent, quibus inconsulto patre nupsissent. [3] At si libera consensisset in servum, eius condicionem aequaret libertatisque beneficio spoliata servilis fortunae statum indueret. [4] Maribus quoque, quamcumque primitus cognovissent, ducendi legem inflixit. [5] Adulteros a veris coniugibus corporum parte spoliandos constituit, quo minus continentia flagitiis elideretur.

Dan  5.5.4 (p. 128,11 )
[1] Edixit quoque, ut, si Danus Dano rapinam infligeret, duplum rependeret ac violatae pacis crimine censeretur. [2] At si quis rem furto quaesitam ad alienam domum perferret, et hospes post illum aedis suae fores occluderet, bonorum omnium poenam incurreret atque in contione coram omnibus vapularet, quod se eidem delicto obnoxium fecisse videretur.

Dan  5.5.5 (p. 128,16 )
[1] Praeterea quisquis exsulum patriae suae hostis evaderet aut inimicum civibus scutum afferret, rerum ac vitae periculo poenas lueret. [2] Si quis autem ad exsequendum regis imperium ob animi contumaciam piger exsisteret, exsilio multaretur. [3] Solebat namque sagitta lignea ferreae speciem habens nuntii loco viritim per omnes mitti, quoties repentina belli necessitas incidisset. [4] Qui vero ex popularibus primipilum in acie anteiret, ex servo liber, ex agresti illustris evaderet. [5] At si ingenuus foret, satrapa crearetur. [6] Tanta olim audaces stipendia merebantur. [7] Adeo veteres nobilitatem fortitudini tribuendam putabant. [8] Siquidem non fortunae virtutem, sed virtuti fortunam deferri oportere existimatum est.

Dan  5.5.6 (p. 128,26 )
[1] Praecepit quoque, ne lis ulla iurisiurandi fide aut pignerum positione contraheretur; qui vero alium pignus secum ponere iussisset, iedem aureae librae dimidium solveret, alioqui gravem corporis multam subiret. [2] Providerat enim rex ex pignerum positione maximas litium causas incidere posse. [3] De qualibet vero controversia ferro decerni sanxit, speciosius viribus quam verbis confligendum existimans. [4] Quod si alter dimicantium relato pede praenotati orbis gyrum excederet, perinde ac victus causae detrimentum reciperet. [5] Sin autem quavis de re pugilem popularis impeteret, ipsum armatus exciperet cubitali dumtaxat stipite pugnaturum. [6] Quin etiam cladem Dani ab alienigena oppressi duorum extraneorum caede sarciendam instituit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek