link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  5.10.1 (p. 134,23 )
[1] Eodem tempore Alrico Sueonum regi adversum Gestiblindum Gothorum regem atrox incidit bellum. [2] At Gestiblindus viribus minor Frothonem supplex accessit, se ac regnum percipiendae opis gratia dediturus. [3] Qui mox, Skalc Scanico atque Erico in subsidium receptis, cum supplementis militum redit. [4] Cumque militiae procursum in Alricum effundere statuisset, Ericus prius filium eius Gunthiovum, Wermis ac Soloringis praelatum, censuit impetendum, oportere asserens fessum tempestate nautam proximum captare litus. [5] Praeterea radicum inopem raro virere truncum. [6] Igitur irruptione facta perit Gunthiovus, nomenque eius tumulus refert. [7] Audiens Alricus interemptionem filii, ultum ire deproperat. [8] Conspicatus hostes, Ericum clandestino accersitum colloquio, recensitis patrum suorum foederibus, ut Gestiblindi militiam detrectaret, orabat. [9] Quod Erico pertinacius abnuente, cum Gestiblindo dimicandi licentiam flagitat, privatam pugnam publicae praeferendam existimans. [10] Quem Ericus senectute armis inhabilem referens tristemque eius valetudinem maxima cum aetatis excusatione praetendens, se eius loco obtulit pugnaturum, probrosum docens, si duellum praestare refugeret, pro quo bellum commissurus venisset.

Dan  5.10.2 (p. 135,1 )
[1] Hinc absque cunctatione dimicatum est. [2] Occisco Alrico, Ericus quam gravissime affectus, aegre compertis remediis, serum incolumitatis regressum habuit. [3] At Frothoni ipsum occubuisse falso fama vulgaverat mentemque regis magno ob id maerore torquebat. [4] Quam tristitiam Ericus reditus sui beneficio dispulit. [5] Quippe Suetiam, Wermiam atque insulas Solis opera sua Frothonis adiectas imperio nuntiabat. [6] Quem mox Frotho devictarum ab eo gentium regem constituit ac praeterea Helsingiam ei cum utraque Lappia, Finniam quoque et Estiam annuo stipendiorum iure contribuit. [7] Nemo ante ipsum Sueticorum regum Erici nomine censebatur, ab ipso autem in ceteros vocabulum fluxit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek