link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  2.8.1 (p. 61,8 )
[1] Hanc maxime exhortationum seriem idcirco metrica ratione compegerim, quod earundem sententiarum intellectus Danici cuiusdam carminis compendio digestus a compluribus antiquitatis peritis memoriter usurpatur.

Dan  2.8.2 (p. 61,12 )
[1] Contigit autem potitis victoria Gothis omne Rolvonis agmen occumbere neminemque excepto Wiggone ex tanta iuventute residuum fore. [2] Tantum enim excellentissimis regis meritis ea pugna a militibus tributum est, ut ipsius caedes omnibus oppetendae mortis cupiditatem ingeneraret, eique morte iungi vita iucundius duceretur.

Dan  2.8.3 (p. 61,17 )
[1] Laetus Hiarwarthus, prandendi gratia positis mensis, convivium pugnae succedere iubet, victoriam epulis prosecuturus. [2] Quibus oneratus magnae sibi admirationi esse dixit, quod ex tanta Rolvonis militia nemo, qui saluti fuga aut captione consuleret, repertus fuisset. [3] Unde liquidum fuisse, quanto fidei studio regis sui caritatem coluerint, cui superstites esse passi non fuerint. [4] Fortunam quoque, quod sibi ne unius quidem eorum obsequium superesse permiserit, causabatur, quam libentissime se talium virorum famulatu usurum testatus.

Dan  2.8.4 (p. 61,25 )
[1] Oblato Wiggone perinde ac munere gratulatus, an sibi militare vellet, perquirit. Annuenti destrictum gladium offert. [2] Ille cuspidem refutans capulum petit, hunc morem Rolvoni in porrigendo militibus ense exstitisse praefatus. [3] Olim namque se regum clientelae daturi tacto gladii capulo obsequium polliceri solebant. [4] Quo pacto Wiggo capulum complexus cuspidem per Hiarwarthum agit, ultionis compos, cuius Rolvoni ministerium pollicitus fuerat. [5] Quo facto ovans irruentibus in se Hiarwarthi militibus cupidius corpus obtulit, plus voluptatis se ex tyranni nece quam amaritudinis ex propria sentire vociferans. [6] Ita convivio in exsequias verso, victoriae gaudium funeris luctus insequitur. [7] Clarum ac semper memorabilem virum, qui voto fortiter expleto mortem sponte complexus suo ministerio mensas tyranni sanguine maculavit. [8] Neque enim occidentium manus vivax animi virtus expavit, cum prius a se loca, quibus rolvo assueverat, interfectoris eius cruore respersa cognosceret.

Dan  2.8.5 (p. 62,1 )
[1] Eadem itaque dies Hiarwarthi regnum finivit ac peperit. [2] Fraudulenter enim quaesitae res eadem sorte defluunt, qua petuntur, nullusque diuturnus est fructus, qui scelere ac perfidia partus fuerit. [3] Quo evenit, ut Sueones paulo ante Daniae potitores ne suae quidem salutis potentes exsisterent. [4] Protinus enim a Syalandensibus deleti laesis Rolvonis manibus iusta exsolvere piacula. [5] Adeo plerumque fortunae saevitia ulciscitur, quod dolo ac fallacia patratur.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek